Articulus 67
Quid sit invidia, et quod sit mortale peccatum.
PAR VULUM occidit invidia. Sicut acedia, ita invidia (secundum Damascennum libro secundo) est species tristitiæ. Est namque invidia dolor seu tristitia de bono aut prosperitate alterius, vel (ut asserit Augustinus) odium felicitatis alienæ.
Circa hoc quæri potest qualiter invidia sit tristitia de bono alterius, quum sit species tristitiæ, cujus objectum est malum, secundum Philosophum. Respondetur, quod invidia est de bono alterius non sub ratione proprietateque boni, sed in quantum concipitur tanquam malum sibi ipsi. Contingit autem unum tristari de bono alterius dupliciter. Primo, quoniam putat quis sibi imminere nocumentum aut læsionem ex illo; ut si quis tristetur de exaltatione adversarii sui quia ab illo metuit opprimi: quod proprie pertinet ad timorem, non ad invidiam, prout secundo Rhetoricæ Philosophus ait. Secundo, quoniam bonum alterius apprehendit ut minorativum aut impeditivum propriæ excellentiæ, seu honoris aut gloriæ temporalis: quod proprie ad invidiam spectat. Sicque invidia stricte sumpta, est de iis in quibus excellentia, honor seu gloria consistit humana.
Hinc superbi et ambitiosi vitio invidiæ magis subduntur. Deinde pusillanimes sunt naturaliter ad invidiam dispositi: quoniam omnia etiam parva reputant magna, et quidquid boni acciderit alteri, arbitrantur se per hoc multum ab illo excedi. Nam et pusillanimes cupidi sunt honoris, quia faciliter eis videtur quod ab aliis contemnantur. Propter quod etiam sunt suspiciosi, et ad tristitiam atque invidiam proni. Ideo specialiter indigent se ab his vitiis refrenare, ut quod per naturam non habent, per gratiam sortiantur. Nam et unusquisque contra illa peccata præcipue debet pugnare, ad quæ vel ex naturali dispositione aut prava assuefactione cognoscit se procliviorem consistere. Melancholici quoque ad tristitiam ac invidiam sunt præsertim dispositi: in quibus propter malitiam complexionis natura quasi semper in se ipsa affligitur ac mordetur.
Præterea, sicut in secunda secundæ, quæstione tricesima sexta, Thomas affirmat, unus de bono alterius quatuor modis potest tristari.1 Primo per modum jam dictum, quando videlicet aliquis ex bono seu prosperitate alterius timet sibi aut proximis nocumentum; et ita, secundum Gregorium, lætari possumus sine peccato de inimici ruina, atque de ejus exaltatione tristari.2 Unde in Proverbiis habetur: Quum impii sumpserint principatum, gemet populus. — Verumtamen istud intelligendum est de inimico injusto et ruina ejus solum pœnali, et de exaltatione ejus in rebus terrenis, aut de præsidentia periculosa, in quantum nociva est bono communi aut etiam animæ ejus; de rationabili quoque timore, quoniam in Proverbiis asseritur, Regnantibus impiis, ruinæ hominum:3 ita quod tristitia de inimici exaltatione, et lætitia de ejus ruina, adversitate, morte aut justa occisione, non ex invidia aut rancore personæ, sed ex caritate et zelo justitiæ oriantur. Aliter verbum illud Gregorii et scripta Thomæ in hac parte stare non possent, quum in Proverbiis dicatur: Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina illius ne exsultet cor tuum. Et sanctus Job protestatur: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Nempe de malo culpæ aliorum, quantumlibet adversariorum, debemus absolute dolere ex caritate et zelo justitiæ: similiter de malo pœnæ eorum in quantum est malum et quædam adversitas; sed licite possumus inde gaudere in quantum juste infligitur eis, vel animabus eorum sic expedit, aut communi bono seu proximo utile est.
Secundo unus tristatur de bono alterius, non quoniam ille hoc habet, sed quoniam sibi deest. Sicque dolere de bono alterius honesto ac spirituali, videlicet de gratia et virtutibus proximorum, est bonum. Hinc talem tristitiam Sancti vocant bonam invidiam: ex qua homo incitatur ad spiritualem profectum, ut perfectioribus assimiletur aut alios in virtutibus vincat, ut unusquisque studeat alterum in humilitate, patientia, mansuetudine, caritate, obedientia prævenire ac superare. Porro tristitia ista de temporalibus bonis alterius, potest esse bona et mala. Siquidem bona est, si temporale bonum juste ac moderate desideretur: alias mala est. — De hac salubri æmulatione ad Hebræos loquitur Apostolus: Consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum. Unde de S. Antonio recitatur, quod jugiter studuit inexstinguibili flamma profectus, nullo in quacumque virtute inferior inveniri. Verumtamen talis conatus, in quantum concernit corporalem exercitationem in jejuniis, abstinentiis, vigiliis, disciplinis, moderamine indiget: alioqui præcipitaret mox indiscretum.
Tertio contingit tristari de bonis alterius quia indignus est eis. Quæ tristitia de bo-
Prov. xxiv, 17.
Job xxxi, 29.
Hebr. x, 24. nis gratiæ ac virtutum nequit haberi, quoniam bona illa eo ipso quo insunt, habentem significant ac justum efficiunt; sed tristitia hæc de bonis temporalibus alterius potest haberi, et secundum Philosophum bona est, et nemesim vocat eamdem. Scriptura autem divina reprobat eam, juxta illud in Psalmo: Noli æmulari in malignantibus.4 Scriptura namque considerat temporalia bona in ordine ad æterna, et prout secundum secretam divinæ providentiæ ordinationem conceduntur indignis ac dignis. Aristoteles autem consideravit ea secundum se. — Verumtamen tristitia hæc bona est, si quis tristetur de temporalibus bonis pravorum in quantum eis abutuntur, atque per ea ad promotiones et potestatem bono communi proximisque nocivas, imo et eis, pertingunt.
Quarto unus contristatur de bonis alterius in quantum excedit eum in bonis, aut impedit eum ab illis: quod proprie ad invidiam pertinet, et est ex suo genere peccatum mortale, quoniam caritati et misericordiæ contrariatur directe. Caritas quippe, qua proximum diligere obligamur, requirit ut de bono ejus lætemur atque de malo ejus tristemur; ad misericordiam quoque pertinet de malis proximorum dolere et eis succurrere: quorum contraria agit invidia.
Footnotes
Chapter 69 of 143