Articulus 25
1. Quorum sit vivere. 2. Quid vita. 3. An vita Deo conveniat. 4. Et an omnia sint vita in ipso.
PORRO ex his quorum vita per se nota est, utpote animalium, accipiendum est quorum sit vita.1 Animalia autem tamdiu vivere perhibentur, quamdiu movent se ipsa, sive motus sumatur pro actu imperfecto ejus quod est in potentia, sive pro actu perfecto, quemadmodum intelligere atque sentire motus dicuntur. Quæcumque ergo agunt se ipsa ad operationem vel motum secundum aliquam speciem ejus, vivunt; alia vero non vivunt nisi per similitudinem, sicut dicuntur aquæ vivæ, quæ sortiuntur continuum fluxum: quem tamen non habent a se, sed a causa generante.
Denique nomen vitæ imponitur ab operatione vitali exterius apparente. Essentias autem rerum cognoscimus per operationes et proprietates earum, et secundum hoc nominamus easdem. Nomina ergo substantiarum, quæ a proprietatibus ipsarum imponuntur, interdum proprie accipiuntur pro substantiis rerum, quandoque autem improprie pro ipsis proprietatibus: sicut hoc nomen, Corpus, impositum est ad designandum quoddam genus substantiæ in quo consistit terna dimensio; interdum vero accipitur pro ipsa trina dimensione. Pariformiter, vita imponitur ad designandum substantiam rei viventis, cui inest movere vel agere se ipsam: et sic vivere non est aliud nisi esse. Propter quod ait Philosophus secundo de Anima: Vivere viventibus est esse. Vita ergo in abstracto nominat viventis essentiam. Sic quoque vivum non est accidentale sed substantiale prædicatum. Interdum autem vita improprie sumitur pro operatione vitali: quemadmodum sentire dicitur vivere. Præsertimque operatio delectabilis dicitur vita vel vivere animale: sicut quidam dicuntur vitam agere luxuriosam; et cognoscere Deum est vita æterna. Sic quoque dividitur vita in contemplativam et activam.
At vero, quum Deus sit motor et auctor, maxime est causa propriæ operationis et motus, ideoque vita sibi potissime convenit. Propter quod Philosophus duodecimo Metaphysicæ, postquam probavit quod Deus est intellectus, concludit quod vita Dei sit perfectissima ac sempiterna, et quod intellectus divinus sit summe perfectus et semper in actu. Sunt autem quatuor genera viventium in rebus sensibilibus. Primum est plantarum, quæ moventur solum motu augmenti et nutrimenti et generationis. Eis enim præfigitur forma, quæ est principium operandi et finis propter quem, a natura: et ergo non movent se ipsas nisi quantum ad exercitium motus. Aliud genus est eorum quæ ultra hoc movent se ipsa quantum ad formam, quæ est agendi principium: non enim solum moventur secundum impressionem naturæ, sed etiam secundum aliquam apprehensionem. Et horum est triplex genus. Nam quædam non habent nisi sensum tactus, ut ostrea: et ergo solum moventur infra se motu dilatationis et constrictionis. Quædam vero apprehendunt aliquid extra se in remotum, quæ videlicet naturam sensitivam perfecte participant: et ista localiter se movent, non tamen finem sibi præstituunt, nec rationem proprii motus vel actus, sed est eis a natura impressus. Et istud est tertium genus viventium. Quartum genus est eorum quæ ultra prædicta finem sibi præfigunt, et libere agunt, ut rationalis creatura, cujus vita perfectior est.
Præterea omnia sunt in Deo sicut cognita in intelligente. Deo autem idem sunt esse et intelligere, intelligens et ipsum quod intelligitur, sicut ostensum est. Quidquid ergo est in Deo, est intelligere et vivere, vitaque ejus secundum quod in ipso est. Ideo Joannis primo habetur: Quod factum est (id est omnis creatura), in ipso vita erat. Advertendum tamen, quod res sunt in Deo dupliciter. Uno modo sicut in conservante et continente: et sic res in se ipsis acceptæ, sunt in Deo sicut in virtute eas regente. Et sic ait Apostolus in Actibus: In ipso vivimus, movemur, et sumus.2 Alio modo sunt in Deo sicut in causa exemplari, ut nunc dictum est: sicque sunt omnia vita in ipso.
Si vero quæratur an res materiales habeant verius esse in Deo vel in se ipsis, respondendum quod in Deo habent esse nobilius, scilicet increatum, non verius: quia de ratione atque essentia materialium rerum est ipsa materia; res autem materiales non habent in Deo esse materiale. Si vero poneremus materiam non esse de essentia rerum hujusmodi, tunc omnibus modis haberent verius esse in mente divina, quam in se. Unde Plato dixit, quod homo separatus esset verus homo, homo autem materialis esset homo per participationem hominis separati.3
Footnotes
Chapter 27 of 761