Articulus 74
Quid sit vana gloria, et quodnam ejus objectum.
NIHIL agatis per contentionem, neque per inanem gloriam.1 Vana gloria est multum propinqua superbiæ. Unde et quidam posuerunt eam esse superbiæ speciem, et quandoque sic sumitur in Scripturis. Verumtamen proprie de ea loquendo, est distinctum a superbia vitium. Propter quod Cassianus et Climacus, doctoresque scholastici, Thomas, Albertus, Raimundus ac alii, de vana gloria tractant prout a superbia diversificatur.
Itaque gloria tribus modis accipitur. Primo, pro lætitia, ut quum ait Apostolus : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Secundo, pro majestate, juxta illud Isaiæ : Plena est omnis terra gloria ejus. Tertio, pro laudantium notitia; et ita nunc sumitur. Sicque ait Augustinus : Gloria est judicium hominum bene de aliquo sentientium. Et Tullius : Gloria, inquit, est frequens de aliquo fama cum laude illius. Hoc est quod ait Augustinus : Gloria est clara cum laude notitia.
Interdum quoque accipitur gloria pro objecto seu materia gloriæ, ut quum dicit Apostolus : Gloria vestra nos sumus, sicut et vos nostra.2
Rursus accipitur gloria quandoque pro claritate seu luce sensibili. Unde est illud
Apostoli :3 Alia est claritas solis, alia lunæ, et alia stellarum. Sic enim habet translatio alia : Alia est gloria solis, alia lunæ, etc. Et ita Augustinus allegat.
Hinc Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima tricesima secunda, effatur : Gloria importat manifestationem alicujus quod hominibus decorum videtur sive laudabile, sive illud sit bonum corporale sive spirituale. Et quia id quod simpliciter clarum est, a remotis atque a multis conspici potest, ideo gloria proprie est manifestatio alicujus decori in notitia et approbatione plurimorum. Communius tamen accipitur gloria prout consistit in agnitione paucorum, sive unius, aut sui ipsius, secundum quod aliquis bonum proprium considerat tanquam laude dignum. Porro propria bona seu dona concessa cognoscere et approbare, non est malum in se, sed laudabile esse potest, quum Paulus testetur :4 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.5 Et rursus in Apostolorum persona fatetur :6 Nos ipsi primitias Spiritus habentes ; et, Quis nos separabit a caritate Dei ? David quoque sine superbia, imo ex virtute gratitudinis loquitur Deo : Domine Deus, fecisti me spectabilem præ cunctis hominibus.7 Iterum non est in se malum quod homo velit bona sua ab aliis sciri et approbari : imo meritorium esse potest, utputa dum aliquis homo hoc vult ad Dei honorem et proximorum ædificationem, quum dicat Salvator : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.8 Hinc constat quod appetitus gloriæ secundum se non importat aliquid vitiosum ; sed appetitus vanæ gloriæ est peccatum.
Denique, gloria fit vana tripliciter. Primo, ex parte rei de qua quis gloriam quærit aut intra se gloriatur : ut quum res illa est caduca, vilis et parva, nec gloria digna. Secundo, ex parte ejus a quo vel cujus quis gloriam quærit, videlicet hominis, cujus judicium est incertum, cui non debet quis velle placere secundum se, sed solum in Deo. Tertio, ex parte ejus qui gloriam quærit, quando videlicet non ordinat eam ad Dei honorem proximique salutem. Boni etenim homines per gloriam eis impensam student in bonis perseverare ; et quando laudantur, magis humiliant se ; habentque curam de bono nomine, ne quis scandalizetur in eis.9 — Hæc Thomas.
Itaque vana gloria est immoderatus propriæ gloriæ seu manifestationis aut reputationis appetitus, vel amor seu complacentia, aut certe inordinata seu fallax reputatio aut innotescentia proprii boni : ut dum quis bonum esse arbitratur quod forsitan non est tale, vel illud non refert ad Deum, sed complacet sibi et gloriatur in se, aut taliter reputari quærit aut putat ab aliis.
Insuper quidam dicunt, quod objectum vanæ gloriæ sit laus vana seu propria et humana ; sed ex præinductis videtur quod innotescentia seu manifestatio laudativa proprii boni non ordinata, sit gloriæ vanæ objectum. Verum hæc concordari possunt, dicendo quod etiam talis manifestatio seu notitia laudativa, sit laus interior, vel sumendo laudem cum inclusione talis notitiæ.
Footnotes
Chapter 76 of 143