Skip to the text

Articulus 69

Quam detestandum, innaturale ac pessimum crimen sit invidia.

VÆ illis qui in via Cain abierunt.1 Via Cain est invidia, quoniam Cain ex invidia sanctum Abel, fratrem suum, occidit, ut in Genesi et in prima Joannis epistola enarratur. Hanc viam omnes invidi pergunt, pergendoque abeunt, quia a Deo recedunt consentiendo diabolo. Quocontra in exordio libri Psalmorum conscriptum est : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit.

Detestandissimum ergo et odibilissimum est vitium istud. Primo, quoniam maxime est contra naturam, et naturali legi contrarium. Ait namque Ambrosius super Lucam : Nihil ita est secundum naturam, sicut diligere consortem naturæ ; econtrario nihil ita est contra naturam, sicut naturæ consortem odire. Denique in Ecclesiastico legitur :2 Omne animal diligit simile sibi, et omnis homo proximum suum. Hujus contrarium invidus agit. Naturalis quoque lex exigit ut unusquisque faciat proximo suo quod sibi vult fieri :3 cujus contrarium invidus agit maxime et directe. Rursus in Ecclesiastico fertur : Omnis caro ad sibi similem conjungetur, et omnis homo simili sibi sociabitur.4 Invidus vero a proximo suo avertitur toto corde : imo proximus suus gravis est ei ad videndum, nec potest eum æquanimiter intueri.5 Nam et invidia a non videndo nomen sortitur, quia aliorum bona ac prospera cum tranquillitate non valet adspicere.

Secundo summe fugienda ac abominanda exstat invidia, quia directe et summe repugnat uni duorum præceptorum in quibus tota lex pendet et Prophetæ, videlicet mandato simili primo ac summo mandato, quo jubemur diligere proximos sicut nos ipsos.67

Tertio, quoniam invidus totam divinam (quantum in se est) evacuat ac violat legem. Quemadmodum enim, teste Apostolo, plenitudo legis est dilectio, sic evacuatio legis exsistit invidia.8 Etenim, sicut qui diligit proximum, implet cetera præcepta proximum respicientia, quia (ut ait Apostolus) non adulterat, non furtum facit, non falsum testimonium profert;9 ita qui invidet proximo, facit aut fieri optat ei omnia mala præfatis bonis contraria.

Quarto, quoniam invidus directe transgreditur jussionem quam Christus in cœna novissima suis discipulis peculiariter singulariterque præfixit : Mandatum (inquiens) novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.10 Hujus contrarium invidus faciendo, facit et pandit se Christo esse rebellem.

Quinto, quoniam invidus specialiter exhibet se discipulum diaboli, et non Christi. Christus namque apud Joannem protestatur : In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Invidus ergo non dilectionem sed rancorem habendo ad proximum, ostendit se a Christi discipulatu penitus alienum, estque de schola diaboli, cujus acquiescit doctrinæ :11 ideo prorsus indignus est Christianus vocari.

Sexto, quia invidia est specialiter diabolicum crimen, et invidus præsertim sectatur diabolum, diabolicusque consistit, quoniam in Sapientia inducitur :1213 Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum ; imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.14

Septimo, quia invidia sicut summæ virtuti, utpote caritati, directe contrariatur, ita maximum crimen esse censetur : propter quod summe odibilis est.

Octavo, quia invidia præcipue nocet suo subjecto. Est namque in se ipsa tota pœnosa, amara et mordax, tanquam pessissimus serpens et venenatissimus draco inficiens atque dilanians mentem :15 et ita non solum est culpa, sed et gravissima pœna et quasi quædam gehenna ; nec habet aliquid delectationis ut cetera vitia, sed est pura malitia. Nec non solum animæ nocet gravissime, sed et corpori valde, cujus complexionem in tantum discruciat, quod signa ejus turpissima apparent in vultu, in oculis, in ore, in dentibus, et sæpe in corpore toto, ut infra patebit.1617 Sicque invidia propriam impietatem primo ulciscitur proprio in subjecto; et quantum ad hoc veraciter asserit Augustinus : Invidia nihil est justius, quoniam protinus suum rodit cruciat, ne auctorem. Ideo vermi assimilatur, qui lignum in quo nascitur, demolitur.18 Hinc innotescit maximam esse invidorum stultitiam, qui non solum tantæ malitiæ, sed ad tanto quoque supplicio subdunt sponte se ipsos.

Nono, quia invidia ita excæcat mentem et pervertit omne rectum rationis judicium, quod invidus nemini parcit, nec parricidi, nec fratri, nec fidelissimo suo amico, nec innocenti : imo parricidia, fratricidia, traditiones, perjuria et cuncta abominabilissima perpetrat scelera. Hoc patet de fratribus Joseph, et Judæis crucifixoribus Christi. Sicque invidia parit non solum temeraria, sed et omnino falsa ac perversa judicia. Omnia etenim bona ejus cui invidet, interpretatur in pejus ; et quanto ille peragit meliora, tanto conatur ostendere ea pejora. Unde communiter dicitur : Amor et odium pervertunt judicium.

Decimo, quia invidia potissime contrariatur bonitati, communicabilitati multisque proprietatibus atque operibus Dei. Deus namque summe ac naturaliter est sui communicativus : imo se totum communicat, nec aliquid sibi reservat non communicatum. Invidus vero non solum non communicat sua, sed nec alteri favet aliena, nec vult ut aliqui sua communicent illis quos odit. Deo quoque complacet omne bonum, et displicet ei malum. Invido econtrario displicent bona, et placent mala. Rursus, sicut Deus tam bonus est, quod de malis elicit bona ; sic invidus est tam malus, quod de bonis elicit mala. Et sicut bonis etiam mala cooperantur in bonum, sic invidis etiam bona cooperantur in malum. Sicque invidus bestiis irrationabilior viliorque comprobatur. Nam leo, qui animalium rex est, est animal liberale et communicativum, secundum Philosophum. Sunt quoque et alia quædam animalia talia. Postremo, invidus de aliorum prosperitate facit sibi calamitatem, de aliorum luce caliginem, de aliorum vita et gaudio mortem atque mœstitiam, de suavitate fœtorem, de rosa urticam, de balsamo quoque venenum.

Footnotes

  1. Judæ 11. ↩

  2. Eccli. xiii, 19. ↩

  3. Matth. xiii, 12. ↩

  4. Eccli. xiii, 20. ↩

  5. Sap. 11, 15. ↩

  6. Ibid. 39, 38. ↩

  7. Matth. xii, 40. ↩

  8. Rom. xii, 10. ↩

  9. Ibid. 8, 9. ↩

  10. Joann. xiii, 34. ↩

  11. Joann. XIII, 5. ↩

  12. Ps. 1, 1. ↩

  13. Cap. II, 24, 5. ↩

  14. Gen. ↩

  15. XXXVII, 11-32. ↩

  16. Rom. VIII, 28. ↩

  17. Matth. ↩

  18. XXVII, 18. ↩

Chapter 71 of 143