Articulus 14
An intellectus creatus indigeat lumine creato, ut Deum conspiciat.1 2. An Deum comprehendere possit. 3. An omnia in eo cognoscat. 4. An simul talia videat per similitudinem.
EX præinductis nunc lucet, quod divinæ essentiæ visio sit supernaturalis. Nil autem elevari potest ad formam et actionem altiorem, præsertimque supernaturalem, nisi per dispositionem eminentem et supernaturalem. In visione autem divinæ essentiæ fit ipsa Dei supergloriosi essentia quasi intelligibilis species creatæ mentis. Indiget ergo ad hanc unionem beatificam confortatione altissima, ut sit capax excellentiæ tantæ: quod fit per infusionem luminis gloriæ.
Porro Beatorum unus alio Deum perfectius feliciusque videbit, secundum quod unus copiosius suscipit in se lumen gloriæ, quod intellectum creatum efficit deiformem. Tanto autem in patria plus habet quis de lumine gloriæ, quanto plus habuit de caritate: major etenim caritas ferventius provocat desiderium; desiderium vero desiderantem apertum facit et patulum ad desiderati susceptionem. Itaque qui plus de caritate habuerit, Deum splendidius cernet, atque beatior erit. Sic ergo diversitas Deum videndi non erit ex parte objecti, id est Dei, nec ex diversa participatione ejus per similitudines differentes, quum in omnibus sit divina essentia loco intelligibilis formæ; sed erit secundum diversam facultatem intellectus, non utique naturalem, sed gloriosam.
At vero illud proprie comprehendi dicitur, quod tantum cognoscitur sicut cognoscibile est, sic quod perfecte secundum se totum agnoscatur. Unumquodque autem cognoscibile est secundum quod in actu est. Sicut ergo Deus est actus purus vere incircumscriptus atque omniformiter immensæ perfectionis, sic infinitæ cognoscibilitatis consistit. Non ergo potest secundum totam suam virtutem et perfectionem cognosci, nisi ab intellectu infinitæ potestatis: quod certum est soli divino intellectui convenire. Nullus ergo intellectus creatus Deum proprie comprehendere potest. Item, lumen gloriæ secundum cujus mensuram Deus videtur, non potest esse infinitum, tum quia creatum est, tum quia in intellectu finito recipitur: non ergo potest per ipsum Deus cognosci, nisi per modum finitum. Interdum tamen Comprehendere latius sumitur, prout aliquid immediate attingitur: et sic Deus a Sanctis dicitur comprehendi; sicque comprehensio est una de tribus dotibus animæ correspondens spei, sicut visio fidei, et fruitio caritati. Nunc autem Comprehendere sumptum est prout ab Augustino definitur in libro de Videndo Deum ad Paulinam, ubi ait: Illud comprehenditur quod totum videtur, ita quod nihil ejus lateat videntem. Et sic quasi continetur sub certis terminis in animo cognoscentis.
Amplius, omnia cognoscuntur in Deo, sicut effectus in causa. Omnia enim sunt in Deo tanquam in primo causali principio. Effectus autem cognoscuntur in causa per modum quo causa cognoscitur. Quum ergo nullus intellectus creatus primam causam comprehendat, sequitur quod nec omnia in Deo conspiciat quæ Deus facit aut facere potest; sed tanto plura in Deo cognoscit, quanto eum clarius cernit. Ideo equidem, secundum Dionysium, superiores angeli inferiores purgant, illuminant, atque perficiunt. Quod autem dicit Gregorius, Quid est quod non videant, qui omnia videntem conspiciunt? intelligendum est quantum ad sufficientiam objecti, puta divinæ essentiæ, in qua omnia plene relucent. Sciendum quoque, quod naturale desiderium intellectus non tendit ad notitiam omnium singularium entium actionum vel affectionum, sed specierum universi. Et ergo omnes Beati cognoscunt totum ordinem universi rationemque ejus: qui ordo in speciebus mundi consistit. Verumtamen si hunc ordinem ignorarent, nihilo minus sic ex Dei visione satiarentur, quod hoc eis prorsus sufficeret.
C 4. Adhuc autem, ea quæ Beati in divina essentia vident, non vident per similitudines aliquas, sed per divinam essentiam eorum menti unitam. Divina enim essentia est idea, species, et ratio, atque exemplar omnium suorum effectuum. Verumtamen Sancti in patria cognoscunt res aliquas dupliciter, scilicet: In divina essentia: et sic res cognoscuntur in Verbo, non per similitudines proprias intellectui inexsistentes, sed per divinam essentiam. Secundo, cognoscunt res in se ipsis, id est per intelligibiles species formaliter inhærentes: et hoc modo Paulus multa memoriter tenuit atque cognovit post raptum, quæ raptu durante, in divinæ essentiæ luce immediate conspexit.
Footnotes
-
Ps. xxxv, 10. ↩
Chapter 16 of 761