Skip to the text

Articulus 80

Contra choreas.

TENENT tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi;1 ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Hucusque de peccatis mortalibus ac capitalibus habitus est tractatus; nunc contra quasdam vanitates, abusiones et impietates in populo magis vigentes, breviter est tangendum, et primo contra choreas, quibus quidam tam incorrigibiliter delectantur, ut prædicantibus contra eas, etsi non verbis, tamen opere dicant :2 Recedite a nobis, scientiam viarum Dei et doctrinam nostræ salutis audire non volumus, sed viam choreæ ad infernum pergentem tenaciter prosequemur. O qualis est eorum pœnitentia, confessio atque communio, qui circa solennitatem paschalem confitentur et communicant, et in Octavis Paschæ aut paulo post resumunt choreas !

Præterea, in Summa virtutum ac vitiorum, contra choreas chorizantiumque peccata diffuse ac notabiliter scriptum est :

Sex sunt ex quibus perpenditur quam malum sit chorizare. Primum est, quod in choreis habet diabolus non tantum unum gladium ad necandum, sed tot quot sunt ibi personæ ornatæ et pulchræ, quum dicat Hieronymus : Gladius igneus est species mulieris. Nec dubium quin et species viri formaque adolescentium sit igneus gladius mulieri ac adolescentulis. Hinc in Ecclesiastico legitur : In specie mulieris ira et irreverentia et confusio magna.3 Timendum est igitur quod in choreis multi spiritualiter occidantur, ubi dæmones habent tot gladios ad animarum occisionem paratos, præsertim quia diaboli habent ibi gladios evaginatos, exacutos, et ex omni parte lædentes. In choreis namque pallia et supertunicalia removentur, et chorizantes personæ cum prævia ornatione veniunt ad choreas, atque ex omni parte se ibi ostendunt ac intuentur. Sicque agitur ibi contra id quod in Ecclesiastico sapienter docetur : Averte faciem tuam a muliere compta;4 et, Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus.5

Secundum est, quod in chorea diabolus utitur non unica facula, sed pyra incensa ad inflammandum chorizantium atque adstantium corda concupiscentiæ igne. Quemadmodum enim puella aut femina ignis est ad incendendum corda juvenum ac virorum, ita econtra. Quum ergo vix aliquis valeat diu esse juxta unam hujusmodi facularum quin calefiat æstu libidinis, qualiter non calefiet ubi concurrunt tot faculæ, et tot ac tanta objecta ad concupiscendum se repræsentant?

Tertium est, quod in choreis utitur diabolus potentioribus armis quæ habet, et fere omnibus modis quibus potest. Potentiora quippe diaboli arma sunt mulieres. Idcirco mulierem elegit ad decipiendum primum hominem; et per eas decepit sanctissimum David, Salomonem sapientissimum ac Samsonem fortissimum.67 Balaam quoque elegit ac misit mulieres ad decipiendum filios Israel.89 Quumque tribus modis tentet diabolus viros per mulieres, videlicet tactu, visu, colloquio; his tribus modis tentat in choreis insipientes, videlicet tactu manuum, dulcedine vocum seu cantuum, inspectioneque vultuum. Et sicut his tentat viros per feminas, sic econtra. Quomodo ergo non prævalebit in choreis, præsertim quum in Ecclesiastico scriptum sit, Colloquium mulieris quasi ignis exardescit?10 Vir quoque ad feminam est quasi stuppa ad ignem.

Quartum est, quod chorizantes nulli Sancto aut Sanctæ deferunt, sed omnibus eis contumelias faciunt. Quemadmodum enim contumeliam infert Sancto, qui peccat in loco ei dedicato, ita qui peccat in tempore ei consecrato. Quumque diebus festivis prohibitus sit labor etiam utilis, nequaquam tunc licitus est labor et motus, seu cursus et gressus Sanctis contumeliosus.

Quintum, quoniam chorizantes quodammodo faciunt contra omnia Ecclesiæ sacramenta, scilicet: contra Baptismum, frangendo pactum quod ibi inierunt cum Deo, quum patrinus eorum dixit pro eis: Abrenuntio diabolo et pompis ejus. Dum enim intrant choreas, intrant pompam ac processionem diaboli. Idcirco patrini eorum habent timere ne de violatione pacti illius apud Deum sint rei, nisi admonuerint chorizantes ut inde abstineant. Est autem chorea processio diaboli: in qua chorizantes et cantantes, sunt quasi clerici et monachi aut moniales diaboli; adstantes vero, sunt quasi conversi et conversæ diaboli. In choreis quoque sunt multa incitamenta ad violationem fidei conjugalis, et carmina ad hoc incitantia. Inferunt quoque chorizantes contumeliam sacramento Pœnitentiæ, frangendo pacem quam per pœnitentiam inierunt cum Deo; similiter Sacramento altaris, quod acceperunt, et statim gratiæ ejus ingrati sunt, dæmoniisque concordant, similes Judæ proditori, qui quum comedisset cum Christo, paulo post tradidit eum hostibus ejus.11

Sextum, quoniam chorizantes peccant curioso incessu, ornatu pomposo, tactu lascivo, inspectu incauto, audituque vano, cantu libidinoso. Provocantque adstantes, atque ad consimilia incitant innocentes adhuc puellas ac juvenes, in tantum quod sæpe contra voluntatem et prohibitionem parentum accedunt choreas; conducunt quoque musicos, qui diebus festivis ludunt et personant eis, quum tamen non liceat eis laborare pro pretio illis diebus, faciendo opera in se bona, honesta, utilia; saltant quoque, et vana atque fatua delectatione ita inebriantur, quod Deum prorsus obliviscuntur, atque adstantes ad consimilia incitant, et carmina sæpe mendosa ac scurrilia canunt. — Hæc in Summa præfata.

Præterea, primo libro Revelationum S. Brigittæ, beatissima Virgo legitur ad S. Brigittam sic locuta: In chorea sunt tria, videlicet, inanis lætitia, vox effusa, et supervacuus labor. Chrysostomus quoque: Ubi, inquit, saltatio seu chorea, ibi diabolus; neque enim ad hoc dedit nobis Deus pedes ut cum camelis saltemus, sed ut cum angelis chorum faciamus.

Insuper Jacobus de Voragine in suis ait sermonibus : Vani homines laudant diabolum ducendo diversas choreas : quod valde fatuum est propter quatuor rationes. Primo, quia choreæ mundi frequenter ducunt ad choreas inferni : cujus signum est, quod chorizantes tendunt ad sinistram ; per quod etiam innotescit quod choreæ sint processio diaboli. Sunt autem in inferno multæ choreæ seu processiones impiorum, scilicet superborum, luxuriosorum, avarorum, jugiter ululantium atque dicentium : Væ, væ, væ. Dicunt enim : Væ quia peccavi, væ quia natus sum, væ quia consensi diabolo, væ quia sic torqueor, væ quoniam mori non valeo, væ quoniam nunquam liberabor. Secundo, quoniam privant chorizantem choreis cœli. Tertio, quoniam chorizantes violant pactum quo promiserunt abrenuntiare diabolo et omnibus pompis ejus ; et magis Deum contemnunt quam si servili incumberent operi, juxta illud Augustini : Melius (id est minus malum) est, diebus dominicis fodere et arare quam choreas ducere. Quarto, quoniam choreæ sunt arma diaboli : sicut est declaratum.

Footnotes

  1. Job xxi, 12-14. ↩

  2. Gen. III, 1-6. ↩

  3. Eccl. xxv 28, 29. ↩

  4. Eccl. ix, 8 ↩

  5. Ibid. 5. ↩

  6. II Reg. XI, 2-4; ↩

  7. III Reg. XI, 1-4; ↩

  8. Num. XXXI, 15, 16. ↩

  9. Jutic. XVI. ↩

  10. Eccli. IX, 1. ↩

  11. Joann. XIII, 26, 27. ↩

Chapter 82 of 143