Skip to the text

Articulus 63

De variis causis acediæ.

USQUEQUO, piger, dormies?1 Quando consurges de somno tuo? Paululum, inquam, dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias; et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Pigritiam interdum consequitur corporalis exteriorque paupertas, semper vero spiritualis inopia, quæ est virtutum et meritorum carentia, imo et abundantia vitiorum.

Denique, quum (juxta præhabita) sit ipsa acedia quædam tristitia de bono spirituali ac divino agendo, contraria spirituali gaudio caritatis;2 idcirco acedia oritur ex negligentia et omissione eorum quæ magis idonea sunt spirituale gaudium generare et caritatem accendere: quæ sunt, contemplatio Dei, consideratio beneficiorum et promissionum ipsius, et specialiter recordatio horum quæ pro nostra salute Unigenitus Patris assumpsit, fecit ac passus est. Itaque ex negligentia et omissione harum considerationum generatur acedia. Si enim pensemus quod Deus sit dignitatis, honorabilitatis et excellentiæ penitus infinitæ, et item quod ipse omnia diligentissime intueatur, atque infinita reverentia dignus exsistat; merito excutiemus omnem acediam, totisque viribus cum omni humilitate et cordis custodia ministrabimus ei. Rursus, si innumerabilia præclarissima et incomparabilia ejus beneficia nobis collata rite perpendamus, toto conatu ei grati esse nitemur, et obsequemur ei ex corde. Hinc asserit Thomas in secunda secundæ, quæstione tricesima quinta:3 Causatur autem acedia interdum ex quodam contemptu, quo homo parvi pendit dona sibi a Deo concessa, aliorumque dona immoderate extollit, ac per hoc in quamdam cadit tristitiam, qua bona agere tædet. Ideo debet homo aliorum dona sic magnifacere, ut beneficia sibi data non parvi pendat, sed sciat se Deo non satis posse regratiari, præsertim quoniam Filius Dei tanta fecit pertulitque pro nobis.

Climacus quoque testatur, quod aliquando acedia gignitur ex animæ insensibilitate, interdum ex supernorum oblivione.4 Nempe si digne perpendimus quam inæstimabilem et immensam beatitudinem Deus nobis pro modico obsequio quod ei impendere possumus, promisit ac præparavit in cœlis, omnem mox acediam fugiemus alacresque reddemur. Hinc, teste Gregorio, inconsideratione futuræ remunerationis quandoque acedia habet originem. Præterea, quoniam homo movetur ad bona agenda, non solum amore boni atque intuitu præmii, sed et timore supplicii ac pavore divini judicii, idcirco inconsideratione seu oblivione districti ac metuendissimi judicii Dei et pœnarum inferni frequenter generatur acedia; itemque ex hoc quod homo non pensat brevitatem et incertitudinem vitæ præsentis, atque amaritudinem mortis et judicii sibi imminentis, prout Cassianus et Climacus docent.

Insuper, ex gula certum est generari acediam, et potissime ex venereorum voluptate, quæ totaliter deprimit mentem, et ad sapiendum ea quæ Dei sunt insensibilem reddit eamdem. Ex multiloquio quoque solet procedere, imo et ex qualibet mentis incauta resolutione et effusione. Facillime quippe percutitur cor quadam inertia, et nisi in assidua perseveret custodia, mox gravatur quadam pigritia. Imo omne peccatum in tantum parit acediam, in quantum tollit aut minuit caritatem, et item in quantum pondere suo trahit mentem deorsum.

Postremo, acedia illa quæ est quædam cordis amaritudo, qua nil jucundum sive salubre libet, frequenter ex impatientia aut ira vehementi causatur, aut certe ex retardatione aut impeditione impletionis desiderii proprii; quandoque vero ex causa quodammodo naturali, puta ex prædominantia seu abundantia melancholicorum humorum, tuncque potius creditur esse pœna quam culpa, vel saltem culpa alleviatur, atque per medicinæ artem potest adhiberi remedium.

Footnotes

  1. Prov. vi, 9-1. ↩

  2. art. i.x. ↩

  3. art. i ad 3um. ↩

  4. Scal. parad. grad. xiii. ↩

Chapter 65 of 143