Skip to the text

Articulus 85

De quibusdam vitiis linguæ vitandis, videlicet mendacio, detractione, susurratione, et de gravitate vitiorum istorum.

OS quod mentitur, occidit animam.1 Ex hoc verbo elicitur quod mendacium sit peccatum mortale.2 Nam et Psalmista loquitur Deo: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Quum etenim Deus sit essentialiter veritas ipsa, valde displicet ei mendacium. Verumtamen ponitur triplex mendacium: unum jocosum, quod fit propter delectabile seu causa ludi; secundum officiosum, quod fit alicujus utilitatis intuitu. Et hæc duo mendacia sunt ex suo genere venialia mala. Tertium est perniciosum, quod fit intentione nocendi, estque mortale. Præcipue autem est vitiosum, ex consuetudine seu sola mentiendi ac fallendi libidine mentiri: quod oritur ex habitu vitioso.3 Idcirco in Ecclesiastico dicitur: Potior est fur quam assiduitas viri mendacis. Hinc in Proverbiis Salomon loquitur Deo: Duo rogavi te, ne deneges mihi: vanitatem et verba mendacii longe fac a me.4 Rursus alibi in Proverbiis inter sex quæ odit Deus, ponitur unum lingua mendax.5 Imo et apud homines sæculares valde honestum est, esse veracem in verbis; valdeque turpe, faciliter et frequenter mentiri.

Insuper, contra detractionem Scriptura copiose et acriter loquitur. Detractio quippe est denigratio famæ alienæ per verba occulta. Detractor namque, quantum in se est, inducit audientes ad male sentiendum de eo cui obloquitur. Dicitur quoque detractor, non quod in detrahendo semper de veritate aliquid subtrahat, sed quoniam, quantum in se est, bonitatem famæ alterius semper dirimit aut corrumpit in cordibus audientium suam detractionem. Imo, si quis dicat veraciter mala de alio, adhuc est detractio, si famam illius denigrare intendit, nec ex rationabili causa, loco et tempore opportuno profert mala illa de illo. Detrahit quoque, qui bona alterius asserit mala intentione peracta; item qui bona alterius opera negat, aut malitiose reticet ea. Insuper, quoniam bona fama præferenda est cunctis divitiis exterioribus, ideo detractio est gravior culpa quam furtum. Detractor quoque tenetur ei cujus famam commaculavit, restituere pristinam famam, fatendo se detraxisse seu mendose aut inordinate locutum. Non enim dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. O quam pauci ponderant ista, et quam raro detractores talem faciunt restitutionem, quum tamen absolvi non valeant, nisi proponant et fateantur se eam facturos! Est autem detractio contra legem naturalem et divinam ac positivam, et secundum Gregorium, ex invidia oritur, et mentem excæcat.

Hinc ait Salomon: Cum detractoribus ne commiscearis, quia repente consurget perditio eorum;6 itemque: Si mordeat serpens in silentio, nihil minus eo habet qui occulte detrahit.7 Jacobus quoque apostolus: Nolite (inquit) alterutrum detrahere, fratres: qui enim detrahit fratri, detrahit legi.8 Hinc demum scriptum est in Sapientia: Custodite vos a murmuratione, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus non ibit in vacuum.9

Præterea, ex inductis paulo ante de novem peccatis alienis, perpendi faciliter potest qualiter et quam multum peccet qui audit detractionem.10 Peccat enim, si consentit aut complacentiam habet in ea; aut si non resistit debito modo, videlicet detrahentem increpando, si ei sit spes de illius emendatione, et præsertim si sit prælatus ipsius; vel si saltem non avertit se a detractore pro posse, aut si non ostendit ei faciem tristem ad innuendum quam invite audiat detractionem ejus, et quam grave crimen sit ipsa. Nempe, ut in Ecclesiaste legitur, per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.11 In Proverbiis quoque conscriptum est:12 Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Nemo ergo ex carnali amore aut humano timore, vel ad complacendum obloquenti, æquanimiter audiat eum, sed neque intuitu alicujus commodi proprii aut honoris. Hinc constat quam gravissime peccet detractor, quia non tantum interimit propriam animam, sed et animas universorum, quantum in se est, qui suam audiunt detractionem, imo et animam ejus cui obloquitur, dando ei incitamentum peccati mortalis: si enim ille perceperit a quo et qualiter ei detractum sit, habet occasionem et incitamentum iræ, indignationis, invidiæ et oblocutionis contra detractorem. Hinc, teste Bernardo, lingua detractoris est gladius triceps, id est tripliciter scindens seu tres occidens.

Denique, recitat S. Clemens, quod sacratissimus princeps Apostolorum Petrus dixit tria esse homicidii genera: unum corporale, alia duo spiritualia, scilicet detractionem et odium. Quo constat quam vehementissime summus ille Apostolus detractionem abhorruit. Detractor namque occidit eum cui obloquitur, in cordibus audientium detractionem, quantum ad esse bonæ reputationis quod in illorum habuit mentibus, quibus reddit eum cui detrahit, despectum ac vilem: per quod consequenter nocet ei frequenter in pluribus aliis tam corporalibus quam spiritualibus bonis. Ideo periculosissimum est cuicumque detrahere.

Amplius, in Summa virtutum et vitiorum ponuntur sex species detractionis, partim prætactæ. Prima et pessima est, alteri imponere crimina falsa; secunda, revelare mala ejus secreta; tertia, mala audita cum aggravatione ultra referre; quarta, bona aliorum occulta negare; quinta, manifesta bona minuere; sexta, bona aliorum in mala convertere seu in pejus interpretari.

Insuper, secundum Thomam in secunda secundæ, quæstione septuagesima quarta, susurratio convenit cum detractione in materia ac modo loquendi:13 tam enim susurrator quam detractor dicit de aliis malum occulte. Idcirco unum vitiorum istorum frequenter pro alio sumitur. Proprie tamen distinguuntur differuntque in fine: quia detractor intendit et cupit famam alterius maculare; susurrator vero intendit et appetit inter alios discordiam seminare amicitiamque corrumpere. Propter quod etiam dici potest bilinguis, quia duabus utitur linguis inter duos loquendo, unicuique eorum loquens occulte de alio ea quæ incitativa sunt ad inimicitiam atque discordiam. Hinc susurratio est enormius crimen quam detractio. Peccata quippe in proximum tanto sunt graviora quanto majoris nocumenti sunt illativa. Amicitia autem et concordia sunt bona majora quam fama bona, præsertim quum in Ecclesiastico dicatur: Amico fideli nulla est comparatio; amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis.14 Rursus, peccata tanto sunt graviora quanto plus contrariantur caritati atque justitiæ: quibus certum est susurrationem magis contrariari quam detractionem. Hinc quoque periculosius est susurranti consentire quam detrahenti. Eisdem etiam modis quibus fit detractio, fieri potest susurratio. Suntque vitia ista tunc graviora, quando quis detrahit superioribus suis aut virtuosis hominibus, aut inter tales ac inferiores conatur seminare discordiam.

At vero contra hoc vitium diabolicum copiose ac terribiliter loquitur sacra Scriptura. Scriptum est enim in Levitico:15 Non eris criminator nec susurro in populo. Et in Proverbiis : Detestatur Domini anima eum qui seminat inter fratres discordias ;16 itemque : Susurrone subtracto, jurgia conquiescunt ;17 et rursus :18 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad intima ventris. In Ecclesiastico quoque asseritur : Susurro et bilinguis maledictus :19 multos enim turbavit pacem habentes.

Footnotes

  1. Sap. i, 11. ↩

  2. Ps. v, 7. ↩

  3. Eccli. xx, 7. ↩

  4. Prov. xxx, 8. ↩

  5. Prov. vi, 16, 7. ↩

  6. Prov. xxiv, 21, 22. ↩

  7. Eccle. x, 11. ↩

  8. Jacob. iv, 11. ↩

  9. Sap. i, 11. ↩

  10. art. LXXXIII. ↩

  11. Eccle. vii, 4. ↩

  12. Prov. xxv, 23. ↩

  13. art. 1, 2. ↩

  14. Eccli. vi 15, 16. ↩

  15. Lev. xix, 16 ↩

  16. Prov. vi, 16, 19. ↩

  17. Prov. xxvi, 20. ↩

  18. Ibid. 22. ↩

  19. Eccl. xxviii, 15. ↩

Chapter 87 of 143