Skip to the text

Articulus 71

De differentia inter iram, odium et invidiam, et de filiabus invidiæ.

NON oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.1 Caritas et odium directissime et immediate contrariantur, quemadmodum tristitia et lætitia. Invidia autem essentialiter quædam tristitia exstat, non odium. Sed sicut, juxta Philosophum, amare est alicui bonum velle, ita odire est alicui bonum nolle seu malum velle. Atque, ut Thomas ait in secunda secundæ, quæstione tricesima quarta, odium ex invidia nascitur, nec est vitium capitale, sicut invidia, sed est quasi ultimum vitiorum, graviusque invidia.2 Verumtamen odium et invidia in multis conveniunt: propter quod unum nonnunquam pro alio sumitur. Nam et Augustinus invidiam describens: Invidia, inquit, est odium felicitatis alienæ. Ubi accipit odium prout est quasi genus invidiæ.

Aristoteles quoque, imo et theologi, inter iram odiumque distinguunt: quoniam ira vult alteri malum non absolute, sed quasi sub ratione cujusdam justæ vindictæ. Propter quod ait Philosophus, quod cum ratione, quia videlicet confert pœnam ad culpam sub colore Odium vero vult malum ira est, quæ in Augustinus, et comparat per quærere et optare cujusdam justitiæ, scaturitur, invidus alicui absolute. Ex quibus commendationem quod irascens potest quæ insuper demendationem ejus cui ira pertenta, quia vero non quærit nec optat encomi illatam ejus quem odit. Philosophus incitat, quod ira est evidens et apud quærit nisi non quærit absolute nocere, sed potest injuriam recompensare; invidia autem do: si odium quærit latere, quia non quærit em obnumentum inferre, quod facilius quod implere latendo quam se manifestatione enim odiens se manifestet, alius illu non servat. Ex quibus ultra concluditur, sento, iratus ab iracundia sua quiescit uleiens illata. Invidus vero vel odiens a sua cessat invidia illato alteri nocum, quamdiu alter est aut habet quod odium non vult eum esse neque habere. Verumne tamen per gratiam Dei potest qui talis est pœnitere: difficulter tamen curatur; sive apud Deum non est impossibile omnes verbum.3

Præterea, Gregorius ponit quinque filiis invidiæ. Prima est detractio, qua quis publice obloquitur alteri quamvis absenti. A et omnis peccator, invidus et bilinguis. Dicitur tamen detractio esse occulta, quoniam fit non audiente eo cui detrahitur. Secunda filia est susurratio, qua quis intendit alterius famam, gloriam aut honorem minuere per verba latenter prolata. Tertia est exsultatio in adversitatibus proximi. Quarta est afflictio in prosperis ejus. Ista tamen afflictio, quum sit quidam dolor, uno modo est realiter ipsa invidia, in quantum quis dolet de proximi bonis secundum quod bona illa habent gloriam quamdam seu laudem; sed in quantum proveniunt alteri contra invidentis conatum, sic affligi de eis, exstat invidiæ filia, ut asserit Thomas. Quinta est odium.

Postremo, nec Cassianus in libro de Institutis cœnobiorum seu Patrum, neque Isidorus ponit invidiam inter capitalia vitia, forsan idcirco, quia invidia ex alio oritur vitio evidenter. Cassianus autem inter capitalia ponit tristitiam quæ est genus invidiæ; et quæ de ipsa conscribit tristitia, possunt pro maxima parte ad invidiam trahi.

Footnotes

  1. Lev. XIX, 17. ↩

  2. art. 4-6 ↩

  3. Luc. I, 37 ↩

Chapter 73 of 143