Skip to the text

Articulus 16

  1. Utrum Deus sit a nobis nominabilis.

  2. An aliquod nomen de ipso substantialiter prædicetur.

  3. An aliquid proprie de ipso dicatur.

  4. An nomina de Deo dicta sint synonyma.

  5. An nomina de Deo et creaturis dicantur univoce.

  6. An æquivoce vel analogice.1

  7. Et de quo dicantur per prius.

  8. TALITER insuper est unumquodque nominabile, qualiter potest cognosci: nunc autem prædictum est qualiter Deum in præsenti statu valeamus cognoscere, scilicet per effectus seu ex creaturis, ex quibus cognoscimus Deum per modum quo in eis relucet. Non ergo possumus Deum nominare aliquo nomine exprimente divinam essentiam secundum quod in se est, sed prout est causa atque principium omnium rerum, in qua est omnis perfectio, ac quæ non est aliquid secundorum. Unde Dionysius ait, primo capitulo de Divinis nominibus, quod non est nomen ejus, nec opinio, nec narratio.

Et in Proverbiis dicitur: Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Nominamus ergo Deum prout ex visibilibus eum cognoscimus. In visibilibus autem nomina concreta significant aliquid perfectum subsistens, ut homo, lapis; abstracta vero designant non proprie quod subsistit, sed quo aliquid subsistit, ut humanitas.

Adscribimus ergo Deo concreta, ad insinuandum quod ipse sit ens perfectum subsistens; itemque abstracta, ad designandum quod ipse sit penitus simplex.

  1. Amplius autem, quæ relative vel negative de Deo dicuntur, ut dominus, incorporeus, non dicuntur de eo substantialiter; sed aliquid ab eo removent, vel relationem important ejus ad alia, vel potius aliorum ad ipsum. De his vero quæ absolute et affirmative de Deo prædicantur, quidam dixerunt quod non substantialiter nec positive de Deo prædicantur, sed inventa sunt ad removendum aliquid de eo: ut quum dicimus, Deus est vivens, sensus sit, Deus non est eo modo quo inanimata sunt: et ita in aliis. Et hæc fuit opinio Rabbi Moysis. Alii autem opinantur quod nomina ista imposita sunt ad designandum habitudinem causæ ejus ad creata: ut dum dicimus, Deus est bonus, sensus sit, Deus est causa bonitatis in rebus. Utraque autem positio inepta est. Nam secundum eas, non est ratio cur potius unum nomen dicatur de Deo quam aliud. Sicut enim Deus est bonus, quia est causa bonitatis; sic posset dici corpus, quia est causa corporum. Et per hoc removeretur a Deo modus qui sibi non competit: non enim est eo modo quo corpus. Item, secundum has positiones, prædicta nomina per prius dicerentur de creaturis quam de Deo. Rursus, positiones hæ sunt contra intentionem de Deo loquentium. Dum enim dicimus, Deus est bonus, volumus dicere quod in se ipso bonus consistat. Dicendum ergo, quod prædicta nomina de Deo substantialiter prædicantur, ejusque designant substantiam: non tamen eam perfecte exprimunt prout est in semetipsa, ut dictum est; sed significant quod Deo altiori modo conveniant perfectiones significatæ per nomina, quam creatis. Ideo septimo libro de Trinitate dicit Augustinus: Hoc est Deo esse, quod fortem esse, quod sapientem esse; et si aliquid aliud de illa simplicitate dixeris, quo ejus substantia designatur.

  2. At vero in nominibus quæ Deo conveniunt, duo considerantur, videlicet perfectiones significatæ, et modus significandi. Quantum ergo ad primum proprie Deo conveniunt: bonitas namque et sapientia Deo verissime insunt, et magis proprie quam creaturæ alicui. Sed quoad secundum, improprie Deo adscribuntur. Eo enim modo significantur quo a nobis intelliguntur; non autem intelligimus ea nisi secundum modum quo creaturis conveniunt, ex quarum notitia ad Dei cognitionem procedimus. Unde Ambrosius secundo de Trinitate testatur: Sunt quædam nomina quæ evidenter proprietatem Divinitatis ostendunt, alia autem quæ translative per similitudinem de Deo dicuntur. Quædam enim nomina significant perfectiones a Deo procedentes in creaturas, sic quod ipsa imperfectio participandi in significato nominis continetur, ut lapis significat ens materialiter: et hæc non nisi metaphorice Deo attribuuntur. Alia vero designant perfectiones quasdam absolute, ut ens, vivens, bonum, etc. Et hæc Deo proprie adscribuntur: et tamen, secundum Dionysium, verius de Deo negantur, videlicet quantum ad modum significandi: nam excellentiori modo Deo conveniunt, quam concipiat ratio.

  3. Præterea, nomina ista de Deo dicta, quamvis significant idem in re, sic quod intellectui omnium correspondet unum esse divinum et simplex; non tamen synonyma sunt dicenda, quia significant unum sub variis rationibus proprietatibusque diversis, videlicet prout divini esse perfectio variis modis in entibus repræsentatur atque cognoscitur: quæ in Deo est una simplexque, participatur autem secundum varios ordines rerum juxta divinæ sapientiæ moderamen.

  4. Adhuc autem, nihil de Deo et creaturis univoce dicitur. Effectus enim Dei non adæquant virtutem Creatoris, sed infinite ab ejus perfectione occumbunt: non autem effectus recipit similitudinem causæ agentis secundum eamdem rationem, nisi adæquet ejus virtutem, id est, perfecte ei correspondeat, et plene proportionetur eidem: quod Deo et rebus creatis non competit. Unde quum dicimus Deum sapientem, et, hominem sapientem, non est univoca ratio. Intendimus enim homini adscribere sapientiam, quasi aliquid ab ejus essentia et potentia condistinctum; Deo autem eam adscribimus, sicut ei qui est essentialiter non accidentaliter sua sapientia.

  5. Verumtamen quæ Deo et creaturis conveniunt, non dicuntur de eis æquivoce: sic enim nihil possemus demonstrare de Deo ex creaturis, sed committeretur semper fallacia æquivocationis. Idcirco analogice de eis prædicantur, id est secundum proportionem et ordinem creaturarum ad Deum sicut ad primum principium, ad quod omnia aliquam habitudinem sortiuntur: et hæc habitudo est medium inter puram æquivocationem et univocationem. Deus tamen est causa rerum non univoca, sed æquivoca, quum sit causa totius esse. Quamvis enim in prædicationibus æquivocum reducatur ad univocum, tamen in causis agentibus necesse est non univocum esse ante univocum, quoniam universalis est causa totius speciei ac ordinis. Si ergo esset causa univoca, esset causa sui ipsius, quia et ipsa in illo ordine vel specie esset contenta. Eorum quoque quæ analogice dicuntur, quædam dicuntur per comparationem unius ad alterum, quædam autem per comparationem multorum ad unum. Primo modo sanum dicitur de medicina et animali: et est in uno, scilicet in medicina, ut in causa; in animali autem, formaliter. Et sic eadem dicuntur de Deo atque creaturis. Secundo modo sanum dicitur de urina et animali: estque in uno sicut in signo, in alio autem veraciter.

  6. At vero nomina quæ metaphorice de Deo dicuntur, per prius conveniunt creaturis quam Deo: quemadmodum ridere, quoniam de prato florente metaphorice dicitur, prius convenit homini quam prato. Talia equidem nomina Deo adscripta, nil aliud innuunt quam similitudinem Dei ad creaturas: ut quum dicitur Deus leo, signatur quod Deus fortiter se habet in actionibus sibi convenientibus, sicut leo in operationibus sibi propriis. Nomina vero quæ de Deo substantialiter prædicantur, per prius dicuntur de Deo quam aliis, quantum ad perfectiones significatas: sed quantum ad impositionem, primo conveniunt creaturis, quia per prius instituta sunt significare creata; et etiam quantum ad modum significandi, primo creatis conveniunt: nam in modo significandi imperfectio quædam includitur, secundum præhabita.

Footnotes

  1. Quæstio 13. ↩

Chapter 18 of 761