Articulus 68
De speciebus invidiæ.
NON cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.1 In Summa virtutum et vitiorum assignantur invidiæ species duæ. Una est exsultatio in adversis proximi; alia, contristatio in prosperis ejus. Verum tristitia ista in prosperis proximi, videtur esse ipsa invidia generaliter sumpta, ut patet ex definitione ejus præhabita, et non species ejus.2 Exsultatio vero in adversis proximi, consequenter se habet ad ipsam invidiam, estque effectus ipsius. Ex eadem quippe procedit radice, de bono alicujus tristari, et de malo ejus lætari.
Porro in Profectu religiosorum dicitur triplex esse invidia, et videtur non aliud esse quam triplex invidiæ gradus. Primus est, de bono proximi non gaudere, nec de ejus malo dolere, loco et tempore opportuno: quod caritati repugnat, quum dicat Apostolus: Gaudete cum gaudentibus, et flete cum flentibus.3 Nempe qui diligit proximum sicut se ipsum, gaudet de illius bono et dolet de ejus malo tanquam de proprio bono et malo. Secundus gradus invidiæ est, dolere et affligi de bonis alterius, et in ejus adversis lætari ac ea optare: quod est pejus gradu priori. Contra quod etiam in Proverbiis scriptum est: Qui lætatur in ruina alterius, non erit impunitus.4 Tertius gradus est, malum alterius machinari seu procurare, et bonum ipsius deprimere aut penitus impedire: quod prædictis gradibus exstat deterius. Et contra id scriptum est in Ecclesiastico: Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde illi adveniat.5 Unde in Ecclesiaste legitur: Qui fodit foveam, incidet in eam;6 et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
Insuper, quia virtutes et vitia distingui solent per sua objecta, videntur species invidiæ posse distingui secundum diversitatem bonorum de quibus invidus contristatur. Est enim bonum fortunæ, bonum naturæ, bonum gratiæ et bonum gloriæ; et de omnibus istis potest accidere ut unus invideat alteri. Et quanto inter hæc bona unum est dignius alio, tanto vitiosius est proximo invidere hujusmodi bonum. Sicque gravissimum est invidere alicui spiritualem profectum atque charismata gratiarum: imo hoc computatur inter peccata in Spiritum Sanctum. Supergravissimum vero et prorsus diabolicum esset, alicui desiderare damnationem æternam, et gloriam ei invidere cœlestem: imo, secundum Bernardum, talis invidus esset quasi totus conversus in dæmonem. Et quoniam bona naturæ sunt præstantiora bonis fortunæ, ideo vitiosius est alicui invidere naturalia quam fortuita bona. Imo invidere alicui bonam famam, esset enormius quam invidere eidem terrenam substantiam. Verumtamen quidam sic excæcantur propria elatione, ambitione, aversione, ut non solum invideant aliis bona exteriora ac dona naturæ et famam laudabilem, sed item munera gratiæ ac virtutum, spiritualem concordiam exemplaritatemque gratiosam, ne forte per talia eis præponantur ac præficiantur : quod est impietas maxima. Quæ tamen in quibusdam spiritualibus ac religiosis aliquando invenitur, quia (ut sancti patres Hieronymus, Augustinus, Eusebius Emisenus fatentur) spirituales et religiosæ personæ quæ non dant se ad privati amoris evulsionem, mortificationem salubrem, reformationem internam atque condignum profectum juxta suæ vocationis seu professionis exigentiam ac tenorem, incidunt tentationes periculosiores pejoresque passiones quam homines prorsus carnales et sæculares : quamvis hoc non sit publice prædictandum.
Footnotes
Chapter 70 of 143