Skip to the text

Articulus 84

Quod gubernatio ac refrenatio linguæ sit valde necessaria ad obtinendam gratiam ac salutem.

SI quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.1 Religiosi uno modo dicuntur, qui sæculo renuntiaverunt, atque per tria vota solennia, scilicet paupertatis, castitatis et obedientiæ, obtulerunt se et consecrati sunt Deo, puta claustrales. Unde et religio uno modo accipitur pro Ordine monastico seu observantia hujusmodi regulari. Ad hos refrenatio linguæ in tantum pertinet, quod sancti Patres qui Ordines instituerunt, diligenter ordinaverunt ut observent silentium, et sine superioris sui licentia non loquantur.

Alio modo religiosi dicuntur omnes vere devoti. Sicque omnes veraciter christiani, sunt religiosi, quia religio proprie dicitur virtus moralis per quam creatura rationalis Deo cultum cærimoniamque impendit : quæ virtus alio nomine latria appellatur. Juxta quem modum gloriosi imperatores, Constantinus, Theodosius, Carolus, leguntur fuisse religiosi imperatores, id est multum devoti. Et juxta istam religionis acceptionem loquitur sanctus apostolus Jacobus de religiosis in auctoritate præfata, per religiosum intelligens quemcumque fidelem seu Christianum. Nam post verba præallegata protinus subdit : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, etc.2 Quod ad quemlibet Christifidelem certum est pertinere loco et tempore congruenti.

Denique, quam necessaria ac salubris sit refrenatio linguæ, quam item periculosa atque damnabilis sit irrefrenatio ejus, apostolus Jacobus in sua Canonica frequentissime ac plenissime docet : Lingua (inquiens) modicum membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus (id est quam parvus) ignis quam magnam silvam incendit ! Et lingua ignis est. Universitas iniquitatis lingua (id est per linguam) constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus nostrum, et inflammat rotam nativitatis3 nostræ (hoc est totum vitæ nostræ gyrum incessantemque processum atque decursum assiduum ab infantia usque ad senium), inflammata a gehenna (id est a diabolo habitatore inferni), plena veneno mortifero. Multaque alia scribit sanctus iste Apostolus de hac ipsa materia, quæ nunc partim tangentur.

Primo igitur necessarium est diligentem esse ad refrenandum gubernandumque linguam, quoniam Christus in Evangelio protestatur salutem et condemnationem hominis consistere in lingua ipsius : salutem videlicet, si linguam recte gubernet, inutilia, illicita et nociva verba vitando, utilia vero et salubria proferendo ; condemnationem vero, si ita non egerit.4 Etenim apud Matthæum ait : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Hinc Sapiens ait : Mors et vita in manibus (id est potestatibus seu usibus) linguæ.5 Hinc Salomon diversis in locis Proverbiorum ait : Qui custodit os suum et linguam suam, ab angustiis custodit animam suam ;6 qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

Secundo, quoniam Christus specialiter comminatur homines judicandos ac puniendos pro verbis illicitis. Siquidem apud Matthæum loquitur : Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii.7 Quod si de verbis otiosis, quæ sunt venialia peccata, exigenda est ratio infligendaque ultio, quanto magis de verbis mendosis, perniciosis, detractoriis, discordiæ seminativis, lubricis, præsumptuosis, superbis, quæ omnia sunt mortalia peccata et valde mortalia ? Ecce quam custoditos Christus voluit esse Christianos, quos etiam a verbis otiosis ac levibus ita compescuit ! Noverat quippe quam pronus sit homo ad verba inania ; quod item paulatim corruit homo a levioribus ad graviora, et quod cito ac facile labitur ad verba mortaliter vitiosa, qui non est sollicitus præcavere verba venialiter culpabilia.

Tertio, quia pro uno verbo prohibito asserit Judex summus infernale atque perpetuum esse supplicium infligendum. Dicit namque apud Matthæum : Qui dixerit fratri suo, Raca (id est verbum aspernativum), reus erit consilio ; qui autem dixerit, Fatue (id est verbum superbum), reus erit gehennæ ignis.8 Ecce quam ineffabiliter necessaria est linguæ custodia ! Et mirum atque deflendum, quod multi Christiani intimorati tam specialiter proni sunt ad proferendum de proximo suo, Fatuus est, vel ad eum, Stulte, quasi Christus non dixisset : Qui dixerit fratri (id est proximo) suo, Stulte, indignus est regno cœlorum.

Quarto, quoniam lingua est maxime proclivis ad mala ; et quanto proclivior est ad ea, tanto plus necessarium est eam reprimere. Rursus, quanto proclivior est ad peccandum, tanto difficilius est ipsam domare ac regere ; et quanto id difficilius laboriosiusque consistit, tanto salubrius magisque meritorium exstat. Idcirco ad insinuandum hæc omnia beatissimus Jacobus ait : Omnis natura bestiarum et volucrum et serpentium domantur et domita sunt a natura humana, linguam autem nullus hominum domare potest (videlicet brevi debilique conatu, aut sine auxilio gratiæ Dei), inquietum malum. Itaque per verba hæc innuit sanctus Apostolus, quod lingua pravorum sit ferocior bestiis, levior avibus, venenosiorque serpentibus. Ideo de maleloquis ait Psalmista : Exacuerunt ut gladium linguas suas ; et rursus : Venenum aspidum sub labiis eorum. Hinc quilibet homo debet Deum jugiter exorare pro gratia gubernandi refrenandique propriam linguam. Hoc enim est donum Dei. Propter quod in Proverbiis dicitur : Hominis est animum præparare, et Domini, gubernare linguam. Propheta quoque orat in Psalmo : Pone, Domine, custodiam ori meo, etc. Et in Ecclesiastico ait vir sapiens : Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat ? Oportet igitur unumquemque Deo placere volentem, infatigabiliter laborare ad refrenandum linguam suam ab omni verbo illicito. Unde sanctus quidam eremita jugiter clamavit ad Dominum : Custodi me, Domine, a lingua mea. In ore quoque infantium qui baptizantur, sal ponitur, ad insinuandum quod membrum illud faciliter scateat vermibus vitiorum, nisi per sapientiam et discretionem regatur.

Quinto, quoniam nisi lingua frenetur, homo innumerabilia vitia etiam valde horrenda illabitur. Propter quod sanctus Jacobus dixit (quod tactum est) : Universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, etc. Nonne ex incustodia linguæ nascuntur mendacia, perjuria, lites, contentiones, detractiones, verba injuriosa, bella, homicidia, et consimilia, ita quod incontinens proprii oris universis patet peccatis? Ideo in Proverbiis asseritur : Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita et vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Hinc homo loquax assimilatur vasi operculum non habenti, quod immunditiis mox repletur, et equo sine freno, navi quoque et currui gubernaculum seu ductorem nullum habenti, quæ faciliter evertuntur. Quemadmodum ergo specialiter est necesse januam castri portamque urbis ab hostibus custodire, ita oportet os proprium observare, ne invisibiles hostes introeant animam.

Sexto, quoniam lingua data est homini ad laudandum benedicendumque Deum : idcirco nefarium est eam ad verba laxare iniqua. Quod innuens Jacobus : In ipsa (scilicet lingua) benedicimus (inquit) Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?

Septimo, quoniam refrenatio linguæ est sapientiæ signum et effectus prudentiæ, irrefrenatio autem linguæ signum est et effectus stultitiæ. Propterea in Proverbiis fertur : Qui moderatur labia sua, prudentissimus est. Et sanctus Job : Utinam (inquit) taceretis, ut putaremini esse sapientes. Rursusque Salomon ait : Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est quam illius correctio.

Sunt autem et aliæ causæ diversæ ob quas tam necessarium ac salubre est reprimere linguam. Quod etiam philosophi agnoverunt. Unde super illud Jacobi, Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, recitat Beda : Pythagorici naturalis scientiæ magisterio præditi, auditores seu discipulos suos per quinquennium jusserunt silere, et postmodum loqui ac docere sinebant.

Legitur quoque in Vitaspatrum, quod abbas Agathon per triennium tulit in ore

Jacob. III, 7, 8. Ps. LXIII, 4. Ps. CXXXIX, 4. Prov. XVI, 1. Ps. CXL, 3. Eccl. XXII, 33. Jacob. III, 6. proprio lapidem, ut disceret plene silentium. Unde quum abbas Pastor coram aliquibus Fratribus Agathonem vocaret abbatem, et Fratres illi dixissent, Juvenis est, cur vocas eum abbatem? abbas Pastor respondit: Os ejus fecit eum vocari abbatem.

Postremo, sicut moderate taciturnus, amabilis venerabilisque censetur; sic loquax, contemptibilis atque odibilis perhibetur. Hinc in Ecclesiastico ait Scriptura: Tacitus et sensatus honorabitur;9 et iterum: Odibilis est qui procax est ad loquendum.10

Footnotes

  1. Jacob. I, 2 ↩

  2. Jacob. 1, 27. ↩

  3. Jacob. III, 5, 6, 8. ↩

  4. Matth. xii, 37. ↩

  5. Prov. XVIII, 21. ↩

  6. Prov. XXI, 23; XIII, 3. ↩

  7. Matth. xii, 36. ↩

  8. Matth. v, 22. ↩

  9. Eccli. xxi, 11. ↩

  10. Eccli. xx, 5. ↩

Chapter 86 of 143