Skip to the text

Articulus 82

De peccato lusorum, potissime de sceleribus taxillatorum.1

NON sedi in concilio ludentium, et diem hominis non desideravi. Qualiter liceat uti ludis recreativis non prohibitis, tactum est præcedenti articulo. Certumque quod nunquam ludere liceat ex avaritia seu cupiditate lucrandi: imo hoc diebus festis præcipue exstat illicitum; et ita lucrata, sunt injuste adepta ac restituenda, seu in pios usus vertenda.

Denique, in ludis potest esse excessus dupliciter. Primo, si quis in ludendo utitur turpibus verbis, aut factis nocivis, gestibusve lascivis aut scandalosis: sicque excessus ludi est mortale peccatum ex genere. Secundo, quando in ludo debitæ circumstantiæ non servantur: ut quando non convenit loco, tempori, negotio aut personæ. Et hoc interdum mortale peccatum est, aut propter prohibitionem, aut propter vehementiam affectionis ad ludum, quando videlicet illa affectio tanta est, quod propter eam aliquis ageret aut agit contra Dei caritatem aut jussionem: alias esset veniale peccatum.

Præterea, de hac materia plenissime scribit frater Durandus in Summa sua; sed brevitati studens, non nisi pauca et huic proposito convenientiora inde accipiam. Itaque inter cetera scribit:

Quidam est ludus probationis et experientiæ: sicut tirones vires suas exercent ac probant luctando, saltando, currendo, equitando, lapides jaciendo, atque in torneamentis ac hastiludiis se viriliter exercendo. Sed quia in torneamentis et hastiludiis fiunt frequenter fraudes, injuriæ, violentiæ, ostentationes, pompæ et expensæ notabiliter excessivæ, multaque alia quæ ludum de se licitum inhonestant, idcirco sunt modo prohibita. De tali ludo dixit ad Joab Abner: Surgant pueri, et ludant coram nobis.2 Est item ludus insolentiæ: sicut sunt ludi chorearum et monstra larvarum. Unde in Exodo legitur:3 Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Sub hoc ludo continentur derisiones et illusiones quæ irrogantur viris devotis ac sanctis: quemadmodum Philistæi illuserunt Samsoni, quem eductum de carcere, fecerunt adduci ut luderet coram eis, ut in libro Judicum narratur.4 Alius est ludus vanitatis et evagationis: ut in venationibus atque aucupiis. De quibus Baruch ait: Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, qui in avibus ludunt?5 De quibus subditur ibi: Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.6 Insuper alius est ludus confusionis: sicut est ludus taxillorum et aleæ. Qui merito dicitur ludus confusionis, quia in ipso bona omnia confunduntur, videlicet bona naturæ, gratiæ ac fortunæ, redditque hominem dignum confusione. De hoc ludo nunc specialiter est tractandum.

De quo quæritur primo, quid sit ludus aleæ. Respondetur: Ludus aleæ appellatur omnis ludus qui viribus fortunæ innititur. Ludus autem qui innititur viribus naturæ, fieri potest in pecunia, dummodo fiat sine periculo: nam ludus noxius est in culpa. Quis enim eos ludos appellet, ex quibus crimina oriuntur? Item, si fiat sine dolo. Ludus autem qui innititur viribus fortunæ, non potest fieri in pecunia, nisi sex concurrant. Primum est congruitas personæ. Clericis namque in alea ludere non licet. Secundum est congruitas materiæ, ut scilicet fiat pro esculento aut poculento. Tertium est finis, ut scilicet fiat non propter avaritiam seu lucrum, sed propter recreationem. Quartum est mensura: quia non licet sic ludere ultra solidum unum, quamvis lusor sit multum dives. Quintum est congruitas temporis, ut non fiat tempore pœnitentiæ aut luctus, vel communionis. Sextum est congruitas modi, ita ut modus sit sine dolo, ita quod nec contra legem faciat ludi, nec ludentem provocet. Quia vero ludus iste aliter illicitus est, ideo lex punit cooperantes et inspicientes: quia clericus inspiciens arcetur a ministerio per tres annos. Punit quoque ludentes: quoniam quod lucrantur retinere non possunt. Punit item ad ludum cogentes: quia mulctantur pecunia, vel incarcerantur, vel in vincula publica dantur.

Insuper ait: Qui ludunt ad aleas vel taxillos, et qui ludo intersunt, participes quoque et inspectores, peccant, et maxime si clerici sint. Et quam graviter peccant tales, patet ex novem quæ in ludis hujusmodi committuntur. Primum est desiderium lucrandi: ecce cupiditas, quæ est radix omnium malorum. Secundum est voluntas spoliandi proximum: ecce rapina. Tertium est usura maxima, scilicet undecim pro duodecim, non solum in anno vel mense, sed in eodem die. Quartum est multitudo mendaciorum atque otiosorum inaniumque verborum. Quintum est blasphemia. Sextum est multiplex corruptio proximorum qui ad videndum ludum conveniunt. Septimum est scandalum, etiam bonorum. Octavum est contemptus prohibitionis sanctæ matris Ecclesiæ, quæ ludos hos specialiter vetuit. Nonum est amissio temporis, scilicet negligentia bonorum operum quæ tunc fierent. Hæc novem mala ponunt Ostiensis et Raimundus. — Ostiensis vero addit septem alia vitia. Primum est furtum: quia lusores, cogente inopia, sæpe discunt furari. Secundum est violentia, qua quis quasi violenter tenetur ad ludum. Tertium est crimen falsi, quod committitur in faciendis falsis taxillis, et ex certa causa commodandis aut locandis. Quartum est homicidium: quia de ludo veniunt ad verbera, deinde ad vulnera, et tandem ad homicidium. Quintum est fraus: quia qui melius scit decipere, credit se melius ludere. Sextum est adulatio: nam dicitur: Ecce quam bonus et pulcher lusor est iste. Septimum est vita turpis et inhonesta. — Hæc Durandus.

Quæ etiam in Summa confessorum habentur pro maxima parte, et partim habentur in Summa virtutum, ubi his additur: Lusor vult spoliare proximum suum rebus ipsius, et etiam proditionem committit, quia illum vult spoliare cum quo paulo ante comedit et bibit. Est quoque in ludo immisericordia, quia unus vult alium spoliare camisia et bracis: quod non faceret latro spolians peregrinos in nemore. Insuper lusor affligit Patrem suum cœlestem, blasphemando eumdem dum perdit pecuniam. Sæpe quoque jurat, et interdum perjurat, lusor uterque. Irascitur item et comminatur, et violat festa. Postremo, in hoc horum lusorum et taxillatorum apparet insipientia et mens prorsus intimorata, quod volunt ita ludendo acquirere temporalia ad quæ restituenda aut in usus pios convertenda tenentur: ita quod ea quæ perdunt, perdita manent; quæ autem lucrantur, tenere non possunt, si unquam velint salvari. Qui vero alium allicit ad ludendum, aut ludendo dolum committit, aut ante ludum simulat se ludum nescire, tenetur quod lucratur reddere ei quem sic allicit aut defraudat. Et præsertim restituendum est eis qui rem suam alienare non possunt: quales sunt furiosi, prodigi, juniores viginti quinque annis, præsertim pupilli; item mente capti, surdi, muti, cæci, et qui perpetuo morbo laborant.

Hæc et alia materiam istam concernentia, in præallegatis Summis plenius continentur.

Footnotes

  1. Luc. vi, 25. ↩

  2. II Reg. II 14. ↩

  3. Exod. XXXII, 6. ↩

  4. Judic. XVI 25. ↩

  5. Baruch III 16, 17. ↩

  6. Ibid. 19. ↩

Chapter 84 of 143