Skip to the text

Articulus 73

De remediis invidiæ.

PUTREDO ossium invidia.1 Aristoteles secundo Rhetoricæ ait, quod homo non invidet his qui sunt eo multo superiores, quia ad illorum excellentiam, honorem et statum non adspirat; sed invidet his a quibus non multum distat, quorum honorem et eminentiam reputat sibi possibilem esse. Hinc de B. Bernardo in sua habetur Legenda, quod quum omnes excederet, nemo tamen ei invidebat, quia tam admiranda et rara fuit excellentia ejus in sanctitate, sapientia, eloquentia, fama, miraculis, quod nullus audebat ad talia adspirare.

Itaque, sicut præhabitum est, propinquæ causæ invidiæ sunt superbia, ambitio inanisque gloria;2 deinde ira, tristitia, pusillanimitas, impatientia. Primum ergo et optimum prorsus remedium contra invidiam et rancorem est, præfatas ejus causas abjicere, exstirpare, destruere. Nam causa sublata, tolletur effectus. Vitetur omnis elatio, ira, tristitia, gloria vana, et facile erit conculcare invidiam.

Secundum remedium est, diligenter pensare quam vitiosa, detestanda et odibilis sit invidia in se ipsa, quantum etiam affligat atque dilaniet odientem in vita præsenti, et quanta mala ei ingerat in hoc sæculo ac futuro : de quibus omnibus in præcedentibus est tractatum articulis.3

Tertium est, bona spiritualia, divina, cœlestia et æterna præferre rebus caducis, terrenis, carnalibus, et necessaria ad salutem primo ac maxime quærere. Nempe hæc omnia possunt cunctis esse communia ; nec ab horum adeptione impedit unum, quod alii habent ea : imo ex aliorum opulentia in talibus bonis alter juvatur.

Quartum est, prudenter advertere quam periculosum sit temporaliter prosperari, aliis præsidere, propriam excellentiam affectare, et velle placere hominibus : quoniam soli Deo debetur omnis honor et gloria.4 Evidensque reprobationis ac futuræ damnationis indicium est, in transitoriis prosperari et cuncta habere ad libitum. Multæ enim tribulationes justorum, et per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.567 Judicium quoque durissimum in his qui præsunt fiet. Et Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent ; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.8 Propter quod ait Apostolus : An quæro hominibus placere ? Si hominibus placarem, servus Christi non essem.9

Quintum est, considerare propriam insufficientiam, vilitatem, vitiositatem, quotidianasque culpas, sicque omni honore et eminentia propria indignissimum se putare, imo omni vilipensione, subjectione, adversitate arbitrari se dignum; bona quoque aliorum perpendere, et illos sibi præferre, sicque sentire quod digniores se sint eminentia et honore.

Sextum est, ponderare quod omnia in hoc mundo aguntur juxta occultam providentiam Dei, et contentari de ea ; et rursus attendere quod quamvis is cui quis invidet, non haberet bona quæ invidet ei, non tamen ipse haberet ea, sed alius forsan.

Septimum est, pensare qualiter Christus verbis et exemplis docuit et præcepit omnes amari, imo et adversarios diligi, quanta etiam suis donavit inimicis; postremo, quod homo nunquam potest salvari aut Deo placere, nisi omnem deponat invidiam et rancorem; quod item is qui vel unum odit, nullum vere ac spiritualiter diligit, nec Deum, nec se ipsum, nec Christum, nec Virginem gloriosam, nec parentes, nec aliquem prorsus in toto mundo, quippe quum in mortali exstet peccato. Ideo cum infinito horrore repellamus omne odium atque invidiam.

Footnotes

  1. Prov. XI 30. ↩

  2. art. LXX. ↩

  3. art. LXIX, XXII. ↩

  4. Tim. I, 17. ↩

  5. Sap. VI, 6. ↩

  6. Act. XIV, 21. ↩

  7. Ps. XXXIII, 10. ↩

  8. Ps. LII, 6. ↩

  9. Galat. I, 10. ↩

Chapter 75 of 143