Skip to the text

Articulus 75

An vana gloria sit peccatum mortale ac capitale.

QUID habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quidam dicunt vanam gloriam non esse mortale peccatum, sed valde propinquam ad illud. Ait enim Thomas de Argentina : Vana gloria ex genere suo est venialis : quia genus cujuslibet operis sumitur ex objecto ; vanum autem, secundum se, non est objectum mortalis sed venialis peccati : idcirco, quum vana laus sit objectum hujus peccati, non erit semper mortale. Potest tamen esse mortale dupliciter :1 primo, ex parte finis propter quem laus optatur; secundo, ratione operis in quo laus quæritur. Porro laus appeti potest quadruplici fine. Primo, ad vitandum diffamiam propriam aut scandalum aliorum : et istud est bonum ac opus prudentiæ; sicque Samuel primo Regum legitur se laudasse, Apostolus quoque, præsertim in epistolis ad Galatas atque Corinthios, apud quos pseudoapostoli et quidam hæretici diffamaverunt eum.234 Secundo appetitur laus propter aliquam utilitatem, videlicet ad Dei honorem et proximorum ædificationem : quod bonum est, caritatisque actus; sicque sancti viri frequenter leguntur suas prædicasse virtutes. Tertio, propter commodum temporale : et hoc ex suo genere est mortale; sicut apud Matthæum ait Salvator de Pharisæis, qui devorant domos viduarum, simulantes longas orationes.5 Quarto, propter aliquid in se veniale : sicut dum aliquis cupit laudari quia in ipsa laude venialiter delectatur; et hoc est veniale peccatum. Insuper, vana gloria est peccatum ex parte operis in quo gloria quæritur, tribus modis : quia laus aliquando quæritur per opera illicita, quandoque per opera ex se indifferentia, interdum vero per actus virtutum. Si primo modo, tunc est mortale peccatum quando opus illud mortale est; si autem opus sit veniale, gloria vana circa illud est venialis. Si secundo modo, tunc rursus est veniale peccatum. Si tertio modo, hoc accidere potest dupliciter. Primo, dum appetitus laudis incidentaliter actui bono se miscet, quemadmodum in prædicatione aut cantu contingere solet : et ita est veniale peccatum, nisi ratio nimis consentiat appetitui tali. Secundo, dum tale opus bonum ex genere, fit principaliter propter laudem humanam, cui inhæretur ut fini et plus quam Deo : quod est culpa mortalis.

Præterea, de ista materia scribit sanctus Doctor in secunda secundæ, quæstione centesima tricesima secunda :6 Vana gloria non contrariatur caritati proximi : idcirco ex hac parte non est mortalis. Sed caritati Dei contrariari potest dupliciter. Primo, ex parte objecti de quo quis inaniter gloriatur : ut si glorietur de eo quod non est, vel si bonum creatum præferat Deo, aut testimonium hominum testimonio Dei, ita ut amplius quærat gloriam Dei in cordibus hominum quam coram Deo. Secundo, ex parte gloriantis : ut si homo intentionem suam finaliter figat in gloria vana, propter eam opera ex se bona efficiens, et in ipsa tanquam in fine quiescens. Sicque his modis vana gloria est culpa mortalis.

Insuper, de numero principalium et capitalium vitiorum sancti Patres diversimode sensisse videntur. Quidam enim posuerunt octo capitalia ac principalia vitia, ut Cassianus : qui tamen inter illa non numerat invidiam, sicut neque Isidorus; sed tristitiam computat inter ea, et etiam gloriam vanam. Alii posuerunt septem principalia ac capitalia vitia, inter quæ numeraverunt superbiam, sed non vanam gloriam, ut Gregorius Nazianzenus : quam opinionem magis approbat Climacus. Alii posuerunt septem vitia capitalia atque mortalia, inter quæ computaverunt vanam gloriam eo modo quo mortalis censetur, non autem superbiam : ut S. Gregorius Papa, qui præter superbiam ponit septem capitalia vitia, de quibus hucusque tractatum est; superbiam vero vocat non capitale vitium per modum specialem quo alia septem capitalia nuncupantur, sed omnium vitiorum originem, reginam ac matrem, ita quod generalem habet super omnia cetera vitia causalitatem. Quam opinionem magis approbat Thomas.7 Superbia namque est inordinatus excellentiæ appetitus. Ex omni autem bono concupito aliquanta excellentia sequi videtur. Propter quod omnium vitiorum fines in finem superbiæ ordinantur : sicque super omnia illa habet superbia causalitatem communem.

Porro vana gloria, secundum Gregorium, Cassianum, Isidorum, Thomam, ponitur vitium capitale : quoniam ad excellentiam, quam homines præcipue cupiunt, gloria potissime confert, quum gloria sit manifestatio bonitatis alicujus, unumquodque vero propter bonitatem suam honorabile atque amabile reddatur. Sicque propter adeptionem finis vanæ gloriæ multa fiunt peccata, quæ procedunt ac generantur ex ea secundum rationem causæ finalis: unde et filiæ ejus vocantur. Gloria quippe est finis honoris ac laudis. Ideo namque homines optant laudari ac honorari, quatenus in aliorum notitia ac reputatione fiant præclari.8

Footnotes

  1. 1 Cor. IV, 7. ↩

  2. 1 Reg. xii, 2-5; ↩

  3. Galat. 1, 11; ↩

  4. 1 Cor. ix; 11 Cor. iv, xi, xii. ↩

  5. Luc. xx, 47. ↩

  6. art. 3. ↩

  7. Summ. th. 2ª 2º, q. cxxxii, a. 4. ↩

  8. Rom. 1, 2 32. ↩

Chapter 77 of 143