Skip to the text

Articulus 78

Contra vanam gloriam, ex dictis Patrum.

GLORIAM eorum in ignominiam commutabo.1 Valde periculosa est vana gloria, quia per eam fit homo præsumptuosus, et de se ipso nimis confidens, atque ad diversa peccata proclivis: imo desiderio vanæ gloriæ multi magnis etiam corporis se exponunt periculis. Hinc ait Chrysostomus: Qui omnium pecuniarum et opum habuerunt contemptum, et nulli totius mundi imaginationi se miscuerunt, atque tyrannicas corporum concupiscentias devicerunt, multoties a vana gloria capti, perdiderunt omnia bona illa. Iterum ait: Nihil sic facit pecunias affectare, sicut vanæ gloriæ cupido. Ob hanc namque famulorum greges et equos auro opertos mensasque argenteas expetunt homines, non ut utilitatem aut voluptatem hinc hauriant, sed ut plurimis ostendantur ac extollantur. Pro hac gloria eriguntur ædificia pretiosa, et bella geruntur acerrima, exquisiti quoque et curiosi parantur vestitus. — Hinc recte hortatur Isidorus: Quicumque ex deteriore jam melior esse cœpit, caveat diligenter de collatis sibi virtutibus inaniter gloriari aut erigi, ne per inanem gloriam gravius corruat quam prius per lapsum vitiorum jacebat.

Denique, quam diligenter ac incessanter oporteat hujus gloriæ vanitatem vitare, constat ex verbo Bernardi, dicentis: Time sagittam: nam leviter volat, leviter penetrat; sed, dico tibi, non leve vulnus infligit, imo cito interficit. Hæc sagitta est gloria vana. Nempe, ut ait Gregorius, quum bene vivitur, valde timendum est ne mens, despectis ceteris, singularitatis gloria elevetur: etenim sub hoste quem prosternit, moritur qui de victoria culpæ inaniter gloriatur. Verum, ut idem ait Gregorius, interdum contingit quod hi qui optatam hominum gloriam nequeunt obtinere, quasi gloriam fugiendo studeant eam per fictam humilitatem acquirere; in quibus impletur quod in Ecclesiastico scriptum est: Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.2 Contra quod hortatur Hieronymus: Ne nimis religiosus aut humilior quam oportet velis videri, nec quæras gloriam quasi fugiendo eamdem.

Porro, ut dicit Chrysostomus, si gloriam cupis, gloriam despice, et omnibus gloriosior eris. Eam namque omnino despicere, est virtutis præcipuæ, dignumque laude. Vitemus ergo suggestionem venenatam quasi dulciter irrepentem. Nam, teste Gregorio, inanis gloria dicit: Age bonum quod vales, ostende cunctis bonum quod facis, ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus ac venerabilis ab hominibus prædiceris, ut nemo te spernat, sed honorem tibi omnes impendant. Ecce quam vere asserit Augustinus: Inanis gloria est fallax suavitas, labor infructuosus, timor perpetuus, periculosa sublimitas; initium ejus sine providentia, finis ejus cum pœnitentia. Nam, ut scribit Ambrosius, non est tanti gaudii excelsa tenere, quanti mœroris de excelsis corruere; nec tanta gloria sequitur post victoriam, quanta ignominia post ruinam. Idcirco Cassiodorus vere disseruit: Magna est gloria ejus qui nullius laudibus crescit, nullius vituperatione minuitur.

Insuper advertentia dignum est quod ait Valerius: Expedita et compendiaria via eos ad gloriam pervenire Socrates dixit, qui id agerent, ut quales videri vellent, tales etiam esse satagerent. Qua quidem prædicatione aperte monebat ut homines potius ipsam virtutem haurirent, quam umbram ejus consectarentur. Huic dicto consonat illud Chrysostomi: Dic mihi, hypocrita, quare vis apparere quod non satagis esse? Si bonum est esse virtuosum, cur non studes esse hujusmodi? et cur vis esse hypocrita, quod reputari abhorres?

Præterea, contra cenodoxiam, id est vanam gloriam, scribit Cassianus libro de Institutis cœnobiorum undecimo: Certamen nobis est contra cenodoxiam multiformem, variam ac subtilem, ita ut a quibuslibet (licet perspicacissimis) oculis, non dicam caveri, sed prævideri aut deprehendi vix queat. Non solum enim, ut cetera vitia, tentat hominem in parte carnali, sed etiam spirituali, ingerens se menti nequitia subtiliori, ita ut qui non potuerunt carnalibus vitiis decipi, ex spiritualibus profectibus per vanam gloriam acrius saucientur: quæ est tanto perniciosior ad conflictum, quanto obscurior ad cavendum. Ceterorum namque vitiorum apertior est congressus; et vitium semel devictum, de cetero impugnat debilius. Sed gloria vana scuto responsionis semel repulsa, rursus ut quædam multiformis bestia, victorem suum sub virtutum specie confodere et jugulare conatur; atque ex omni parte occurrit, et militem Christi nititur vulnerare in habitu, forma, incessu, voce, opere, vigiliis, jejuniis, oratione, solitudine, lectione, scientia, taciturnitate, obedientia, humilitate, longanimitate, ceterisque virtutibus. Denique, quem cenodoxia non potuit lædere sub specie vestis speciosæ ac pulchræ, conatur ex squalida et inculta veste ad vanitatem moveri. Quem non potuit per honorem dejicere, humilitate supplantat. Quem scientiæ et eloquentiæ ornatu nequivit extollere, gravitate taciturnitatis elidit. Si quis manifeste jejunet, hujus gloriæ vanitate pulsatur; si jejunium suum absconderit ad præcavendum gloriam vanam, eodem vanitatis vitio impugnatur. Si palam et prolixius oret, a gloria vana invaditur; si ob eam vitandam breviter aut secretius preces fundat, similiter mox tentatur. Ideo seniores pulchre describunt naturam hujus vanæ gloriæ per qualitatem similitudinemque cæparum, quæ decoriatæ tegmine uno, inveniuntur alio rursus vestitæ, totiesque reperiuntur obtectæ, quoties fuerint exspoliatæ. Amplius, vana gloria tanto periculosius tentat, quanto plus virtutibus se permiscet; victa quoque, fortior surgit ad impugnandum. Nec solitudine superatur: imo eos qui fugiunt mundum, validius insectatur; et eos magis impugnat qui ad spiritualem profectum ferventius se accingunt. Quæ etiam quandoque adeo inebriat mentem, ut phantasiis suis intenta, ita propriis vanitatum suarum imaginationibus occupetur ac obruatur, ut quasi putet se agere aut habere quod cogitat et affectat, quemadmodum somniantibus solet accidere.

Postremo, his per omnia consonant quæ de hac peste gehennali Climacus scribit:3 Vana (inquiens) gloria immutatio est naturæ, perversio morum, laborum perditio, thesauri proditio, proles infidelitatis, præcursatrix superbiæ, naufragium in portu (id est periculum in virtute), formica in area. Gaudet formica ut granum furetur; gaudet vana gloria ut dispergat virtutes. Spiritus desperationis gaudet videns multiplicatam malitiam; spiritus autem vanæ gloriæ gaudet videns multiplicatam virtutem. Vigilanter observa, et invenies immundum spiritum vanæ gloriæ florentem usque ad monumentum (id est valide impugnantem homines usque ad mortem eorum): nam super cunctis adinventionibus vana gloria gaudet. Quale aliquid dicam: jejunans, vane glorior; et frangens jejunium ne jejunare cognoscar, iterum tanquam prudens inaniter glorior. Præclare vestitus, vincor ab eadem gloria; et vilia induens, rursus glorior vane. Loquens, vincor; et tacens, iterum succumbo. Quocumque projeceris tribulum istum, stat erectis aculeis. Vane gloriosus, est idolorum cultor fidelis: nam Deum colit secundum apparentiam, hominibus vero, et non Deo, placere desiderat. Omnis ostentator sui ipsius et ostentationis amator, est vane gloriosus. Jejunium vane gloriosi et oratio ejus carent mercede, quoniam propter laudem hominum facit utrumque. Sed et corpus suum abstinendo facit tabescere, mercedem vero non accipit. Non suscipias spiritum vanæ gloriæ quum tibi ducatum Fratrum aut magisterium submittit: labor est enim canem istum a macelli mensa repellere. Qui de naturalibus donis inaniter gloriatur, indignus est supernaturalia charismata obtinere. Hæc Climacus.

Itaque, juxta Augustini doctrinam, quales esse volumus in laudibus hominum, tales esse operibus studeamus. Nec ideo nos bonos esse putemus quia ab hominibus dicimur boni, sed proprio judicio magis quam alieno nos discernamus.4 Quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus ejus?

Footnotes

  1. Osee iv, 7. ↩

  2. Eccli. xix, 23. ↩

  3. Scal.parad grad. xxi. ↩

  4. 1Cor. II, 11. ↩

Chapter 80 of 143