Articulus 87
De adulatione, murmuratione et contentione, et de gravitate vitiorum istorum.
FILI, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.1 Affabilitas dicitur esse virtus per quam homo decenter et amicabiliter se habet in verbis ad alios. Huic virtuti opponitur adulatio per excessum. Dicitur enim adulator, qui immoderate et indiscrete studet aliis complacere, etiam contra veritatem atque justitiam, utpote qui in cunctis quærit alios commendare et oblectare. Quod tunc potissime vitiosum est, quando injusta et falsa approbantur. Porro alium discrete laudare ac delectare, et ei velle placere propter caritatem fovendam aut ædificationem, laudabile est, quum dicat Apostolus:2 Unusquisque proximo suo placeat in bonum ad ædificationem. Sed ob temporalem gratiam seu propriam commoditatem quemquam laudare aut alicui velle placere, est vitiosum, quum scriptum sit:3 Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent.
Præterea, adulatio contrariatur caritati tripliciter. Primo, ratione materiæ: ut quum unus laudat alium in peccato. Et hoc est mortale, juxta illud Isaiæ:4 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, etc. Et istud intelligendum est, quando quis laudat alium in peccato mortali. Secundo, propter finem intentum: ut si unus quærat fraudulenter decipere alium. Quod item ex suo genere est mortale. Idcirco de iis adulationibus ait Hieronymus: Nihil tam facile mentem corrumpit ut adulatio. Et iterum dictum est: Plus nocet lingua adulatoris quam gladius persecutoris. Tertio, ex occasione: sicut dum adulator sua adulatione dat alteri incitamentum audaciamque peccandi. Hinc contra vitium istud in Proverbiis Salomon loquitur: Ne lactes quemquam labiis tuis;5 et rursus: Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam; item: Vir qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, expandit rete pedibus ejus.6 Climacus quoque ait: Adulator est dæmonum minister, superbiæ manuductor, compunctionis dispersor, bonorum operum exterminator, viæ seductor. Hinc per Isaiam loquitur Deus: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.7
Ecce quanta pericula et peccata ex adulatione nascuntur.8 Ideo in Ecclesiastico scriptum est: Non laudes hominem in specie sua; et, Ante mortem non laudes quemquam. Nempe, si mortale est vitium non corripere delinquentem, quanto mortalius est etiam laudare peccantem, vel adulari eidem?910111213 Ideo Seneca dixit: Parce lauda, parcius vitupera. Sed heu, quam male ista servantur! quoniam, ut Propheta fatetur, laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et benedicitur iniquus.
Præterea, de murmuratione Durandus et alii quidam dicunt, quod sit oblocutio indebito modo facta contra Deum aut proximum.1415 Sed murmuratio sic sumpta, non videtur a detractione distincta. Appropriatius ergo loquendo, videtur quod murmuratio sit locutio tumultuosa de aliqua operatione seu permissione Dei aut aliorum. Et venit murmuratio quandoque ex invidia, interdum ex avaritia, aliquando ex impatientia, nonnunquam ex acedia, sæpe etiam ex gula. Murmuratio autem contra Deum tam grave peccatum est, ut asserat Augustinus populum Israeliticum nullo peccato tam graviter offendisse Deum ut murmurando adversus eum. Deinde contra superiores et præsidentes murmurare, est valde enorme. Interdum tamen accipitur murmuratio in bono: sicut ait Gregorius quod Ecclesia contra pastorem suum aliquando juste murmurat, utpote dum pastor populum non instruit neque ædificat, sed publice scandalizat. Attamen murmuratio illa debet esse honesta ac moderata, atque ad superioris referri judicium. Vitanda est autem omnis murmuratio ex vitiosa radice seu præfatis peccatis proveniens, quum apud Joannem dicat Salvator:16 Nolite murmurare in invicem. Et Apostolus: Neque murmuraveritis, sicut quidam ex ipsis murmuraverunt. Et rursus: Omnia (inquit) facite sine murmurationibus. Hinc de murmuratorum damnatione ait sanctus apostolus Judas in sua epistola: Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superbiam; quibus procella tenebrarum conservata est in æternum. Moyses quoque in persona prælatorum ait ad subditos: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Vitanda est ergo omnis murmuratio ista, et exstirpanda sunt vitia interiora ex quibus oritur ipsa.
Insuper, secundum Ambrosium, contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris; estque ex suo genere peccatum mortale. Imo, ut adstruit Augustinus, nihil similius est actibus dæmonum quam litigare: ideo litigatores ostendunt se esse ministros diaboli. Ad quod insinuandum ait Apostolus: Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei;17 et rursus: Servum Dei non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes.18 Itemque: Noli (inquit) verbis contendere: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.19 Denique, etiam apud homines est inhonestum contendere, juxta illud Proverbiorum: Honor est homini quum separat se a contentionibus. Et iterum Salomon ait: Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.20 Inter superbos semper sunt jurgia. Labia stulti miscent se rixis.21 Omnes stulti miscentur contumeliis. Est autem contentio valde periculosa, quoniam rationem valde excæcat, displicentias, aversiones, temeraria judicia parit:2223 imo frequenter ad verbera, vulnera ac homicidia trahit. Idcirco potissime est vitanda inter potationes et ebrietates.
Footnotes
-
Prov. 1, 10. ↩
-
Rom. xv, 9. ↩
-
Ps. lli, 6. ↩
-
Is. v, 20. ↩
-
Prov. xxiv, 28. ↩
-
Prov. xxvi, 5. ↩
-
Is. iii, 12. ↩
-
Scal. para grad. xxi. ↩
-
Rom. xii, 14. ↩
-
I Cor. vi, 10. ↩
-
Eccl. x, 2. ↩
-
Eccl. xv, 29. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Prov. xiii, 10. ↩
-
I Cor. xi, 16. ↩
-
II Tim. ii, 24. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Prov. xvii, 11. ↩
-
Prov. xviii, 6. ↩
-
Prov. xx, 3. ↩
-
Ibid. xx, 3. ↩
Chapter 89 of 143