Skip to the text

Articulus 89

Contra inordinata et temeraria judicia.

NON amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Sic et Christus apud Matthæum et Lucam effatur: Nolite judicare, et non judicabimini. Quocirca mirum satis videtur, cur Christus et ejus Apostoli tam absolute prohibuerint judicare, quum sine judicio non possit inter homines observari justitia, imo mala sine numero ac mensura multiplicarentur, nec aliquis pacificam posset ducere vitam, nisi inter homines essent judicia. Est itaque advertendum, quod nec Christus nec sancti Apostoli intenderunt simpliciter prohibere omne judicium, præsertim quum apud Joannem Christus locutus sit: Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.1 Apostolus quoque: Spiritualis (inquit) homo judicat omnia. Denique Salvator præcepit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.23 Nemo autem corripit delinquentem, nisi judicet eum peccasse. Sicque judicare spectat ad omnes ad quos pertinet præceptum illud fraternæ correptionis implere.

Hinc breviter est sciendum, quod judicare proprie idem est quod sententiam seu assertionem de aliquo dicere, et præsertim ex auctoritate. Sicque potissime pertinet ad superiores, qui jurisdictionem habent super inferiores ac subditos: propter quod dicuntur judices subditorum. Secundo judicare communius sumitur, prout idem est quod aliquid de re aliqua affirmare seu determinare sive in speculativis sive in practicis. Unde dici solet, quod unusquisque bene judicat de iis quæ cognoscit. Sic quoque sumendo judicium, unusquisque, sive inferior sive superior, dicitur judicare de alio homine, sive sit subditus ejus, sive superior, sive extraneus: imo sic quilibet dicitur judicare se ipsum ac proprios actus. Tertio judicare sumitur communissime pro quacumque apprehensione seu cognitione, secundum quod dicitur quælibet potentia cognoscitiva judicare de suo objecto, juxta illud Job:4 Auris verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Ista est doctrina Alexandri de Hales in Summa sua, et super secundum ac tertium Sententiarum.

Insuper, judicium primo et secundo modo acceptum, est actus rationis atque prudentiæ, tanquam elicientis et producentis hunc actum. Est quoque actus justitiæ, tanquam virtutis disponentis seu dignificantis inclinantisque hominem ad recte judicandum. De judicio autem tertio modo sumpto nihil pro nunc ad propositum.

Porro ad judicium primo modo sumptum, videlicet prout est actus superioris seu judicis, tria requiruntur ut sit rectum ac licitum. Primo, ut procedat ex inclinatione justitiæ, non ex ira, invidia, impatientia, concupiscentia, privato amore, aut simili passione seu vitiosa radice. Judex etenim debet esse quasi viva lex ac animata justitia, ut a justitia nusquam recedat. Propter quod quinto Ethicorum ait Philosophus, quod ad judicem tanquam ad animatam quamdam justitiam confugiunt homines. Secundo exigitur ut procedat ex vera prudentia, utpote secundum tenorem ac regulas juris naturalis, divini aut positivi. Tertio, ut ex auctoritate et jurisdictione judicantis progrediatur: quia non debet judex mittere falcem suam in alienam messem, secundum Hieronymum. Idcirco, si primum horum trium in judicante defuerit, appellatur judicium perversum atque injustum; si desit secundum, vocatur judicium temerarium aut suspiciosum; si tertium, dicitur usurpatum. Et hæc tria judicia prohibet sacra Scriptura; sed judicia eis contraria, utpote judicia justa, ordinata, legitima, prudentialia, approbat.

Præterea, ad judicium secundo modo acceptum non requiritur jurisdictio sive auctoritas; sed ad hoc ut sit bonum ac licitum, duo requiri videntur. Primum est, ut ex inclinatione virtutis, videlicet justitiæ seu caritatis, emanet; secundum, ut ex recta profluat ratione. Dicunt namque Ambrosius atque Chrysostomus, quod indigni sunt judicare aut corripere alios, qui in eisdem aut majoribus sunt peccatis quam illi. Verumtamen, sicut aliqui alii actus ex suo genere boni, ut eleemosynam dare, Missam audire, orare, possunt sine peccato fieri ab iis qui in mortali peccato sunt; ita judicare de iis quæ aperte et inexcusabiliter mala sunt, licet eis qui in mortali sunt culpa, loquendo de solo et simplici isto judicio, ita quod non peccant sic judicando, præsertim de opere malo.5

Itaque, quum judicium hoc modo acceptum, sit aliquid affirmare de aliquo, constat quod de ignotis et dubiis non liceat nobis judicare. Quum igitur, teste Apostolo, nemo sciat quid agatur in homine nisi spiritus ejus, non potest unus homo certitudinaliter judicare de intentione, proposito, cogitatione, et consimilibus interioribus actibus aliorum;6 sed eo modo quo constant seu innotescunt per aliqua signa exteriora seu opera, potest judicare de illis. Et quoniam Deus omnipotens potest omni momento compungere atque convertere peccatorem, non possumus certitudinaliter judicare alium quemcumque esse iniquum, nisi quamdiu videmus aut alio modo certive cognoscimus eum actualiter esse in ipso peccato. Verumtamen actum ejus inexcusabiliter evidenterque malum, sive præsentem, sive præteritum, possumus judicare talem esse sive fuisse. Rursus, dum aliquem videmus et scimus actualiter esse vitiosum, possumus certitudinaliter judicare eum pro tunc esse hujusmodi, quoniam accidens denominat suum subjectum; sed qualis paulo post erit, certitudinaliter judicare nequimus, et multo minus judicare valemus qualis finaliter erit, quum ignoremus an sit electus an reprobus. Ideo neminem sic judicemus quasi nunquam sit convertendus aut finaliter periturus, quamvis hoc de aliquibus valde videatur timendum.

Ex præinductis quoque doctores concludunt, quod dubia sint in partem meliorem interpretanda. Qui enim de alio male sentit sine sufficienti motivo, injuriatur ei, et eum irrationabiliter vilipendit. Verumtamen in foro conscientioso, quando alicui est impendendum remedium contra peccatum, dubia interpretanda sunt in partem deteriorem propter cautelam, quantum ad hoc ut eis impendatur remedium quasi sint certa, quum hoc exsistat securius, ut scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione sexagesima.

Insuper, dum quis de alio temerarie judicat, hoc ex suspicione aliqua contingere solet. Suspicio autem, ut Tullius ait, est opinio mali de aliquo ex levibus causis concepta : quæ potest ex triplici procedere causa. Primo, ex malitia suspicantis, qui sibi propriæ malitiæ conscius, faciliter æstimat alios sibi esse consimiles. Secundo, ex inordinata affectione aut passione unius ad alterum. Nam qui circa alium male afficitur per invidiam, iram aut impatientiam, malum de illo ex signis levibus opinatur. Tertio, ex longa experientia. Idcirco, teste Philosopho secundo Rhetoricæ, senes sunt multum suspiciosi, quoniam aliorum defectus ac vitia frequenter experti sunt. Quemadmodum itaque duæ primæ causæ suspicionis perversæ sunt, ita et suspiciones quæ nascuntur ex causis illis ; sed tertia causa suspicionis, rationem et culpam suspicionis in tantum diminuit in quantum certitudini appropinquat. Suspiciones ergo sunt reprimendæ atque vitandæ. — Præterea, suspicionis triplex est gradus. Primus, dum quis ex parvis, incertis ac levibus signis mali, incipit dubitare de alterius bonitate : quod est levis venialisque culpa, ad tentationem humanam spectans, sine qua non agitur vita præsens. Secundus gradus est, dum quis ex levibus causis pro certo sentit alium esse malum : et si sentit eum esse mortaliter vitiosum, tunc talis suspicio seu tale judicium temerarium, est mortale peccatum. Tertius gradus est, dum aliquis judex ex præfatis suspicionibus non violentis procedit ad aliquem condemnandum ac puniendum : quod non solum est contra caritatem atque prudentiam, sicut gradus præcedens, sed etiam contra justitiam ; ideoque est magis mortale quam gradus præcedens.

Ex iis elici potest quam graviter ac miserabiliter multi offendant Deum quotidie, inordinate, perverse ac temere alios judicando, eorumque facta et verba aut etiam interiorem dispositionem dijudicando, et dubia in pejus interpretando. Hi sunt qui facta et vitia propria non attendunt, audaces, sibi placentes, passionibusque subjecti; qui proniores sunt accusare, reprobare, scandalizare et obloqui, quam excusare, approbare, ædificare caritativeque loqui; qui faciliter offenduntur, atque ex levi occasione graviter passionantur; quumque contra aliquem conceperint displicentiam aliquam, mox pronissimi inveniuntur ad indignandum, detrahendum, suspicandum ac temere judicandum.7 Non enim est timor Dei ante oculos eorum. Nec pensant nec metuunt verba Judicis summi, qui loquitur: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.8 Neque attendunt quod Jacobus ait apostolus:9 Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam, id est, qui pius non fuerit, sed crudelis judicando de aliis. Ideo ait Chrysostomus: Sunt autem hæc diabolicæ tentationis insidiæ: nam si quis severe discutit aliena, nunquam (id est raro ac difficulter) propriorum reatuum merebitur veniam.

Hinc elucescit (si tamen advertere hoc dignamur) quod Dominus noster Jesus Christus, virtus et sapientia Dei Patris, a multis et magnis periculis ac peccatis nos eripuit et salvavit, dum nobis prohibuit judicare.10 Primo, quoniam debiles sumus in ratione, et valde faciliter fallimur et erramus in judicando. Secundo, quia faciliter unus contra alium passionatur: sicque nisi a judiciis alterius se refrenet, in periculosa ac damnabilia judicia labitur judicando de iis circa quos male afficitur. Tertio, quoniam ipsi nos tam defectuosi vitiosive sumus, quod periculosum est nobis judicare de proximis. Quarto, quoniam proximi nostri infallibilem judicem habent in cœlis, a quo omnes pariter sumus terribiliter judicandi. Ideo ad Romanos rigorose loquitur nobis Paulus: Tu quis es, qui judicas alienum servum?11 Domino suo stat aut cadit. Itemque: Tu quid judicas fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Quinto, quoniam alios judicando facimus nos ipsos magis damnabiles.12 Propter quod ait Apostolus ad Romanos: Inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas:13 in quo enim alium judicas, te ipsum condemnas. Et rursus: Existimas, o homo omnis qui alios judicas et talia agis, quia tu effugies judicium Dei?14 Hinc quoque dicit Cyrillus: Christus per verba hæc, Nolite judicare, sedat et tollit pessimam consuetudinem et passionem animarum nostrarum, principiumque contemptus aliorum.15 Quum enim deceat unumquemque circumspicere semetipsum, hoc tamen multi non faciunt, sed examinant aliena; et si viderint aliquos infirmari aut cadere, tanquam propriarum passionum obliti, mox detrahunt. Sed et Chrysostomus: Non facile (inquit) reperies quemquam, nec patremfamilias, neque claustralem, hujus erroris (videlicet judicii inordinati) expertem. Propterea Gregorius Nyssenus: Non præcipitemus (ait) cum acrimonia sententiam in conservos, ne similia patiamur.

Potissime autem damnabile est, ex levibus signis alios graviter judicare, aut pravos assertive sentire ac affirmare. Nihilo minus, si imminet periculum, possumus caute nos custodire, tamen absque definitiva alterius reprobatione. Imo ab incauta assertione cavendum est prorsus, estque securius falli bene sentiendo quam male sentiendo de aliis. Unde nec faciliter credamus iis qui de proximis suis mala loquuntur, nec mala audita leviter publicemus. Hinc ait Bernardus: Cave alienæ conversationis esse aut curiosus explorator aut temerarius judex, etiam si quid perperam actum deprehenderis; nec sic judices proximum, sed magis excusa.

Excusa intentionem, si opus excusare non potes. Quod si dissimulationem certitudo rei recusat, suade nihilo minus tibi, et dicito: Vehemens fuit tentatio. Quid illa fecisset in me, si permissa fuisset accidere mihi?

Itaque, si præinducta et propria pericula ac peccata rite intueamur, faciliter præfata inordinata, fatua et perversa abhorrebimus vitabimusque judicia, præsertim quia eadem aut majora vitiis aliorum commisimus, aut certe committere poterimus, si parumper a Deo relicti fuerimus.

Postremo, juxta apostolicum documentum, hoc diligentissime judicemus, ne proximis nostris scandalum offendiculumve ponamus, quia væ homini per quem scandalum venit. Sed exemplares esse in omnibus enitamur, nec aliquod verbum quis proferat quo alius possit lædi. Deo etenim debemus conscientiam puram obsequiumque devotum, proximis bonam famam atque virtutis exemplum, nobis ipsis vero diligentem cordis custodiam ac salutem. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.1617

SUMMA

DE VITIIS ET VIRTUTIBUS LIBER SECUNDUS

Footnotes

  1. Joann. VII, 14. ↩

  2. Matth. XVIII, 15. ↩

  3. Cor. II, 15. ↩

  4. Job XXXIV, ↩

  5. art. 4 a 3um. ↩

  6. I Cor. II, 11. ↩

  7. Ps. xiii, 3. ↩

  8. Matth. vii, 2. ↩

  9. Jacob. ii, 13. ↩

  10. 1 Cor. i, 24. ↩

  11. Rom. xiv, 4. ↩

  12. Ibid. 10, 12. ↩

  13. Rom. ii, 1. ↩

  14. Ibid. 3. ↩

  15. Matth. vii, 1. ↩

  16. Matth. xviii, 7. ↩

  17. Rom. xiv, 13. ↩

Chapter 91 of 143