Skip to the text

Articulus 22

  1. An veritas sit in intellectu vel in re.

  2. An sit solum in intellectu componente et dividente. 3. An verum convertatur cum ente.

  3. Quomodo habeat se ad bonum.

  4. BONUM insuper est objectum appetitus; verum autem, intellectus. Perfectio autem appetitus est per hoc quod tendit in rem et ei unitur. Cognitio vero perficitur per hoc quod cognitum est in cognoscente. Et ergo appetitus, cujus motivus terminatur ad rem, dicitur bonus ratione rei quam appetit: quæ si bona est, bonus est appetitus. Intellectus vero, cujus terminus est in se ipso, dicitur verus propter conformitatem sui ad rem cognitam. Unde bonum primo est in re, et secundario in appetitu. Verum autem primo est in intellectu, et secundario in re, secundum ordinem quem habet ad intellectum. Res autem comparantur ad intellectum divinum per se, quia ab ipso institutæ sunt: et ergo simpliciter veræ dicuntur, secundum quod divino intellectui conformantur, id est, prout naturam participant sicut Deus eis dare disposuit: sicut et vera domus vocatur, quæ assimilatur formæ domus quæ est in mente artificis. Per accidens vero comparantur ad intellectum humanum, a quo causatæ non sunt: unde nec ab eo in veritate dependent, nec ipse est mensura veritatis earum. Diversimode autem describitur veritas. Dicit enim Augustinus: Veritas est, qua ostenditur id quod est. Et Hilarius: Verum est declarativum vel manifestativum. Et Anselmus: Veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Et alii dicunt: Veritas rei, est proprietas sui esse quod ei stabilitum est.

  5. Denique, quum res sit vera, prout propriæ naturæ formam sortitur: intellectus cognoscens dicitur verus, in quantum habet conformitatem rei cognitæ, quæ est forma ejus, secundum quod est cognoscens. Propterea veritas definitur esse conformitas intellectus ad rem. Itaque hanc conformitatem cognoscere, est veritatem conspicere. Quod sensui nullatenus convenit, quamvis rem sensibilem per speciem suam apprehendat: non enim cognoscit comparationem inter rem visam suamque apprehensionem. Sed hoc intellectui convenit: non utique quando apprehendit de aliquo solum quid est, sed dum judicat aliquid de re sicuti est. Sic ergo veritas proprie non est nisi in intellectu componente et dividente, secundum quod cognitum est in cognoscente. In sensu autem, et intellectu cognoscente quod quid est, non est veritas nisi sicut in rebus: non enim aliquid dicunt neque enuntiant de aliquo. Et simile est de vocibus incomplexis.

  6. Amplius, sicut bonum convertitur cum ente, superaddens rationem appetibilis; ita et verum cum ente convertitur, superaddens comparationem ad intellectum seu ordinem ad cognitionem. Unumquodque equidem in tantum est cognoscibile, quantum habet de entitate.

  7. Denique, verum, formaliter loquendo, prius est bono. Primo, quia vicinius est enti, quod est simpliciter primum. Verum enim respicit ipsum esse simpliciter et absolute: in quantum enim habet esse, est cognoscibile. Bonum vero non consequitur ipsum nisi secundum quod est aliquo modo perfectum: aliter non esset appetibile. Item, verum concernit cognitionem; bonum autem, appetitum: cognitio autem naturaliter appetitum præcedit. Nunc autem non sumitur veritas prout est virtus moralis, per quam se homo talem ostendit verbis et factis, qualis est.

Chapter 24 of 761