Articulus 24
An falsum sit in rebus. 2. An sit in sensu. 3. An sit in intellectu. 4. Et de oppositione veri et falsi.
OPPOSITA autem circa idem fieri habent.1 Quum ergo verum et falsum opponantur, eo modo est falsitas in rebus sicut et veritas : quæ non est in rebus nisi per comparationem ad intellectum, sicut nunc patuit. Res autem per se comparantur ad intellectum a quo dependent. Unde, sicut artificialia per se ordinem habent ad intellectum artificis hominis; sic omnes creaturæ per se referuntur ad intellectum divinum. Ab eo vero quod est per se, nomen et ratio accipiuntur : ideoque res artificiales simpliciter falsæ vocantur, quæ non assequuntur similitudinem formæ artis quæ est in mente artificis : ut falsa domus dicitur, quæ non fit secundum formam domus quæ est in conceptione domificatoris. Res autem non possunt esse falsæ per comparationem ad intellectum divinum. Quidquid enim in entibus fit, ex divinæ mentis ordinatione procedit : nisi in voluntarie agentibus, qui libere se ab ordine legis divinæ subducere possunt. Et sic peccata et mala falsitates et falsa dicuntur ; et per oppositum, opera virtuosa veritates vitæ appellantur, quemadmodum Joannis tertio dicitur : Omnis qui facit veritatem, venit ad lucem.2 Res vero naturales comparantur ad intellectum considerantem seu humanum per accidens, ideoque ratione ejus non dicuntur simpliciter veræ vel falsæ, sed secundum quid : et hoc, dupliciter. Primo, secundum ordinem significati, ut illud dicatur in rebus falsum, quod significatur falso intellectu : et sic quælibet res potest dici falsa, ut Jupiter est falsus deus, et tragœdus falsus Hector. Et per oppositum dicitur verum in rebus secundum quid. Secundo fit istud per modum causæ : et sic res dicitur falsa, quæ nata est facere falsam opinionem in animo. Nostra autem cognitio a sensu inchoatur. Unde illa falsa dicuntur, quæ forinsecus videntur talia, qualia intus non sunt : ut fel est falsum mel, et stannum est falsum argentum, et hypocrita falsus homo, et confictor ac falsorum amator falsus dicendus est.
Denique, ut habitum est, veritas non est in sensu, sed in cognoscente veritatem, id est habitudinem vel conformitatem sui ad rem. Sed sicut in re est veritas, ita in sensu, in quantum apprehendit rem secundum quod est; et per oppositum falsitas in sensu est, prout rem aliter percipit vel judicat, quam est. Sensus vero sic rem apprehendit, secundum quod ejus similitudinem in se recipit. Similitudo autem in sensu tripliciter esse potest: uno modo, primo et per se, ut species coloris in visu; secundo, per se sed non primo, ut similitudo figuræ in visu mediante colore; tertio, solum per accidens, ut similitudo hominis est in visu non nisi per speciem accidentis. Sensus ergo circa sensibilia per se non errat, nisi raro atque per accidens: sicut ei qui habet indispositum gustum, dulcia videntur amara propter corruptionem organi. Circa sensibilia vero per accidens, sensus frequenter falsus esse potest, quamvis sit organum bene dispositum, quoniam sensus non ordinatur directe nec immediate ad illa.
Porro, sicut naturalia habent esse per formas substantiales, sic intellectus habet cognoscere per rerum similitudines. Sicut ergo naturalia non deficiunt ab illo quod per se ad formam consequitur, scilicet ab esse specifico (quicumque enim habet animam rationalem, habet esse naturæ humanæ), sed deficere possunt ab his quæ accidentaliter consequuntur (quemadmodum homo potest non habere duos pedes); sic intellectus non deficit a vera cognitione ejus cujus similitudine informatur per se. Objectum autem intellectus est quod quid est, id est quidditas rei. Ideo circa cognitionem ejus non fallitur, sed nec sensus circa sensibilia propria. Potest tamen decipi circa proprietates et accidentia quidditatis, attribuendo ei quod non competit, vel negando quod competit. Quod Augustinus libro LXXXIII Quæstionum dicit, Omnis qui fallitur, illud in quo fallitur non intelligit, intelligendum est quod formaliter illud non cognoscit: potest tamen actio intellectus esse falsa. Item, quod dicit Philosophus, Intellectus semper est rectus, verum est de intellectu primorum principiorum, quæ naturaliter omnibus innotescunt.
Insuper, negatio nec aliquid ponit, nec subjectum sibi determinat. Privatio autem nihil ponit, sed subjectum determinat: cæcum namque non dicitur, nisi quod videre est natum. Contrarium vero aliquid ponit atque subjectum sibi determinat: ut nigrum contrariatur albo. Falsum autem aliquid ponit in re, quia secundum Philosophum quarto Metaphysicæ, falsum est ex eo quod dicitur esse quod non est, vel non esse quod est. Unde sicut verum importat adæquatam acceptionem rei, sic falsum designat acceptionem rei non adæquatam. Constat ergo, quod verum et falsum sunt contraria, nec opponuntur solum sicut negatio et affirmatio. Advertendum quoque, quod Deo nihil est contrarium, nec privative, neque contrarie. Opposita enim sunt circa idem; in Deo autem esse non potest nisi bonum et verum. Unde duodecimo de Civitate ait Augustinus: Divinæ substantiæ nil est contrarium. Verumtamen in apprehensione nostra habet contrarium, prout vera æstimatio de Deo opponitur falsæ opinioni de ipso. Et hoc modo idola dicuntur mendacia Deo contraria.
Footnotes
Chapter 26 of 761