Articulus 12
1. Utrum unum aliquid superaddat enti.
2. An opponatur multo. 3. An Deus sit unus.
4. An sit maxime unum.
- UNUM præterea nil addit reale ultra ens, sed indivisionem dumtaxat.1 Aliud enim nihil unum designat, nisi ens indivisum: idcirco cum ente convertitur. Omne enim ens est, vel simplex, et sic est indivisum actu atque potentia; vel compositum: et sic non est, quamdiu partes ejus divisæ sunt; illis autem unitis mox esse sortitur, et unum vocatur. Unde Dionysius ultimo capitulo de Divinis nominibus ait: Nihil est exsistentium non participans uno: quod non esset, si unum cum ente non converteretur. Verumtamen unum quod est principium numeri, aliquid addit supra rationem entis. Hoc enim unum est de genere quantitatis, ideoque includit aliquid ad quantitatem pertinens. Quod quidam non pensantes, in contrarios errores lapsi sunt. Plato enim atque Pythagoras, quoniam non distinxerunt inter unum quod cum ente convertitur, et unum quod est principium numeri, opinati sunt numeros esse substantias omnium rerum, eo quod numerus ex unitatibus constet.
Avicenna autem utrumque unum ab ente distinguens dixit, ens esse unum per aliquod superadjunctum. Quod stare non potest. Nam quæreretur de illo uno per quod ens est unum, per quid sit unum: an per se, an per aliud. Si per se, habetur propositum; si per aliud, tum rursus de illo quæretur, et sic ibitur in infinitum.
Sciendum quoque, quod ens dividitur per unum et multa, quasi per unum simpliciter, et multa secundum quid. Neque enim multitudo continetur sub ente, nisi aliquo modo contineretur sub uno: quia non est inconveniens id quod est, uno modo divisum esse, alio modo indivisum. Unde Dionysius ultimo capitulo de Divinis nominibus adstruit: Non est, inquiens, multitudo non participans uno. Nam quæ multa sunt partibus, sunt unum toto; et quæ sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto; et quæ multa sunt numero, sunt unum specie; et quæ multa sunt speciebus, sunt unum genere; et quæ multa sunt processibus, sunt unum principio.
Denique unum quod est principium numeri, opponitur multo, sicut mensura mensurato. Unum quippe habet rationem primæ mensuræ, et numerus est multitudo mensurata per unum. Unum autem cum ente convertibile, opponitur multis per modum privationis multitudinis, sicut indivisum opponitur diviso. Agnoscendum quoque, quod privationes formarum specificabilium non fundantur in ipsis formis: non enim privatio visus vel albedinis fundatur in visu vel albedine; sed privationes entis et veri atque unius, fundantur in ente et vero ac uno, propter communitatem eorum. Ideoque malum fundatur in bono, et est quoddam bonum; et multitudo fundatur in uno, et est quoddam unum. Privatio namque non aufert esse simpliciter, sed quoddam esse. Item, multum sumitur dupliciter, scilicet: absolute, sicque opponitur uni; alio modo secundum excessum, et sic opponitur pauco. Primo modo duo sunt multa, non tamen secundo modo.
Insuper, esse unum Deum primo ostenditur ex divina simplicitate. Id enim quo aliquid est singulare, non est communicabile multis. Sed Deus est sua essentia: essentia ergo divina Deo dumtaxat convenit. Secundo, ex divina perfectione. Deus enim omnino perfectus est. Si ergo essent plures dii, vel non possent distingui, quia in nullo differrent; vel si distinguerentur, aliquid esset in uno quod alteri deesset, et sic neuter esset perfectus. Tertio, ex unitate mundi. Videmus enim diversa et multa ordinata ad invicem. Multa vero melius ordinantur ad invicem ab uno quam a multis: quia nec multa possunt reducere diversa in unum ordinem, nisi in quantum in aliquo uniuntur atque conveniunt et unum sunt. Unum ergo est per se causa unionis diversorum, multa per accidens. Hoc autem quod omnia ordinat, Deus est.
Porro, quum unum sit ens indivisum, duo exiguntur ut aliquid sit maxime unum: primo, ut sit maxime ens; secundo, quod sit maxime indivisum. Quum ergo Deus sit ens omnem perfectionem complectens, et nec actu neque potentia divisibile, sed penitus simplex: sequitur Deum esse maxime unum. Propter quod dicit Bernardus: Inter omnia quæ dicuntur unum, arcem tenet unitas Trinitatis.
Footnotes
-
Quæstio 11. ↩
Chapter 14 of 761