Skip to the text

Articulus 77

Quam periculosum, insidiosum, inquietum procaxque vitium sit vana gloria.

NON glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;1 sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, ait Dominus. Cicero primo de Officiis ait: Cavenda est vanæ gloriæ cupiditas, quoniam eripit animi libertatem soli bono honesto intentam, pro qua viris magnanimis esse debet omnis contentio. Cui auctoritati concordat illud Chrysostomi: Inanis gloria occulte ingreditur, et omnia interiora bona insensibiliter aufert. Quod de inani gloria secundum quod est mortale peccatum, dictum censetur.

Denique, vana gloria est vitium tam inquietum, insidiosum et procax, ut in infinitum se ipsam extendat, immisceat et impugnet. Nam si quis tentationi viriliter reluctetur, mox de ipso suo triumpho inani gloria tangitur; et si huic inani gloriæ protinus renitatur, rursus de hac ipsa provida agilique renitentia, inani gloria mox pulsatur; quod si omne bonum Deo totis adscribat præcordiis, denuo pulsat eum hæc gloria maledicta, quasi multum sapienter peregerit. Et quanto quis profundius contempletur aut victoriosius egerit, tanto subtilius et pene imperceptibilius ipsum invadit gloria ista stultissima: imo, etsi profundissime se ipsum humiliet, de hac tanta sui humiliatione nonnunquam tentabitur. Ideo ait Chrysostomus: Cetera vitia locum habent in servis diaboli, sed vana gloria locum habet etiam in famulis Christi. Quod dictum videtur de vana gloria quæ est veniale peccatum. Verumtamen viri perfecti huic vanæ gloriæ faciliter obviare solent et prævalere, in tantum ut ex ejus impugnatione non inquinentur, sed gloriosius coronentur.

Primo igitur aspernanda et repellenda est vana gloria, quoniam tantæ est vanitatis ac fatuitatis, quod quamvis omnia sub sole contenta, vana vanitasque vocentur, juxta illud Ecclesiastæ, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, attamen vana gloria tanquam prorsus vanissima sibi hoc nomen appropriavit.2 Denique, secundum Alexandrum de Hales, creatura dicitur vana, in quantum distat a vero et incommutabili esse: sicque gloria ista dicitur vana, tanquam penitus aliena, aversa, distorta ab increata lege ac sapientia Dei.

Secundo abominanda et extrudenda est vana gloria, quoniam vane gloriosus sibi usurpat quod Dei est, et se ipsum reputat quasi Deum. Deo namque tanquam primo ac summo principio effectivo, debetur omnis honor et gloria:3 et tamen vane gloriosus hæc sibi usurpat, quod est sacrilegum furtum divini honoris; et ita gloriatur, quasi a se ipso omnia habeat; finem quoque sibi constituit in reputatione ac laudibus hominum, sicque homines constituit sibi finem magis quam Deum.

Tertio odienda est gloria vana, quoniam vane gloriosus frequenter facit se tanto magis contemptum et semper tanto contemptibiliorem, quanto plus cupit, quærit ac satagit ab hominibus reputari ac honorari. Qui enim vanitatem et fatuitatem ejus considerant, ipsum irrident ac aspernantur. Quemadmodum enim superbia, ita et vana gloria coram Deo atque hominibus exstat odibilis.4 Unde et homines illum præsertim glorificant quem totius vanæ gloriæ contemptorem consistere intuentur. Sicque vana gloria impugnat ac demolitur se ipsam.

Quarto, quoniam gloriæ vanæ amator est specialiter Luciferi imitator, et ejus insipientiam sequitur. Quemadmodum enim Lucifer maluit ab angelis glorificari quam a Deo, sic vane gloriosus potius ab hominibus quam a Deo reputari desiderat. Rursus, sicut Lucifer gloriam illam inanem quam affectavit, multo præclarius ac melius obtinuisset non vanam, sed veram, si eam non appetisset; sic homo inanis gloriæ servus humanam gloriam sublimius sortiretur, si ad eam non afficeretur, juxta illud Philosophi: Hoc solum humana gloria habet gloriosum, quod fugit se appetentes, et appetit atque insequitur se fugientes, quemadmodum corporis umbra. Unde et Tullius recitat de Catone, quod quanto plus fugiebat gloriam, tanto plus illa eum insequebatur. Quod utique in Ecclesia Christi sublimius invenitur, quia videmus quod humillimi maxime exaltantur a Deo in triumphanti ac militanti Ecclesia, et frequenter in præsenti vita præ ceteris promoventur. Propter quod Salomon ait:5 Humilem spiritu suscipiet gloria. In Ecclesiastico quoque habetur: Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Quod sacratissima Virgo in se ipsa experta, fatetur:6 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.7 Nabuchodonosor quoque rex humiliatus pro vana gloria sua, Humillimum (inquit) hominem constituet Deus super regnum, ut in Daniele describitur.8

Quinto, quoniam gloria vana ita infatuat miserrimum hominem, quod rem prorsus incertam, instabilem, vilem ac momentaneam, scilicet gloriam ipsam humanam, præponit rei dignissimæ, infallibili ac æternæ, videlicet gloriæ Dei. — Sexto, quoniam pretio digno, utpote opere ex suo genere bono, quo sibi posset mercari regnum cœlorum, præparat sibi ac emit infernale tormentum. Idcirco ineffabiliter stultus est, quemadmodum stolidissimus, imo et penitus insensatus reputaretur, qui pretiosissimo auro, quo posset adipisci regnum terrenum, emeret funem ad suspendendum se ipsum.

Septimo, quoniam vane gloriosus subdit se ipsum diversis ac vilibus suspicionibus; estque valde instabilis corde, et tanquam arundo vento agitata, ac gallus in cacumine turrium positus, in omnem flectitur partem, et modo exsultat, quum putat se reputari, modo tristatur, dum videt se despici, imo frequenter timore despectionis torquetur. Sed et vili se subjicit servituti, quia eorum voluntatibus satagit deservire, quorum corde et ore appetit honorari atque famari. Sicque impletur in eo illud Job: Sonitus terroris in auribus impii;9 et quum pax sit, ille insidias suspicatur.

Abhorreamus ergo hoc crimen, atque in Deo stabiliamus cor nostrum.

Footnotes

  1. Jer. IX, 23, 24. ↩

  2. Eccle. 1, 2. ↩

  3. 1 Tim. 1, 17. ↩

  4. Eccli. x, 7. ↩

  5. Prov. xxi, 23. ↩

  6. Eccli. i, 1 ↩

  7. Luc. 1, 52 ↩

  8. Dan. iv, 1 ↩

  9. Job xv, 21. ↩

Chapter 79 of 143