Skip to the text

Articulus 26

  1. An in Deo sit voluntas. 2. An Deus velit alia a se. 3. An quidquid vult ex necessitate velit. 4. An etiam divina voluntas sit causa rerum.

  2. CONSEQUITUR autem voluntas intellectum, quemadmodum appetitus naturalis seu sensitivus sensum.1 Dictum est enim, quod intellectus in actu est per speciem intelligibilem, sicut res naturalis per formam specificam. Quælibet autem res inclinationem habet ad propriam formam, quoniam forma est perfectio entis; et quum res formam non habet, movetur ad eam, ea quoque adepta in ipsa quiescit. Quum ergo in Deo sit intellectus, palam quod in eo voluntas sit: et ipsa Dei bonitas est objectum et finis divinæ voluntatis. Et ergo voluntas Dei non movetur ab aliquo; nec est imperfecta, quia non tendit in aliud quo perficiatur. Unde divinæ voluntati non competit proprie desiderare et moveri, sed amare et delectari.

  3. Denique, sicut naturalia suam bonitatem aliis communicant: nam unumquodque dum est perfectum, agit sibi simile; sic Deus suam bonitatem ad extra diffundit, ac per hoc etiam alia velle censetur: nam se ipsum diffundere, actio est voluntatis in intellectuali natura: nec enim naturalia perfectiones suas in alia transfundunt, nisi prout aliquid de divinæ voluntatis similitudine a Deo participant. Verumtamen, quoniam Deus non vult alia nisi propter se ipsum, quum bonitas ejus sit omnium rerum ultimus finis, nil extra Deum movet voluntatem ipsius ut alia velit, sed propria bonitas ejus: in his quippe quæ volumus propter finem, tota ratio movendi est finis. Item, sicut Deus omnia uno actu intelligit, sic omnia uno actu voluntatis amat seu vult. Sicut ergo divinus intellectus est simplex et unus, sic et voluntas: non enim diversificantur secundum exteriora objecta.

  4. Præterea necessarium duplex est, scilicet: absolutum, ut homo est animal; et ex suppositione, quemadmodum necessarium est hominem ambulare, dum ambulat. Aliqua ergo vult Deus necessitate absoluta, videlicet propriam bonitatem, quæ est directum divinæ bonitatis objectum: quælibet enim potentia necessariam habitudinem ad suum proprium objectum sortitur, ut visus ad colorem; et voluntas naturaliter appetit felicitatem. Alia vero a se Deus non vult ex necessitate absoluta, sed ex suppositione, videlicet dato quod ea velit: tunc enim non potest ea non velle. Videmus enim quod ea quæ sunt ad finem, non appetuntur simpliciter ex necessitate, dummodo finis absque eis valeat adipisci. Bonitas autem divina quæ est divinæ voluntatis finis, Deo æternaliter præsens et idem est, neque a rebus dependet. Itaque, licet Deus res alias ab æterno velit, non tamen sequitur quod eas velit de necessitate, nisi ex suppositione: quod enim alia vult, nec est Deo naturale nec innaturale, sed voluntarium. Cujus ratio est, quia divina voluntas non habet necessariam habitudinem ad creata: quod est non propter imperfectionem Dei, sed rerum, utpote quoniam tales sunt quod Deus sine eis omnino perfectus est. Potest namque causa necessaria habere non necessariam habitudinem ad effectum, propter imperfectionem effectus, ut sol ad quædam generabilia. Verumtamen quidquid Deus scit, necesse est eum scire necessitate simpliciter dicta. Scientia enim de rebus habetur prout sunt in ipso sciente: necesse est autem omnia esse in Deo. Sed voluntas comparatur ad res prout in se ipsis exsistunt.

  5. At vero Deus est causa rerum per voluntatem, et non per necessitatem naturæ: quod ex ordine rerum patet. Naturalia namque agunt propter finem; et quoniam finem non cognoscunt, oportet quod a causa superiori eis finis præfigatur et media necessaria pertingendi ad finem. Deus ergo, qui est auctor naturæ, per intellectum et voluntatem est operans. Rursus, virtus naturalis agentis determinatur ad unum, quia necessario agit: sol enim non potest non illuminare quantum in se est. Et ratio est, quia esse naturalium rerum est determinatum ad unum: et ergo quamdiu est, idem agit, nisi impediatur. Quum ergo esse divinum sit indeterminatum universaliterque perfectum, virtus sua agendi non potest esse aliqua necessitate arctata. Iterum, quum omnia sint in Deo intellectualiter, patet quod per intellectum causantur. Ideoque Apostolus ad Ephesios: Omnia, inquit, operatur secundum consilium voluntatis suæ.2

Footnotes

  1. Quæstio 19. ↩

  2. Ephes. 1, 11. ↩

Chapter 28 of 761