Skip to the text

Articulus 64

Contra acediam, ex sacra Scriptura.

Ephes. v, 14. SURGE, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Sacra Scriptura docet ex acedia omnem nasci miseriam, multiplicemque malitiam, utpote mala culpæ, mala pœnæ, malum diffamiæ, malum inopiæ, malum damnationis æternæ.

Ps. Lxxii, 5-8. Etenim quanta facinora ex otio atque pigritia prodeant, pandit Psalmista, de reprobis dicens: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis; cogitaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in excelso locuti sunt.

Eccl. xxii, 1, 2. Præterea quanta sit vilitas acediosi, docetur in Ecclesiastico, ubi legitur: In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius; de stercore boum lapidatus est piger, et omnis qui tetigerit eum, excutiet manus.1

Prov. vi, 12-15. De acedioso quoque rite accipitur illud Proverbiorum: Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur mala, et omni tempore jurgia seminat; huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. In eodem quoque loco fertur: Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. Hinc alibi in eodem libro scriptum est: Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat; sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

Solent etiam pigri se ab opere bono per calvas excusationes exonerare, quemadmodum Salomon pandit, dicendo: Dicit piger, Leo est in via, leæna in itineribus, in medio platearum occidendus sum. Rursus contra pigritiam scribit: Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. Omnis piger semper in egestate est. Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo æstate, et non dabitur ei. Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam operari manus ejus. Pigrum dejicit timor, et animæ effeminatorum esurient. Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Qui mollis est in opere suo et dissolutus, frater est opera sua dissipantis. Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo. Qui sectatur otium, stultissimus est. Abscondit piger manus sub ascella sua, et laborat si ad os suum eas converterit.

Insuper contra acediam et torporem in Ecclesiastico scriptum est: Ne oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam. Ne defrauderis a die bono, et particula diei boni non te prætereat, id est, nullam temporis horam aut partem infructuose expendas. Et denuo ait Scriptura: Multam malitiam docuit otiositas. Insuper contra acediam ait Salvator: Vigilate, omni tempore orantes, nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane; ne quum venerit repente, inveniat vos

Prov. v, 11.

Ibid. x, 26.

Ibid. xxv, 13; xxii, 14.

Ibid. xii, 4; xxi, 5.

Ibid. xx, 1.

Ibid. xx, 25.

Ibid. xvii, 8.

Ibid. xxv, 16.

Ibid. xviii, 9.

Ibid. xxv, 14.

Ibid. xii, 11.

Ibid. xxv, 15.

Eccl. vi, 16.

Ibid. xiv, 14. doni

Ibid. xxxiii, 29.

Luc. xxiv, 36.

Marc. xii, 35, 36, 33. imparatos . Videte, vigilate et orate.2 Unde et apud Lucam testatur :3 Oportet semper orare, et non deficere.

Paulus quoque ad Thessalonicenses :4 Operemini (inquit) manibus yestris, sicut præcepimus vobis. Sed et alibi ad eosdem : Si quis (inquit) non vult operari, nec manducet. Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent.5 Denique, istud Apostolus docuit non verbis dumtaxat, sed et sui ipsius exemplo, scribens prædicto populo : Scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis manducavimus panem ab aliquo, sed in labore et fatigatione, die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus.6 Unde et in Actibus protestatur : Argentum et aurum aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare quam accipere.7 Hinc ait Propheta : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.8

Footnotes

  1. Eccli. xxii, 1, 2. ↩

  2. * dormientes ↩

  3. Luc. xviii, 1. ↩

  4. 1 Thess. iv, 11. ↩

  5. II Thess. iii, 10-13. ↩

  6. Ibid. 7, 8. ↩

  7. Act. xx, 33-35. ↩

  8. Ps. cxxvii, 1. ↩

Chapter 66 of 143