Articulus 20
1. Utrum divina scientia sit infinitorum. 2. An sit contingentium futurorum. 3. An sit enuntiabilium. 4. An sit variabilis. 5. An sit speculativa.
NUNC paulo ante ostensum est, quod omnia quæ sunt vel esse possunt, Deus benedictus agnoscat. Talia autem sunt infinita: nam divina potentia non potest in tot, quin possit in infinities plura. Dicunt autem aliqui quod Deus non scit infinita, scientia visionis, quia non ponimus mundum ab æterno fuisse, nec generationem inferiorum sine fine mansuram. Sed istud non est verum. Nam affectiones et cogitatus ac motus Beatorum in patria in infinitum multiplicabuntur, et tamen Deo noti sunt omnes. Divina nempe essentia similitudo est omnium quæ sunt vel esse possunt, non solum quantum ad principia communia, sed etiam quoad principia singulis propria. Unde Augustinus duodecimo de Civitate Dei: Quamvis, inquit, infinitorum numerorum nullus est numerus, non est tamen incomprehensibilis ei cujus scientiæ non est numerus.
Amplius, contingens dupliciter consideratur, videlicet: In se ipso, prout jam in actu est: et sic non est contingens, sed determinatum et certitudinaliter cognitum etiam sensui: ut, video Socratem sedere, id est, sedet. Secundo, consideratur in sua causa, quæ se habet ad utrumlibet: et sic est futurum atque contingens ac indeterminatum, et solum conjecturaliter cognitum. Deus autem cognoscit contingentia, non solum prout sunt in suis causis, sed etiam prout unumquodque eorum est actu in se ipso: non enim successive ea cognoscit, licet successive fiant. Omnia enim quæ fiunt in tempore, sunt Deo ab æterno præsentia: non ideo tantum quia rationes rerum semper præsentes habet apud se, ut aliqui asserunt; sed quoniam ejus intuitus fertur in ea ab æterno, secundum quod in sua præsentialitate exsistunt. Sic ergo contingentia a Deo infallibiliter et præsentialiter agnoscuntur: et tamen sunt futura contingentia suis causis comparata. Licet enim causa prima sit infallibilis, et ejus scientia necessaria, tamen effectus esse possunt contingentes propter causas proximas: quemadmodum generatio plantæ contingens est propter causam proximam, quamvis motio solis sit necessaria. Similiter, sicut necessarium est Deum scivisse aliquid futurum contingens, sic quoque necessarium est illud fieri, dummodo referatur ad divinæ cognitionis præsentiam : aliter non sequeretur.
Præterea, sicut Deus cognoscit materialia immaterialiter, temporalia intemporaliter, contingentia necessario; ita cognoscit enuntiationes atque complexa simpliciter et incomposite. Non enim est in Deo discursus vel successio, nec intelligit unumquodque seorsum; sed conspiciens se, universa in semetipso intelligit.
Insuper, quoniam Dei scientia est ejus essentia, constat scientiam Dei invariabilem esse : non enim dependet a rebus. Solet autem quæri, an quidquid Deus scivit, scit. Et videtur quod non : nam scivit Christum nasciturum, cujus modo oppositum scit. Ad istud responderunt antiqui Nominales, idem esse enuntiabile, Christum nasci, Christum esse nasciturum, et Christum esse natum, quia una res per hæc significatur, videlicet Christi nativitas. Et secundum hoc, concedendum esset, quod quidquid Deus scivit, scit. Sed ista opinio falsa est. Sequeretur enim quod quidquid semel verum est, semper sit verum : quod est contra Philosophum. Ideoque dicendum, quod non omnia quæ Deus scivit, scit, si ad enuntiabilia referantur. Nec tamen ejus scientia variabilis est. Quemadmodum enim Deus scit eamdem rem quandoque esse, et quandoque non esse, absque suæ scientiæ variatione; sic scit idem enuntiabile quandoque esse verum, quandoque falsum. Si vero cognosceret enuntiabilia per modum enuntiabilium sicut et nos, componendo et dividendo, sequeretur scientiam Dei esse mutabilem.
Præterea advertendum, quod quædam scientiæ sunt tantum speculativæ, quædam tantum practicæ, quædam autem secundum aliquid sunt speculativæ, et secundum aliquid practicæ. Item, scientia tripliciter speculativa vocatur. Primo, ex parte rerum scitarum, quæ non sunt operabiles a sciente. Secundo, quantum ad modum sciendi : ut si res operabiles solum speculative considerentur, scilicet definiendo, dividendo, etc. Tertio, ex parte finis : finis enim speculativæ scientiæ est consideratio veritatis. Deus autem de se ipso non habet nisi speculativam scientiam; sed de aliis habet scientiam speculativam quantum ad modum : cognoscit enim quidquid ad naturam proprietatemque entium pertinet; et practicam quantum ad finem, id est operationem. De his autem quæ non sunt, nec fuerunt, nec erunt, non habet scientiam practicam quantum ad finem : non enim eorum cognitio ordinatur ad opus.
Chapter 22 of 761