Articulus 9
An Deus sit in omnibus rebus. 2. An sit ubique. 3. An sit ubique per essentiam, potentiam, et præsentiam. 4. An esse ubique sit proprium Deo.
AMPLIUS autem, Deus in omnibus rebus est:1 non utique quasi aliquid rerum, sed ut causa agens atque conservans. Oportet enim causam proximo suo ac proprio effectui copulari. Quum ergo Deus sit ipsum esse, proprius Dei effectus in omnibus rebus est, esse quod habent. Et non solum causat Deus esse in omnibus, sed quamdiu illud est, a Deo conservari incessabiliter eget: quemadmodum sol causat lumen in aere, quod continuo indiget conservari a solis præsentia. Et quoniam esse est primum et summe intrinsecum, sequitur Deum omnibus rebus esse intimum.
Denique, Deus est ubique et omnia loca implet: non utique corporaliter ut locata, sed ut omnia in esse manutenens ac potestatem tribuens, tam loco ut sit, quam locato ut in loco esse possit. Unde Jeremiæ vicesimo tertio habetur:2 Cœlum et terram ego impleo.
Porro dupliciter dicitur Deus in aliquo. Uno modo, ut operationis objectum, quemadmodum cognitum est in cognoscente, et amatum in amante. Et sic Deus est in rationali creatura, et in bonis per gratiam. Secundo, ut causa agens. Et sic est in omnibus per potentiam, essentiam, atque præsentiam: Per potentiam, in quantum omnia ejus potestati subduntur: quod dicitur contra Manichæos, qui invisibilia dicebant bono Deo subjecta, corporalia autem tenebrarum principi. Per præsentiam quoque omnibus inest, in quantum omnia Deo nuda et cognita sunt: quod contra eos dicimus qui providentiam Dei ad inferiora non extendebant. Est etiam Deus in omnibus per essentiam, in quantum dat omnibus esse: quod contra eos asserimus qui ponebant Deum non creasse omnia immediate, sed unum, et per illud alia. Dicitur autem Deus esse in rebus per potentiam, potius quam per voluntatem et intellectum. Nam cognita et amata proprie dicuntur in cognoscente et amante. Potentia vero est principium agendi in aliud. Ideoque secundum eam applicatur agens effectui.
At vero, hoc modo esse ubique, scilicet secundum se totum immediate et in omnibus locis quæ sunt, dato quod multa sint, est proprium Deo. Unde Ambrosius, libro de Spiritu Sancto: Quis, ait, audeat creaturam dicere Spiritum Sanctum, qui in omnibus et ubique semper est? quod utique Divinitatis est proprium.
Footnotes
Chapter 11 of 761