Skip to the text

Articulus 79

De multiplici divisione vanæ gloriæ, et de remediis contra eam.

QUI a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit;1 qui autem quærit gloriam Dei, hic verax est, et injustitia in illo non est. Vana gloria dividitur in diabolicam et humanam. Diabolica est, quando quis gloriatur de culpa, juxta illud:2 Lætantur quum malefecerint, etc. Humana autem dividitur in carnalem ac spiritualem. Carnalis est de exterioribus rebus, excellentiisque sensibilibus ac terrenis: qualis solet esse gloria hominum mundanorum. Spiritualis est de interioribus et supernaturalibus donis.

Præterea, quam acriter hominem tentent hæ gloriæ vanæ, præsertim eum qui ex naturalibus suis aut prava consuetudine exstat ad eas proclivis, constat ex præinductis. Unde et Augustinus fatetur: Quas nocendi vires habeat amor gloriæ vanæ, non novit nisi qui ei bellum indixit, id est, qui ei idonee reluctari assumpsit: quia etsi cuique est facile laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari quando offertur. Denique, teste Hieronymo, quidam de ipsa victoria vanæ gloriæ periculosius impugnantur vana gloria; et hoc procedit in infinitum, quemadmodum de relationibus secundum rationem Avicenna, Algazel et alii quidam philosophi dicere solent non esse inconveniens eas in infinitum multiplicari. Necesse est ergo hominem undique ac fortiter esse armatum contra gloriam vanam.3

Contra quam primum remedium est, sapienter attendere quam vilis, periculosa, damnosa ac odienda sit ipsa in se, et quanta vitia in homine gignat: de quibus in prætactis articulis est tractatum.4

Secundum remedium est, sapienter pensare quod Christus in toto Evangelio pene de nulla impietate in tantum redarguit Scribas ac Pharisæos, sicut de eorum hypocrisi et gloria vana; et contra hæc vitia præsertim et copiose ac terribiliter fatur, de vane gloriosis atque hypocritis dicens frequenter, quod receperunt mercedem suam.5 Et rursus: Væ (inquit) vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia:6 sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate.

Tertium remedium est, attendere quod Christus in omnibus summe vitavit gloriam vanam: Ego (inquiens) non quæro gloriam meam;7 itemque: Si ego quæro gloriam meam, gloria mea nihil est.8 Si Filius Dei non quæsivit gloriam suam, nos qui sumus, qui quæramus gloriam nostram? Numquid servus major est domino suo?9 Et si Filii Dei gloria ab ipso quæsita nihil fuisset, quid erit nostra gloria vana, nisi fatuitas pura et impietas infinita?

Quartum remedium est, rite pensare quod sumus in sæculo isto tanquam in exsilio et via periculosa, atque in valle lacrimarum et carcere quodam : in quibus nequaquam decet nos inaniter gloriari, superbire et in securitate incauta torpere, sed jugiter deflere, humiliare et custodire nos ipsos, et in grandi esse timore, præsertim quia quotidie tam frequenter graviterque peccamus.

Quintum est, occasiones gloriæ vanæ vitare, videlicet : propria bona, quantum rationabiliter fieri potest, abscondere, verba propriam laudem resonantia coercere, facta omnia supererogationis et excellentiæ pro posse celare, non quærere associationem eminentiorum aut familiaritatem prælatorum aut principum, singularitatem quoque et gestus specialem devotionem prætendentes coram aliis præcavere.

Sextum est, simili diligentia observare ne bonis nostris actibus sincera intentione inchoatis, vana gloria ex latere misceatur; atque, ut breviter plura concludam, cogitare quod cito adstabimus ad tribunal Christi, ab eo infallibiliter atque justissime judicandi, qui vane gloriosis non solum nihil mercedis et gloriæ, sed væ æternalis miseriæ reddet.10 Sicque sint oculi nostri semper ad Dominum, cui soli placere optemus, et aliis non nisi in ipso.

Postremo, remedia contra superbiam introducta, etiam contra vanam gloriam valent :11 contra quam et assidua oratio necessaria exstat ac saluberrima medicina, atque dominicæ passionis recordatio præcordialis, quotidiana quoque et assidua interior exercitatio hominis coram Deo, ut quotidie suam conscientiam examinet, peccata sua dijudicet, seque salubriter mortificare, humiliare, contemnere jugiter assuescat.

Footnotes

  1. Joann. VII, 18. ↩

  2. Prov. II, 14. ↩

  3. art. LXXVII, LXXVIII. ↩

  4. art. LXXVI- LXXVIII. ↩

  5. Matth. VI, 2, 5, 16. ↩

  6. Matth. XXIII, 27, 28. ↩

  7. Joann. VIII, 50. ↩

  8. Ibid. 54. ↩

  9. Joann. XIII, 16. ↩

  10. Ps. xxiv, 15. ↩

  11. art. xxix. ↩

Chapter 81 of 143