Articulus 81
Qualiter prædicandum sit caute contra choreas, et de remediis contra ipsas.
NUNQUAM cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me præbui.1 Ex introductis in præcedenti articulo, videtur chorizare esse peccatum mortale, et frequenter sic est : imo chorizans sæpe incurrit simul diversa peccata mortalia, ut ex præhabitis constat. Verumtamen advertendum, quod secundum doctores, chorizare non est ex suo genere peccatum mortale. Unde in Summa Pisana sic quæritur : Utrum chorea et hujusmodi ludi sint liciti. Responsio : Secundum Albertum in quarto, distinctione sextadecima, hujusmodi ludi secundum se non sunt mali, quoniam bene fieri possunt. Sed ex triplici causa possunt fieri mali : primo, si fiant ad provocandum libidinem aut aliquid tale ; secundo, si non conveniant personis, ut religiosis et clericis aut consimilibus ; tertio, si fiant tempore incompetenti, videlicet tempore tristitiæ aut pœnitentiæ. Si autem fiant causa honestæ lætitiæ, et a sæcularibus personis, ac congruo tempore, et aliis circumstantiis debitis observatis, non sunt illiciti.
Deinde in eadem quæritur Summa, an ducentes choreas illicitas peccent mortaliter. Ad quod respondet Guillelmus : Credo quod sic, præsertim si ob provocandam libidinem fiat, aut de consuetudine. Ait namque Hieronymus : Non credo viro, si dicat se illæsum evasisse a spectaculis talium, quum David ex intuitu Bethsabee se lavantis, sit ad libidinem provocatus.2 — Durandus quoque de Ordine S. Francisci scribit in Summa sua : Quædam est chorea laudabilis, quæ fit ad Dei honorem : sicut in Exodo legitur de Maria sorore Moysis, quod sumpsit tympanum et duxit choreas, transito mari Rubro. Quædam vero est chorea vituperabilis, puta quæ fit ad dissolutionem.3 Hæc tamen esse potest sine mortali peccato, si quatuor concurrant. Primum est, si fiat tempore non prohibito. Secundum, si non fiat mala intentione. Tertium, si fuerit non lasciva, ita quod modus chorizandi non sit lascivus. Quartum, si non fiat a persona inde prohibita.
Denique, ut resolutius agnoscatur quid de choreis sentire oporteat, advertendum quod (juxta Philosophum in Ethicis) est quædam virtus moralis quæ eutrapelia vocatur, per quam homo bene se habet circa ludos aut jocos. Quocirca scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima sexagesima octava : Homo interdum indiget corporali quiete et recreatione per ludicra et jocosa, quia non potest jugiter spiritualibus actibus inhærere.4 Ut autem talia licite fiant, tria principaliter exiguntur : primum, ut delectatio hujusmodi non quæratur in verbis aut factis turpibus aut nocivis; secundum, ne gravitas animæ totaliter resolvatur; tertium, ut ludi conveniant personæ et loco ac tempori, et aliæ virtutum circumstantiæ observentur. Quum igitur ista in choreis rarissime aut nunquam observentur, certum est quod choreæ rarissime aut nunquam fiant sine peccato.
Quando autem mortaliter vitiosæ sint, constat ex dictis. Imo, quum choreæ sint semper ad minus tam propinquæ ad culpam, imo et ad culpam mortalem, atque tam multæ occasiones in eis consistant ad tantam ruinam, valde vitandæ sunt, et nimis incautum est se periculis tantis committere, parentes quoque sobolem suam et mariti conjuges suas debent inde compescere. Quod si proles aut conjux contra parentis aut mariti prohibitionem visitet aut exerceat eas, aggravatur peccatum, et inobedientia illa videtur esse mortalis. Adstantes quoque et consentientes, involvuntur chorizantium vitiis. Præterea, quantumcumque bona aut simplici intentione quæcumque persona dicat se chorizare, si tamen ex tactu, inspectu, cantu sentiat se libidinose moveri aut stimulari, nisi mox a chorea se abstrahat, peccat mortaliter: quod satis est evidens ex iis quæ circa peccatum luxuriæ sunt conscripta.5
Amplius, quia in aliquo casu potest chorea esse sine peccato, atque absque mortali peccato quando exercetur, non videtur securum simpliciter prædicare quod chorizare sit ex suo genere aut semper peccatum mortale: præsertim quoniam verisimile est quod multi non cessabunt a chorizatione, quantumcumque contra eam quis prædicet; et ita, si putarent chorizationem semper esse culpam mortalem, et tamen accederent exercerentque eam, peccarent semper mortaliter quando hoc agerent, quamvis interdum non esset mortale. Religiosis vero claustralibusque personis, ut dicitur, semper mortale est vitium istud. Quod si fiat in claustro, crimen hoc aggravatur.
Innotescit demum ex præinductis, quam fatue ac vitiosissime agant parentes qui filios suos aut filias docent, incitant aut assuefaciunt ad choreas. Similiter peccant enormiter et valde mortaliter, qui hastiludia, torneamenta, spectacula ab Ecclesia nunc prohibita, et ad choreas quæ post talia exercentur, accedunt aut faciunt, aut uxores seu filias suas ad ea sinunt transire, vel filios aut cognatos suos mancipant exercitiis illis, in quibus jam multæ ac magnæ crudelitates, abusiones, vanitates et carnalitates contingunt.
Postremo, de remediis contra choreas nunc aliqua sunt tangenda.
Primo igitur a choreis omnique vanitate et delectatione inani nos debet retrahere diligens recordatio quod Filius Dei pro nostra redemptione tot et tanta in præsenti sustinuit sæculo, præsertim quod S. Bernardus effatur in Christi persona: Ego Deus et homo, pro te, o homo, spinis coronor, et tu caput tuum sertis et rosis coronas; ego pro te alba veste irrideor, et tu vestium varietate ac pretiositate lætaris; ego pro te expansis brachiis in cruce suspendor, et tu brachia tua in choreis vane extendis. Secundo, vigilans consideratio quod choreæ tam periculosæ exstant, atque tam multa ac gravia inducunt peccata. Tertio, quod exsules sumus a paradiso cœlesti, et in loco exsilii constituti lacrimarumque valle et statu miseriæ, infinitis periculis, laqueis vitiisque circumdati. Quarto, quoniam tota vita nostra est cursus ad mortem, appropinquatioque ad divini rigorem judicii. Propter quod debemus quotidie esse magis solliciti, custoditi ac timorati. Quinto, quoniam incessanter tot mala fiunt in mundo, tanta injuria, inhonoratio et offensa fit Deo, tot animæ pereunt ac damnantur, tot pauperes affliguntur; et nos ipsi toties periclitamur ac labimur, nec scimus diem nec horam, nec constat nobis an simus æternaliter condemnandi.6 Quæ omnia si quis rite intueatur, non chorizare, sed flere seque deflere et aliis condolere libebit, ut in Regula sua sanctus tangit Basilius.
At vero, si pensemus in quantis nunc affligantur suppliciis in æternum, qui ante paucos dies aut annos ludis, jocis, choreis, risibus ceterisque mundi vanitatibus ac voluptatibus erant intenti, facile erit omnia illa contemnere. Quid nunc prodest, imo quam ineffabiliter obest nunc eis brevis illa voluptas ac vanitas, quæ tanquam umbra præteriit, jamque æternam patitur ultionem? Siquidem breve est quod delectat, æternum vero quod cruciat. Sed et terribilis illa comminatio Christi dicentis, Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis, debet quemlibet Christianum a præfatis vanitatibus merito refrenare.
Footnotes
Chapter 83 of 143