Skip to the text

Articulus 2

  1. An sacra doctrina sit sapientia. 2. De ejus subjecto. 3. An sit argumentativa. 4. An metaphoris ac symbolicis locutionibus debeat uti. 5. Et an Scriptura sacræ doctrinæ sit multipliciter exponenda.

  2. DICITUR autem scientia simpliciter sapientia, scilicet in certo genere. In qualibet enim arte sapiens dicitur, qui altissimas rationes ac causas illius artis considerat, atque per eas de aliis in illa facultate contentis ordinat, discernit seu judicat: quemadmodum in genere ædificii, artifex qui formam domus considerat, sapiens architectusque dicitur respectu inferiorum, qui ei subserviendo lapides dolant atque materiam præparant. Quum ergo sacra doctrina Deum consideret (qui est omnium causa altissima), non solum secundum quod ex rebus creatis valet agnosci, sed etiam secundum id quod soli Deo de se ipso est cognitum, nobis vero per revelationem manifestatum: constat quod sacra doctrina sit potissime sapientia. Et secundum Augustinum, est divinorum dignior cognitio. Et quoniam hæc sapientia ex naturali ratione non prodit, non spectat ad eam aliarum scientiarum probare principia, sed judicare de eis. Quidquid enim huic doctrinæ repugnat, tanquam falsum dijudicat.

  3. Præterea hujus doctrinæ subjectum est Deus. Omnia enim quæ in ea considerantur, vel sunt ipse Deus, vel aliquo modo referuntur ad ipsum tanquam primum principium finemque ultimum. Unde, sicut se habet objectum ad habitum sive potentiam, sic subjectum se habet ad scientiam. Ideo sicut illud est objectum potentiæ, sub cujus ratione omnia sub ipsa potentia cadunt (ut homo, lapis, lignum referuntur ad visum sub ratione colorati, propter quod coloratum est visus objectum); sic, quoniam omnia quæ in sacra doctrina considerantur, cadunt sub consideratione theologi in ordine ad Deum, patet quod Deus sit proprium hujus doctrinæ subjectum.

  4. At vero nulla scientia propria probat principia; sed inferiorum scientiarum principia probari possunt per principia superioris scientiæ. Quælibet vero scientia, ea quæ ad eam pertinent et in ipsa continentur, ex suis principiis probat. Conformiter, sacra doctrina non probat sua principia, puta articulos fidei. Unde Ambrosius, libro de Sacramentis, testa-

Tit. 1, 9.1 tur : Tolle argumenta ubi quæritur fides. Sed præsupponendo articulos fidei, vel sacram Scripturam, contra adversarios argumentatur. Unde ait Apostolus ad Titum : Potens sit eos qui contradicunt arguere. Si vero quis negat totam sacram Scripturam, non potest sacra Scriptura contra eum arguere, sed rationes contrarias solvere : sicut nec metaphysicus contra negantem prima principia potest arguere, sed rationes oppositas solvere. Maxime autem innititur sacra doctrina auctoritati non humanæ, sed divinæ, quæ prorsus firmissima est. Auctoritati autem Apostolorum et Prophetarum innititur quasi demonstrative, sicut divina revelatione doctorum. Aliorum vero doctorum auctoritati innititur probabiliter solum. Dicit enim Augustinus in epistola ad Hieronymum : Solis libris Scripturæ canonicæ hunc didici deferre honorem, ut nullum eorum qui eos scripserunt, errasse firmissime credam; alios vero sic lego, ut quantalibet sanctitate vel doctrina præpolleant, non ideo putem verum quod dicunt, quoniam ipsi ita senserunt. Interdum quoque sacra Scriptura utitur auctoritate philosophorum, non quasi indigens ea, sed ex abundanti, vel ad explanationem majorem, quemadmodum Paulus Actuum septimo decimo dicit : Quemadmodum quidam poetarum vestrorum dixerunt : Genus Dei sumus. Quod est verbum Arati philosophi.

Act. xvii, 28.

  1. Amplius, quoniam teste Dionysio, primo Cœlestis hierarchiæ capitulo, Impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumtectum : apte sacra doctrina metaphoris utitur, non solum propter præsentationem, sicut poetria, sed propter necessitatem utilitatemque hominum. Nostra enim cognitio a sensu habet exordium, nec spiritualia agnoscere possumus nisi per sensibilia. Deus autem singulis providet sicut capaces sunt. Gratia equidem naturam non tollit, sed perficit : uti nec caritas naturalem inclinationem voluntatis ad bonum corrumpit, sed complet. Solet autem Scriptura uti vilibus formis sensibilium rerum ad designandum divina, ne homo in talibus conquiescat, et ut divina indignis occultentur, secundum Dionysium secundo Cœlestis hierarchiæ capitulo.

  2. Adhuc autem, quemadmodum homo voces ad significandum instituit; sic Deus, qui est sacræ doctrinæ auctor, res ipsas ad significandum res alias ordinat, instituit, atque coaptat. Unde sacra doctrina proprium habet, quod res ipsæ significatæ per voces, significant etiam aliquid. Illa ergo significatio qua voces significant res, spectat ad primum Scripturæ intellectum, videlicet sensum historicum seu litteralem. Significatio autem qua res per voces significatæ significant alias res, vocatur sensus spiritualis : qui semper litteralem præsupponit, et in ipso fundatur. Hic vero sensus est triplex. Vetus enim lex, teste Apostolo, est figura novæ legis ; sed et lex nova figura est status gloriæ, secundum Dionysium octavo Cœlestis hierarchiæ capitulo : rursus, quæ in nova lege de capite (id est Christo) scripta gestaque sunt, quid nos agere debeamus figurant. Sensus igitur allegoricus est, dum ea quæ veteris legis sunt, ea designant quæ ad novam pertinent legem. Sensus quoque moralis est, secundum quod gesta Christi significant quid nobis agendum sit. Dum autem ea quæ sunt Christi et legis gratiæ, sunt signa eorum quæ concernunt et sunt in statu gloriæ, est sensus anagogicus. Dicit autem Augustinus duodecimo Confessionum, non esse incompetens sacram

Scripturam etiam secundum litteralem intellectum diversis modis exponi. Sensus namque litteralis est quem auctor Scripturæ, scilicet Deus, omnia simul intelligens, intendit. Hæc demum multiplicitas sensuum non causat æquivocationem : non enim vox una multa designat, sed res sunt signa rerum. Sed nec confusionem inducit : omnes enim alii sensus in sensu litterali fundantur, et ex ipso dumtaxat valet argumentum ad fidei probationem, secundum Augustinum in epistola2

1 Cor. x, 6, 10. contra Vincentium Donatistam. Sensus vero parabolicus ad litteralem reducitur. Sensus enim sermonis parabolici non est ipsa figura, sed res figurata : quemadmodum dum Scriptura nominat brachium Dei, non est sensus quod in Deo sit membrum hoc corporale, sed virtus operativa.

Footnotes

  1. Tit. i, 9. ↩

  2. I Cor. x, 6, 10. ↩

Chapter 4 of 761