Proœmium
POSTULAMUS ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, in omni virtute confortati. Coloss. I, 9-11.
Hucusque in primo hujus editionis libro tractatum est de peccato in generali, deinde de mortalibus capitalibusque peccatis in speciali, de variis quoque vitiis annexis, atque de multis vanitatibus et abusionibus quæ nunc, proh dolor! vigent in populo. Nunc restat tractare de virtutibus vitiis præmemoratis contrariis, et de quibusdam salutaribus documentis ad universos Christifideles spectantibus. Nempe in iis duobus tota nostra consistit salus, et occupatio saluberrima prorsus est in cognoscendo et expugnando ac eradicando universa peccata, atque in appetendo, amplectendo et exercendo virtutes, juxta quod scriptum est: Declina a malo, et fac bonum. Quæ sunt duæ quasi integrales partes justitiæ.
Chapter 92 of 143