Articulus 65
Contra acediam et pigritiam, ex verbis sanctorum Patrum.
HÆC fuit iniquitas Sodomæ, otium ipsius.1 Circa hæc Ezechielis verba scribit Hieronymus : Semper agendum est aliquid boni, ne ager pectoris nostri, manu cessante, malarum cogitationum sentibus occupetur.
Cassianus quoque fatetur : Vere ab omni contemplatione virtutum atque intuitu spiritualium sensuum dormitat anima telis acediæ sauciata.2 Quod Propheta insinuans : Dormitavit (inquit) anima mea præ tædio.3 Iterum effatur : Quemadmodum mola decurrens, si nil ei imponatur quod molat, corrumpit se ipsam ; sic cor humanum, nisi aliquid meditetur salubre, suis evagationibus semetipsum perdit ac demolitur.
Hinc Bernardus : Otiositas, inquit, est mater nugarum, noverca virtutum ; virum fortem præcipitat in reatum, nutrit superbiam, et viam construit ad gehennam. Ei autem qui subito procedit de umbra ad lucem, de otio ad laborem, grave videtur omne quod incipit ; sed postquam ab illis dissuescere atque ad ista assuescere paulatim cœperit, usus tollit difficultatem, invenitque homo facile esse quod impossibile ante putavit.
Eusebius quoque Emisenus disseruit : Qui regnum cœleste quærit cum desidia obtinere, maximam facit injuriam remuneratori altissimo ac divinæ ejus justitiæ : quoniam etsi totis viribus quis pro tanta beatitudine elaboret, nil tamen condignum facere potest pro ea.
De hoc pestifero vitio Climacus scribit :4 Unus ramorum multiloquii est acedia, quæ est animæ remissio et resolutio mentis, pusillanimitas exercitationis, odium professionis monasticæ, beatificatrix hominum mundanorum et prosperitatis terrenæ, Deum reputans quasi inviscerosum et sine benignitate ; dejecta in psalmodia, infirma in oratione, ferrea in operatione. Qui autem vere obediens est, acediæ est ignarus ; solitarios vero dure impugnat. Acedia et otiositas universas virtutum dispergunt divitias.
Rursus ait sanctus pater Bernardus : Perniciosa et periculosa res est ipsa tepiditas, plena miseriæ ac doloris, infernoque proxima ; quæ eis inhæret quorum voluntas nondum purgata est, qui adhuc amant terrenas consolatiunculas in verbo aut signo seu aliquo alio.
Postremo, B. Ambrosius loquitur : Omnis cœlestis exercitus cum reverentia et tremore Deo adsistit ac servit, et tu non erubescis cum desidia et torpore coram ejus præsentia apparere ?
Footnotes
Chapter 67 of 143