Skip to the text

Articulus 88

Contra cetera vitia linguæ.

DENOTATIO pessima super bilinguem.12 Supra ostensum est qualiter susurrator specialiter appelletur bilinguis. Communius tamen loquendo, bilinguis vocatur qui alium in præsentia sua laudat, in absentia vituperat. Contra quod vitium ait Dominus in Proverbiis:3 Os bilingue detestor. Est autem bilinguis prorsus vilissimus, multum odibilis, omni fide indignus, et inter homines omnino periculosus. Idcirco cum summa diligentia vitium istud est fugiendum.4567

Insuper vitanda est commendatio sui ipsius incauta, quum ad jactantiam, vanitatem atque superbiam pertinere monstretur. Unde Apostolus: Non (inquit) qui se ipsum commendat, ille probatus est. Salomon quoque in Proverbiis: Laudet te alienus, et non os tuum;8 extraneus, et non labia tua. Similiter est vitandum ne quis in laude sibi exhibita inaniter delectetur, præsertim si non vere laudetur; sed omne bonum Deo attribuat, seque ab eo esse judicandum jugiter contempletur.

II Cor. x, 18.

Præterea vitanda est omnis scurrilitas, et verba ad risum ac dissolutionem moventia, multitudo quoque verborum non solum mortaliter vitiosorum, sed et venialiter culpabilium.910 Imo et ipsa loquacitas turpe ac fatuum est peccatum. Qui enim loquax est et multiloquium non abhorret, non solum proprium tempus infructuose ac male expendit, sed et aliis hoc ipsum ingerit damnum. Talis etiam debet timere ne otiosa ac levia proferendo, incidat in verba mortaliter prava, præsertim quum veniale sit via ac dispositio ad mortale. Hinc etenim Salomon protestatur: In multiloquio peccatum non deerit;11 et, Stultus verba multiplicat; itemque:12 Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat in posterum. Hinc in Ecclesiastico legitur: Qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam;13 qui autem procax est ad loquendum, odibilis est. Amplius, valde vitanda est revelatio secretorum: quia quod quis in secreto recepit, celare tenetur, nisi forte ex hoc communitati periculum immineret.

Ibid. x. 19.

Hinc de odibilitate, periculositate atque effectibus multiloquii Climacus scribit: Multiloquium est vanæ gloriæ cathedra, per quam ipsa se pandit.14 Multiloquium est insipientiæ argumentum, detractionis porta, manuductor scurrilitatis, minister mendacii, compunctionis resolutio, acediæ causa, dissipatio boni mœroris, exterminatio custodiæ cordis, frigefactio caritatis.1516 Gregorius quoque testatur: Pravi homines

Scal. parad. grad. xi. sicut in sensu sunt leves, ita in locutione præcipites: quia quod levis mens concipit, levior lingua protinus prodit. Et Bernardus: Levis est sermo, quia leviter volat, sed non leviter vulnerat; leviter transit, sed graviter urit; leviter animum intrat, sed non leviter exit; leviter pronuntiatur, sed non leviter revocatur. Garruli igitur et verbosi sua loquacitate propriam vanitatem, incustodiam insipientiamque demonstrant. Propter quod Seneca protulit: Qualis vir, talis et sermo. Et Hugo: Vanus sermo, vanæ conscientiæ index est. Mores hominum lingua pandit, et qualis sermo profertur, talis esse animus declaratur, quia ex abundantia cordis os loquitur. Hinc ait Scriptura: Cor fatuorum in ore ipsorum, et os sapientium in corde eorum.

Postremo, inter vitia linguæ prorsus vitanda est versuta atque sophistica omnis locutio, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Qui sophistice loquitur, odibilis est; in omni re defraudabitur. Non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est.17

Inter peccata quoque omissionis computanda est taciturnitas indiscreta, qua homo tacet loco et tempore importuno, seu quando caritas aut alia rationabilis causa requirit ut loquatur. Potissime vero vitanda est taciturnitas illa quæ ex indignatione, elatione, ira aut simili vitiosa procedit radice. Quæ etiam taciturnitas prattatio dici solet; estque vitium puerile, et frequenter a prattante ordinatur ad aliorum provocationem: propter quod pessima est, et caritati prorsus contraria.

Footnotes

  1. art. LXXXV. ↩

  2. Eccli. v, 17. ↩

  3. Prov. xiii, 13. ↩

  4. Joann. vi, 13. ↩

  5. I Cor. x, 10. ↩

  6. Philipp. ii, 14. Judæ 16, 13. ↩

  7. Exod. xvi, ↩

  8. Prov. xxvii, 2. ↩

  9. Eccli. x, 29. ↩

  10. Luc. vi, 4. ↩

  11. Eccle. x, 14. ↩

  12. Prov. xxix, 11. ↩

  13. Eccli. xix, 5; xx, 5. ↩

  14. Rom. x, 13. ↩

  15. Luc. 37. ↩

  16. Matth. 1; ↩

  17. Eccli. xxxvii, 24. ↩

Chapter 90 of 143