Articulus 72
Contra invidiam, ex Scripturis atque dictis Sanctorum.
QUI non diligit, manet in morte. Contra odium atque invidiam jam inductæ sunt multæ auctoritates Scripturæ: nihilo minus quasdam nunc addam. Itaque in libro Proverbiorum Salomon protestatur: Odium suscitat rixas; et rursus: Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio; itemque: Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. Et denuo: Non comedas (inquit) cum homine invido, et ne desideres cibos ejus, quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. Insuper, in Ecclesiastico legitur: Improperium et contumeliam malus hereditabit;
Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum; dolor consumet eos antequam moriantur.1 Oculus malus, ad mala; et, Malus est oculus invidi*. Joannes quoque apostolus ait in sua epistola prima: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.*
Amplius, contra hæc vitia ferventer locuti sunt sancti Doctores et Patres. Ait enim sanctus martyr ac præsul Cyprianus: Zelus invidiæ modum non habet, sed permanet jugiter, quum cetera vitia finiantur; quantoque ille cui invidetur, successu meliori profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. Rursus de misero ac deformi invidi apparatu loquitur Cyprianus: Invido minax vultus, torvus adspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida et effrenata convitia, manus quoque ad violentiam pronæ.
Hinc asserit Augustinus: Licet per omne peccatum diabolus virus infundat cordi humano, in zelo tamen invidiæ tota sua concutit viscera, atque ut imprimat eam, quasi pestem vomit. Ideo invidi sunt genimina viperarum, serpentibusque pejores: vix enim unus serpens persequitur alium; et tamen invidus homo persequitur proximum suum. Hinc invidi assimilantur ciconiis, quæ vescuntur carnibus venenatis: quoniam invidi aliorum adversitatibus miseriisque pascuntur, et de aliorum felicitate, bonitate, profectu, pinguedine, fiunt infeliciores, pejores, remotiores a gratia, miserabiliusque marcescentes.
Verum, ut sanctus ait Hieronymus, sola miseria caret invidia, estque difficile in prosperis non pati invidiam.
Iterum asserit Augustinus: Merita aliorum, quæ invidi essent si ea diligeret, sunt contra eum. Pensent invidi quantum bonum est caritas, quæ bona opera proximorum facit esse nostra absque nostro labore.2345
Præterea Bernardus : Cupis, inquit, nosse oculum venenatum, oculum nequam et fascinantem? Invidiam cogita. Timore pessimo, livore proprio quasi velamine quodam pravissimo invidus præpeditur ne sublimiora prospiciat. Quis tam gravis oculorum pruritus sicut invidia? Invidus in superioribus ac melioribus nunc eorum felicitate, nunc gloria, modo utroque pariter contabescit.
Hinc dicit Gregorius : Invidi color pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens inflammatur, membra frigescunt; in cogitatione fit rabies, in dentibus stridor. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, hereditatem hanc diligat quam coheredum numerus non angustat.
Ait quoque Chrysostomus : Quemadmodum columna si recta fuerit, accepto onere amplius confirmatur, si autem modice fuerit obliquata, non solum non confirmatur ex pondere, sed magis declinat ad latus : sic cor hominis si fuerit rectum, videns opera viri justi, audiensque doctrinam sapientiæ ejus, amplius roboratur; si autem perversum fuerit cor ipsius, non solum non confortatur, sed magis ad invidiam excitatur ac magis pervertitur. Iterum dicit : O invidia, quæ semper sibi ipsi est inimica ! Qui etenim invidet, sibi ignominiam et alii gloriam parat. Invidus demum tot habet tortores, quantos is cui invidet, habuerit laudatores.
Hinc loquitur Hugo : Invidia est reciprocus in suum auctorem cruciatus animi tabescentis de bono alterius. Nempe, ut Augustinus fatetur, invidia est odium alienæ felicitatis, respectu superiorum, quoniam eis non æquatur; respectu inferiorum, ne sibi æquentur; respectu parium, quia sibi æquantur. Unde Cain invidit Abel prosperitati, Rachel Liæ fecunditati, Saul David felicitati. Invidia procuravit lapsum mundi et mortem Christi.678
Ecce quam grave est scelus invidiæ et rancoris, quum dicat Hieronymus : Qui occidit, et qui proximum odit, et qui obloquitur, pari pœna digni censentur. Unde et gentiles philosophi hoc vitium sunt maxime detestati : quoniam Socrates et Seneca dixerunt : Utinam invidi oculos haberent et aures in civitatibus universis, ut de omnium prosperitatibus torquerentur. Nam quanta felicium sunt gaudia, tanti sunt gemitus invidorum.
Postremo, quod asserit Augustinus, odium esse iram inveteratam, intelligendum est per modum prædicationis causalis, non essentialis. Non enim realiter idem sunt ira et odium; sed ex ira frequenti ac diuturna odium generatur. Juxta hunc modum loquendi intelligendum est illud Gregorii : Amor ipse notitia est; illud quoque : Dies est latio solis super nostrum horizontem.
Footnotes
Chapter 74 of 143