Articulus 76
De filiabus vanæ gloriæ, et de gravitate earum.
QUOMODO potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?1 Sicut in fine præcedentis tangebatur articuli, illa peccata sunt filiæ gloriæ vanæ quæ ordinantur ad ejus finem, qui est propriæ excellentiæ seu bonitatis manifestatio inordinata ac laudativa. Quam manifestationem potest aliquis intendere ac quærere directe ac indirecte. Directe, dupliciter, puta: per verba, et ita jactantia est filia vanæ gloriæ; vel per facta, et hoc rursus dupliciter: quia aut per facta vera et quasi miranda, et sic novitatum præsumptio est gloriæ vanæ filia; vel per ficta, sicque hypocrisis filia ejus est. Indirecte autem intendit et quærit quis manifestationem prætactam, ostendendo se aliis non esse minorem. Quod quadrupliciter fieri potest. Primo, quod non sit minor alio quantum ad intellectum: et ita est pertinacia, qua homo suæ sententiæ nimis inhæret, ita quod alterius meliori judicio cedere aspernatur. Secundo, quod non sit minor quantum ad voluntatem: et sic est discordia. Tertio, quantum ad locutionem: et ita contentio ponitur vanæ gloriæ filia. Quarto, quantum ad opus, sicut dum homo exsequi renuit superioris sui præceptum: sicque inobedientia est filia gloriæ vanæ.
Verumtamen jactantia quantum ad suam causam, quæ est arrogantia, ponitur filia superbiæ; sed quoad finem suum, fertur vanæ gloriæ filia. Istæ ergo sunt septem pestiferæ filiæ hujus inanis ac fatuæ gloriæ.
Quod si quæratur an unaquæque filiarum illarum sit mortale peccatum, de discordia, contentione et inobedientia constat quod sint mortales, quoniam ab Apostolo inter mortalia statuuntur, et caritati seu æquitati directe contrariantur.
Porro de jactantia scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima duodecima: Jactantia est, dum aliquis se ipsum verbis inordinate extollit: quod dupliciter potest accidere. Primo, dum aliquid dicit de se supra id quod est in reputatione atque notitia hominum, non tamen supra id quod est in re ipsa. Quod vitandum esse docet Apostolus: Parco (inquiens), ne quis existimet me supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me.2 Secundo, dum aliquid dicit de se supra id quod est secundum rei veritatem. Et istud est gravius primo. Considerando ergo jactantiam prout est quoddam mendacium, quandoque est mortale peccatum, aliquando veniale. Est namque mortale, dum homo aliquid profert jactanter contra Dei honorem aut gloriam, aut proximi caritatem: ut si in verba aliis contumeliosa prorumpat, quemadmodum Pharisæus qui dixit: Non sum sicut ceteri homines, etc. Veniale autem peccatum est jactantia, quando non contrariatur caritati, neque justitiæ:3 ut quando aliquis talia de se jactat quæ non sunt contra Deum aut proximum. Insuper utraque jactantia jam præfata considerari potest quoad causam suam sive originem, quæ est superbia, aut appetitus lucri vel inanis gloriæ. Dum ergo origo ejus seu causa est culpa mortalis, tunc et ipsa.
Præterea, sicut ait Isidorus, hypocrita interpretatur simulator. Hypocrisis ergo est simulatio. Non tamen omnis simulatio est hypocrisis, sed illa qua quis personam alterius simulat: ut dum peccator fingit et exhibet se quasi justum. Itaque duo sunt in hypocrita, videlicet, sanctitatis carentia, et simulatio ipsa. Si quis ergo dicatur hypocrita quia intentio ejus fertur ad horum utrumque, ita ut non curet sanctitatem habere, sed solummodo eam ficte ostendere, sic hypocrisis est mortale peccatum; sicque in Scripturis accipi solet.
Unde super Isaiam affirmat Hieronymus:4 In comparatione duorum malorum, levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Atque, ut asserit Augustinus, simulata æquitas est duplex iniquitas. Et super illud Threnorum, Major facta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum, habetur in Glossa:5 Planguntur scelera animæ quæ in hypocrisim labitur, cujus iniquitas major est peccato Sodomorum. Si vero dicatur hypocrita ille qui sanctitatem simulare intendit, qua caret propter mortale peccatum quo sordet; tunc, quamvis simulatio sit cum mortali peccato, non est tamen semper mortale peccatum, sed interdum veniale, interdum mortale, secundum quod finis quem intendit, contrariatur caritati, aut non. Si enim contrarietur caritati, est culpa mortalis: ut si quis sanctum se simulet ut falsam inducat doctrinam, aut alios fallat seu noceat, mortale est vitium. Si autem finis intentus non opponatur caritati, veniale censetur: ut quando quis simulat sanctitatem quia in ipsa simulatione delectatur, nisi forte delectetur in ea nimis intense. Unde de tali hypocrita scribit Philosophus quarto Ethicorum, quod potius esse videtur vanus quam malus. Aliquando etiam aliquis simulat sanctitatem ad quam non tenetur: quæ simulatio potest esse sine mortali et sine veniali peccato.
Amplius, pertinacia, qua homo nimis immansivus est in suo sensu, est grave et valde periculosum peccatum, imo contrarium docilitati, quæ ponitur prima pars prudentiæ. Et præsertim vitiosum est, esse pertinacem contra judicium seu doctrinam superiorum ac sapientiorum seu communitatis.
Postremo, novitatum præsumptio, quæ et singularitas aliquando appellatur, est mortale peccatum, si aliquid superstitiosum includat, aut ex superbia oriatur, vel directe scandalizativa sit graviter aliorum. Unde de talibus ait in sua Canonica Judas apostolus: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.6
Footnotes
Chapter 78 of 143