Skip to the text

Articulus 23

1. An Deus sit veritas. 2. An omnia sint vera una veritate. 3. An veritas sit æterna. 4. An sit incommutabilis.

  1. VERITAS itaque est in intellectu prout concepit rem sicuti est, et item in re secundum quod esse ejus est intellectui conformabile. Deus autem se ipsum et omnia summe atque perfecte intelligit; et esse divinum non solum divino intellectui exstat conforme, sed etiam substantialiter idem. Deus ergo est maxime verus et omnis veritatis mensura, quum sit omnium rerum prima causa. Et quamvis non sit in Deo compositio et divisio, in quibus veritas proprie est; tamen ipse, secundum suæ naturæ simplicitatem, universa cognoscit et judicat.

  2. Insuper, quum veritas per prius sit in intellectu et posterius in re, analogice dicitur esse in intellectu et rebus. Unde, secundum propriam rationem est in intellectu, in rebus autem prout ad intellectum ordinantur. Res autem sunt in intellectu divino sicut in primo exemplari principio, a quo esse et speciem, et per consequens naturalem veritatem sortiuntur. Et quoniam divina veritas, quam omnia creata aliquo modo per assimilationem quamdam participant, est una et eadem; ideo hoc modo omnia dicuntur vera una veritate. Veritas quoque est in intellectu creato: et sic sunt multæ veritates participatæ divinam veritatem aliquo modo participantes. Sicut enim ab una facie resultant multæ similitudines in speculo; sic ab una veritate divina multæ veritates resultant. Sunt quippe in nobis multæ veritates, tum propter diversitatem subjectorum, tum propter distinctionem rerum seu objectorum. Omnis ergo veritas, etiam hujus propositionis, Adulter fornicatur, est a Deo; adulterium tamen a Deo non est.

  3. Denique, sicut sanitas est in urina sicut in signo, in animali autem per essentiam atque formaliter: sic veritas est in voce sicut in signo; in intellectu autem, secundum suam essentiam. Veritas ergo esse non potest æterna, nisi sit aliquis intellectus æternus. Solus autem divinus intellectus æternus est. In eo ergo dumtaxat habet veritas esse æternum. Veritas igitur creata non est æterna, nisi prout in Deo consistit exemplariter atque causaliter. Et per hoc solvi possunt multæ auctoritates doctorum veritatem æternam esse dicentium.

  4. Porro, quum veritas sit conformitas intellectus ad rem cognitam, veritas potest mutari, tam ex parte intellectus, qui mutatur de veritate in falsitatem secundum succedentes sibi opiniones, quam ex parte rerum, quæ variabiles sunt. Nam si opinio eadem manet, sed res ipsa mutetur, veritas variatur : non sic quod veritas sit mutationis subjectum, præsertim quum dicat Boetius, quod simplex forma subjectum esse non valeat. Divina autem veritas nullo modo mutabilis est, quum divinus intellectus invariabilis sit : et ipse veritatem a rebus non elicit, sed omnia in se ipso cognoscit. Sciendum autem, quod propositio duplicem veritatem habere potest : Unam, prout id implet ad quod instituta est. Et sic propositio falsa est vera : significat enim id ad quod significandum est instituta. Unde secundum Anselmum, veritas est rectitudo quædam secundum quam aliquid implet id quod de eo est in mente divina. Secundo modo, propositio continet veritatem speciali modo, scilicet prout designat aliquid esse in rebus de quibus formatur : et sic propositio falsa non utique vera est.

Chapter 25 of 761