Skip to the text

Articulus 10

  1. Utrum Deus sit immutabilis. 2. Et an esse incommutabilem sit proprium Deo.

  2. INSUPER, Deus omnino immutabilis est.1 Primo, quoniam est purus actus, sicut ostensum est. Omne autem mobile est potentialitati admixtum. Secundo, quoniam Deus est penitus simplex. Omne autem quod movetur, est aliquo modo compositum. Nam secundum substantiam manet idem, sed secundum dispositionem pertransit et differt. Tertio, omne quod movetur, ad aliquid tendit, et aliquid adipiscitur quod ante non habuit. Hoc vero Deo non congruit, qui omnium perfectionum plenitudinem comprehendit. Ideo Malachiæ tertio dicitur :2 Ego Dominus, et non mutor. Quidam tamen sanctorum doctorum dicunt Deum aliquando movere se ipsum vel moveri a se ipso, illo modo quo Plato disseruit primum motorem movere se ipsum, omnem operationem motum appellans. Pariformiter Sapientiæ septimo dicitur :3 Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Dicitur equidem sapientia mobilis similitudinarie, quia se diffundit per omnia, et universa immutat atque disponit. Dicitur etiam Deus appropinquare hominibus vel ab eis recedere, ratione sui effectus : quemadmodum dicimus solem domum introire vel egredi, eo quod splendor ejus intret vel exeat.

  3. At vero omnis creatura aliquo modo est mutabilis. Sed aliquid dici potest mutabile dupliciter, scilicet : Per potentiam extrinsecam. Et sic, sicut omnia ex divina voluntate per creationem esse cœperunt; sic per eamdem, si Deo placeret, in nihilum redigerentur. Secundo, per potentiam intrinsecam. Et sic, corporalia quorum materia est in potentia ad aliam formam substantialem, sunt variabilia, non solum secundum operationem, sed corruptionem et secundum esse. Corporea vero quorum materia una forma repleta est, sunt mutabilia secundum locum et situm, non autem secundum esse. Substantiæ quoque spirituales nullo horum modorum sunt variabiles, sed solum quantum ad operationem : in quantum enim ordinantur ad finem, sunt mutabiles secundum electionem, ut asserit Damascenus. Et quoniam virtus earum finita est, etiam secundum locum mutantur, non situaliter, ut corporalia, sed per applicationem suæ virtutis ad varia. Mutabilitas autem electionis, in angelis beatis ex natura inhærens, per gratiam est firmata.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 9. ↩

  2. Malach. III. 6. ↩

  3. Sap. VII. 24. ↩

Chapter 12 of 761