Articulus 86
De contumelia, derisione et maledictione.
UBI fuerit superbia, ibi erit et contumelia.1 Quemadmodum rapina in hoc differt a furto, quod rapina est ablatio rei alienæ injusta per violentiam manifestam, furtum vero in occulto ; sic contumelia differt a detractione, quia contumelia est prolatio verborum injuriosa, minorativa honoris alterius, aperte in faciem ejus expressa, detractio autem est injuriosa verborum prolatio, minorativa honoris seu famæ, in absentia ejus cui detrahitur facta. Ideo dicit Thomas in secunda secundæ, quod sicut aliquis lædit alium facto dupliciter, scilicet evidenter et secrete, ita et verbis.2 Denique, sicut rapina est majus peccatum quam furtum, quia in rapina major aspernatio, injuria ac violentia irrogatur ei cui res sua aufertur, quam in furto ; ita contumelia detractione est gravior eadem ex causa.
Insuper, sicut Thomas tangit, atque in Summa confessorum ac Summa Pisana habetur, derisio est speciale peccatum.3 Quemadmodum enim aliquis alteri convitiando seu contumeliam inferendo, intendit deprimere aut auferre convitiati honorem, et detrahendo, minuere alterius famam, ac susurrando, tollere aliorum amicitiam mutuam ; sic irridendo intendit quod is quem deridet, erubescat erubescentia confusibili, inhonesta. Et quia hic finis est distinctus ab aliis, derisio est speciale peccatum.
Si autem quæratur an sit mortale peccatum, respondetur in libris prætactis, quod derisio dicitur, dum quis defectum aut malum alterius vertit in risum, ludum aut jocum.4 Et si fiat hoc in quantum malum illud est parvum in se, vel in quantum putatur parvum, quamvis sit magnum; tunc est veniale peccatum. Si autem accipitur tanquam parvum ratione personæ derisæ, hoc est mortale peccatum : quoniam hoc est personam nimis parvi pendere, atque tam vilem reputare, ut de malo ejus non sit curandum, sed sit pro ludo aut pro nihilo reputandum. Sicque derisio videtur esse enormius vitium convitio seu contumelia : quoniam contumeliosus accipit malum alterius seriose, irrisor autem accipit illud illusorie, sicque magis contemnit et inhonorat proximum quam convitiator. Unde derisor, quantum in se est, derisi conscientiam inquietat, et pacem ejus perturbat. Et quanto aliquis est honorabilior in se vel per respectum ad irridentem, tanto gravior culpa est derisio ejus.
Unde Scriptura communiter loquitur de derisione tanquam de mortali peccato. Scriptum est enim in Proverbiis : Abominatio Domini est omnis illusor, et illusores ipse deludet.5 Et in eisdem alibi habetur : Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.6 Rursusque Salomon ait :7 Qui illusor est, non audit quum arguitur. Sed et in Isaia fertur : Væ qui spernis : nonne et ipse sperneris ?8 Quum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Sic et Apostolus ad Romanos loquitur : Tu quare spernis fratrem tuum ?9
Videtur autem derisio ex superbia aut invidia seu ex negligentia propriæ considerationis oriri. Qui enim propriam naturam, originem, defectuositatem et culpam idonee pensat, se ipsum, non alios irridet. Ad quod insinuandum scriptum est in Malachia : Numquid non pater unus omnium nostrum ?10 numquid non Deus unus creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum? Est autem irrisio non solum contra caritatem, sed et contra justitiam: quoniam proximus, quantumlibet pauper et modicus, est magni pendendus atque curandus, in quantum superaltissimæ Trinitatis imagine insignitus, ad æternam beatitudinem conditus, et Christi sanguine liberatus.
Præterea, maledictio proprie sumpta, est imprecatio mali, qua quis appetit aut imperat alterius malum in quantum malum. Quod vitiosum est, et mortale ex genere suo, quia caritati contrarium, quum dicat Apostolus: Neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et rursus: Benedicite (inquit) persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Et respicit maledictio proprie malum pœnæ. Si quis autem optet alteri malum pœnæ ex zelo justitiæ, vel ut castigetur salubriter, non est malum nec maledictio proprie. Potest quoque maledictio esse veniale peccatum propter parvitatem mali quod unus alteri imprecatur; vel si ex ludo, subreptione aut levitate verbum maledictionis quis proferat, quoniam vitia oris ex affectu et intentione cordis potissime ponderantur.
Vitanda sunt ergo omnia vitia ista tam gravia, et summe cavendum ne in consuetudinem trahantur. Sed, proh dolor! multi parum attendunt hæc, et vix reputant hæc esse peccata mortalia.
Footnotes
Chapter 88 of 143