Skip to the text

Articulus 70

De causis invidiæ.

NON efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Secundum Gregorium, invidia est vanæ gloriæ filia, proles pestifera, nequior sua matre. Nec obstat quod invidia est vitium capitale, quia et ipsa capitalia peccata ita cohærent, quod unum eorum frequenter generatur ex alio. Itaque, quoniam vana gloria proprium optat honorem, laudem ac famam, facit hominem aliis non favere quod ipsa cupit, sicque parit invidiam.

Rursus, ostensum est quod invidia sæpe nascatur ex superbia et ambitione, itemque ex pusillanimitate, et interdum dispositive ex melancholica complexione.1 Interdum quoque procedit ex ira, impatientia atque tristitia quadam. Quemadmodum enim homo incitatur ad amorem et dulcem affectum eorum qui faciunt ea quæ eum delectant eique placent, sic incitatur ad odium invidiamque illorum qui ipsum contristant, gravant, irrident. Ideo Solon philosophus dixit: Non derideas hominem, quia derisio gignit invidiam. Hinc in Sapientia impii dicunt: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius.2

Postremo, communiter dicitur, Veritas parit odium: non tamen directe, sed mediante ira, impatientia, aut simili passione. Qui enim informari et corripi dedignantur, odium concipiunt atque invidiam contra docentem et corripientem: ut patet de Herodiade contra beatissimum Joannem Baptistam, et de Scribis, Pharisæis ac sacerdotibus contra Christum.34 Ideo scriptum est per Amos:5 Odio habuerunt corripientem. Et Salomon loquitur:6 Non amat pestilens eum qui se corripit.7

Footnotes

  1. art. LXVII. ↩

  2. Sap. II, 12, 15. ↩

  3. Matth. XXI, 45, 46; XXVII, 18; ↩

  4. Marc. VI, 17-19. ↩

  5. Luc. XX, 19. ↩

  6. Amos V, 10. ↩

  7. Prov. XV, 12. ↩

Chapter 72 of 143