Articulus 66
De remediis contra acediam.
HOMO ad laborem nascitur, et avis ad volatum.1 Quanto acedia periculosior detestabiliorque consistit, tanto de pluribus contra eam remediis Deus nobis providit. Quorum primum est, diligenter considerare quam vitiosa, nociva atque odibilis in se ipsa sit acedia, et quanta in homine generet vitia. Quum enim objectum odii sit malum, sicut objectum amoris est bonum, nequaquam acediam admittemus, si quam vitiosa, nociva ac odienda sit, intueamur.
Secundum remedium contra acediam est, causas ejus articulo sexagesimo tertio introductas efficaciter evitare : nam causa cessante, cessabit effectus. Itaque contra acediam valet consideratio bonitatis et misericordiæ Dei, meditatio beneficiorum ac promissorum ipsius, attentio districti divini judicii, intenta memoria mortis et infernalis tormenti. Sicque in isto remedio tanguntur particularia remedia valde multa quæ hominem timoratum efficiunt ac devotum, ita ut cum sancto Job quasi tumentes super se fluctus timeat Deum. Unde et scriptum est :23 Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.
Tertium est, collatam devotionis gratiam, pectoris pacem et caritatis fervorem infusum sollicite custodire, et cordis custodiæ inhærere, ne per fabulationes, dissolutiones, ingratitudinem aut alia vitia amittantur prætacta Spiritus Sancti charismata et innascatur acedia. Ingratus enim meretur privari donis collatis. Et sicut urbs patens ab adversariis facile capitur, sic homo loquax acediæ spiritu superatur. Idcirco in Deuteronomio jubetur :4 Custodi te ipsum et animam tuam sollicite.
Quartum est, se ipsum viriliter, quamvis quasi invitum, ad bona aggredienda compellere, atque per exteriores quosdam devotionis compunctionisque gestus salubriter excitare ac inflammare, pectus tundendo, manus ac oculos ad cœlum levando, genuaque flectendo aut corpus in terram humiliter prosternendo. Sic namque et aves quædam alas suas primo concutiendo et agitando, se præparant ad volatum. Hinc in Threnis scribitur :5 Levemus corda nostra cum manibus in cœlum. Et Psalmista : Levavi (inquit) oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.6 Nam, ut ait Salvator, regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.7 Idcirco oportet ut homo fortiter vincat se ipsum, et sive trahatur devotione, sive non, faciat quod in se est.
Quintum est, Deum pro gratia devotionis atque fervore caritatis instanter orare, imo et Sanctorum subsidia implorare, et ita se ipsum pro viribus applicare ad Dominum, qui ait per Jeremiam :8 Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? Quasi dicat : Paratus sum eum suscipere ac juvare : juxta illud Joannis, Eum qui venit ad me, non ejiciam foras.9 Hinc quippe in Apocalypsi Dominus ait acedioso : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias.10 Hoc etenim aurum est caritas fervens, quæ emitur oratione assidua.
Sextum est, non immorari considerationi propriæ fragilitatis, sed pensare quam paratus ac liberalis sit Deus adjuvare, cooperari, adsistere, imo quærentem se, in se piissime transformare. Ideo dixit Psalmographus : Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.11 In libro Job quoque asseritur : Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius ad se trahet.12 Propterea cum fide certissima et omni fiducia exorandus semper est Deus, de quo in Threnis legitur :13 Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. Istud remedium contra omnem acediam, pusillanimitatem ac diffidentiam optime valet. Absit enim ut quis ita obtenebretur, ut de veritate ambigat Scripturarum.
Septimum est, Sanctorum, imo et devotorum præsentium, virtutes attendere, exemplis accendi, diligentiam imitari. Nam et ipsi similes nobis mortales fuerunt vel sunt, nec est personarum acceptio apud Deum, qui nemini denegat gratiæ suæ opem.14 Sic sanctus pater Antonius singulorum Fratrum quos vidit, consideravit, collegit ac sequebatur virtutes. Quidam vero perversi, sunt proniores aliorum defectus quam virtutes adspicere, observare, sectari.
Octavum est, bonarum occupationum varietas: quia non potest homo uni actui bono diutius immorari; idcirco, dum fatigari se experitur in uno, incipiat alium, debito tamen soluto, hoc est actu ad quem tenetur completo. Unde quum beatissimus Antonius in eremo afficeretur tædio, clamavit ad Dominum: Volo salvari, et non permittunt me cogitationes. Et protinus vidit quemdam in specie sua sedentem et opus manuum facientem, deinde ad orationem surgentem, qua completa, rursus ad opus se reponentem, idque frequenter agentem. Quo viso, consolatus est valde, et fecit similiter. Fuit equidem angelus ad informationem Antonii missus.
Nonum est consideratio seu recordatio Scripturarum, quæ tam copiosissimum præmium rite laborantibus ac perseverantibus repromittunt, et tanta supplicia acediosis minantur.
Decimum est, propter impugnationem acediæ non egredi cellam aut locum, sed manere in eo, et fortiter repugnare, non fugere. Circa hoc Thomas allegat Cassianum, dicentem: Acedia non declinando, sed resistendo vincenda est.15 Quod sanctus Doctor ita declarat. Omnia vitia superantur tunc melius fugiendo, quando cogitatio eo amplius auget incentivum peccati quo magis continuatur, sicut in gula atque luxuria, ac consimilibus quæ in se ipsis sunt delectabilia. Idcirco qui tentatur de eis, debet eorum objecta vitare, non considerare. Resistendo autem peccata sunt superanda, quando cogitationis perseverantia circa ea vel circa eorum objecta tollit aut minuit incentivum peccati: et ita est de acedia. Nam quanto diutius de spiritualibus bonis cogitamus, tanto acceptiora redduntur. Et idem de ira, invidia, impatientia, indignatione, amaritudine, quæ in se ipsis pœnales sunt, dicendum est. Quo etenim diligentius considerantur, eo odibiliores et pœnaliores inveniuntur.
Postremo, sicut acedia est vitanda, ita et fervor indiscretus: quoniam rationabile debet esse obsequium nostrum, et virtus sine discretione fit vitium;16 nec debet homo destruere corpus suum, sed vires suas et gratiam sibi datam attendere. Quod in aliis quoque peccatis mortalibus supra tractatis est observandum. Quemadmodum enim avaritia, ita et prodigalitas est vitanda; et sicut gula, ita et nimia abstinentia reprobatur; inirascibilitas quoque quæ iræ per zelum contrariatur, est fugienda.
Footnotes
Chapter 68 of 143