Articulus 83
De novem alienis peccatis, descendendo ad particularia, et qualiter quidam in illis enormiter peccant.
NOLITE communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.1 Superius tactum est aliquid in communi de novem alienis peccatis : de quibus nunc particularius atque diffusius fari oportet. Tanguntur autem novem illa peccata his versibus :
Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans.
Itaque primum vitiorum illorum est jussio, qua aliquis jubet aliis committere malum vel omittere bonum. Nam quidquid mali ex ejus jussione committitur, similiter quidquid boni ex ejus præcepto omittitur, totum redundat in ipsum, et universorum ex sua jussione peccantium vitia, ei a Deo justissime imputantur ; et quo plures ei in malo obediunt, eo plurium peccatis ipse solus involvitur. Ex quibus probatur quam enormiter peccent principes et præsidentes qui concitant bella injusta. Et quando ex tali jussione procedit spoliatio aliorum, tenetur jussor ille ad restitutionem.
Secundum est consilium, quo aliquis præstat scienter prava consilia ad mala agenda sive ad bona impedienda. Ideo consiliarii magnatum, nisi fuerint vere prudentes et timorati, ac boni communis æmulatores, illud magis optando et exquirendo quam propria commoda, incidunt multa enormia crimina : imo interdum plus peccant quam principes qui mala fieri jubent. Idem suo modo dicendum est de consiliariis communitatum et quorumcumque superiorum aut congregationum.
Tertium est, consentire aliorum peccatis, ita quod illa placent alicui. Sic enim voluntas ejus conformis est perversæ voluntati illorum ; et quod reprobat, odit ac prohibet Deus, complacet ei, estque aversus a Deo ;2 et Dominus, qui cordis inspector est, atque secundum cordis affectionem dispositionemque judicat, talem judicat ita reum ut sunt quorum peccatis consentit.
Hinc primo constat quam periculosum ac vitiosum sit peccatis communitatis seu plurimorum consentire ; item quam grave et periculosum sit, ad spectacula et choreas, ad hastiludia et torneamenta transire, aut ludos inhonestos, in quibus turpia fiunt, accedere, et ea cum risu et complacentia intueri, atque cum dissolutione et complacentia inde loqui. Quæ nequaquam carent culpa mortali, maxime si religiosus aut clericus ita consentiat, inspiciat, recitet, delectetur, et non potius oculos inde avertat, vel cum interna errantium compassione ac deploratione inspiciat. Quid enim deterius quam delectari et complacere in talibus, in quibus nihil est nisi Dei offensa, vanitas, dissolutio multiplexque injustitia ?
Amplius, innotescit ex iis quam ineffabiliter peccent parentes qui filios suos aut filias simoniace, id est cum pacto, conditione aut conventione, ponunt in claustris, vel ad beneficia ecclesiastica promovent. Tales quippe non solum simoniacam pravitatem, quæ est peccatum gravissimum, in propria persona committunt, sed et universas personas conventus quæ ad receptionem talem concurrunt, faciunt sic peccare ; similiter propriam sobolem, si rationis sit capax et præstet consensum, imo et universos qui ad rem illam illicitam cooperantur sive consentiunt, nisi forte sint adeo idiotæ et simplices, quod per ignorantiam excusentur. Similiter peccant qui prolem suam ponunt in claustris non reformatis, sed deformatis, in quibus non est observantia regularis. Exponunt equidem prolem suam discrimini maximo et damnationi gravissimæ, quoniam valde probabile est quod proles in religione et congregatione tali professa, vivet ut ceteri qui sunt ibi. Nec videntur parentes per ignorantiam excusari, quum jure naturali atque divino teneantur esse solliciti pro sobole sua, ita quod dum ponunt eam ad certum statum in quo debeat secundum eorum æstimationem usque ad finem vitæ perseverare, obligantur attendere aut investigare qualiter id congruenter sit faciendum, actumque suum per virtutem prudentiæ rite dirigere, præsertim actum tam specialem et magnum. Nempe, si nuptui traderent eam, nonne attenderent aut diligenter perquirerent de qualitate, parentela et rebus ejus cui danda esset proles eorum ad nuptias? Quanto magis dum eam volunt in claustro locare et Deo offerre cœlestique tradere Sponso, sciscitari debent aut scire qualiter id agi oporteat? Est autem vitium simoniæ tam grande, ut dicat Tarasius episcopus, quod tolerabilior est impia hæresis Macedonii, qui deitatem Spiritus Sancti negavit, quam simoniaca pravitas.34 Quam et S. Gregorius hæresim vocat. Sanctus quoque Hieronymus in Regula sua districte præcipit monialibus Ordinis sui, ut in recipiendo Sorores ad Ordinem, omnem vitent simoniacam pravitatem ac hæresim, ita ut nulla interveniat pactio, nulla conventio de aliquo dando. Præterea, si aliqui ita carnales et excæcati exsistant, ut prolem suam ponant in claustro non principaliter propter Deum, et ut proles vere claustraliter juxta regulam Ordinis vivat, sed ut exonerati sint ab ulteriori prolis provisione, vel propter mundi honorem, sive ut proles in temporalibus satis abundet; tales parentes enormiter peccant, sacrilegiumque committunt, abutendo sacra religione, eam ordinando ad commoda carnis honoremque sæculi, bona quoque temporalia claustri referendo ad vitam irregularem, quum tamen bona illa solum sint data ac ordinata ad sustentationem eorum qui regulariter conversantur, ita quod alii, scilicet irreligiose in claustro post professionem viventes, nihil juris habent in bonis illis, secundum Guillelmum Parisiensem: hoc enim elicitur et probatur ex dictis ejus in libro de Collationibus ecclesiasticorum beneficiorum.
Quartum inter aliena peccata est palpatio, qua quis adulatur peccanti, et approbat ejus peccatum seu laudat, juxta illud Psalmi: Laudatur peccator in desideriis animæ suæ.56 Et istud tunc maxime vitiosum censetur, quando quis agit hoc intuitu sui commodi aut honoris, seu desiderio complacendi ei qui peccat. Quo contra ait vir sanctus: Oleum peccatoris non impinguet caput meum.7 Porro, si fiat timore pœnæ aut damni, adhuc exstat peccatum; sed tanto plus alleviatur quanto minus de voluntario habet. Ait enim Salvator:8 Nolite timere eos qui corpus occidunt. Idcirco non debemus aliquam adversitatem sic formidare, ut a justitia recedamus aut vitia commendemus.
Quintum est recursus, hoc est hospitare transgressorem propter peccatum commissum aut committendum, sive ad defendendum eumdem contra justitiam.
Sextum est, participare, id est aliquid sibi assumere de re injuste adepta, si sciatur aut æstimetur eam injuste acquisitam.
Septimum est, esse mutum, id est celare et dolose tacere excessum quem videt aliquis aut scit, si tamen ad statum ejus pertineat talia non celare, sed propalare. Religiosis quippe non convenit ea in lucem producere, præsertim si reo inde immineret periculum captivitatis aut mortis.
Octavum est, non obstare, id est peccatum alterius non impedire nec ei resistere loco et tempore congruo quantum convenienter ac rationabiliter fieri posset. Quod tamen potissime spectat ad præsidentes et superiores quantum ad subditos suos, et ad parentes quoad sobolem suam atque familiam. Et quanto plus posset quis alios a peccato retrahere, sive ex potestate jurisdictionis, sive ex cognatione aut familiaritate, seu societate et amicitia, tanto gravius peccat hoc omittendo, participsque efficitur vitiorum ita peccantium. Ex quibus facile perpenditur quam innumerabilia, multa et magna incurrant peccata episcopi et alii magni prælati, principes quoque terreni, qui tot et tanta possent in territoriis aut populis eis subditis emendare, reformare et præcavere, nec faciunt, quia non habent ferventem ad Deum amorem neque sincerum justitiæ zelum, nec spiritualiter diligunt subditos, imo, proh dolor! nec se ipsos, sed quærunt quæ sua sunt, vel potius quæ suæ adversantur saluti.9 Iterum constat ex iis quam graviter peccent parentes qui sobolem suam non reprimunt a peccatis pro posse, et qui filios suos sciunt vivere incontinenter, nec curant eos compescere, vel saltem per matrimonium refrenare.
Nonum est, non manifestare peccatum, causa id exigente, præsertim si quis juridice requiratur ad testimonium perhibendum.
O quam faciliter potest unus fieri particeps vitiorum alterius modis præfatis, nisi sit valde custoditus, timoratus ac justus! Ideo quidam sanctorum Patrum in eremo jugiter clamavit ad Dominum: Custodi me, Domine, a proximo meo. Ecce qualiter miseri homines currunt ad torneamenta et hastiludia, præsertim in Carnisprivio! Quam stolidissime arrident, si quis aliquam imprægnavit, si quis animose locutus est et fortiter restitit aut plurimos vulneravit, si quis plura et magna beneficia procuravit et habet, si quis in vestibus, victualibus et thesauris consimilibusque abundat! Sicque in diversa ac gravia præcipitant se peccata, et non habentes effectum operis, in reatum se jactant impiæ voluntatis. Timendum quoque quod paucissimi veram de iis faciant confessionem, imo nec ponderent ista.
Præterea advertendum, quod dum aliorum peccata exstant mortalia, tunc et ii qui eis communicant in peccatis hujusmodi aliquo horum novem modorum, peccant mortaliter, nisi forte ex parvitate imperfectioneque actus a mortali aliquando excusentur. Postremo, si alicui auferatur injuste res sua ab aliquo, illi qui in peccato participant sive communicant auferenti, tenentur etiam spoliato seu damnificato aut diffamato ad restitutionem, sive in toto sive in parte, secundum quod præstant causam, occasionem aut cooperationem in toto sive in parte, vel non impediunt neque redarguunt sicut tenentur.
Vere arcta et valde arcta est via salutis.10 Ideo unusquisque quotidie conscientiam suam examinet, sicut hortatur Aggæus propheta : Ponite (inquiens) corda vestra super vias vestras.11 Et juxta Joannis et Ezechielis oraculum, simus animalia oculata ante et retro plenaque oculis12, ut simus undique circumspecti et timorati, studeamusque scire, memoriter retinere, efficaciter adimplere necessaria ad salutem.
Footnotes
Chapter 85 of 143