Skip to the text

Articulus 6

  1. An bonum et ens sint idem. 2. Utrum eorum sit prius. 3. An omne ens sit bonum. 4. Ad quam causam ratio boni reducatur. 5. An ratio boni consistat in modo, specie, et ordine. 6. De divisione boni in honestum, utile, et delectabile.

  2. PORRO ens et bonum sunt idem in re, et ratione distinguuntur.1 Ratio enim boni in hoc consistit, quod sit appetibile: bonum est enim quod omnia appetunt. Unumquodque autem in tantum est appetibile, in quantum est perfectum et in actu. Esse vero est actualitas prima cujuslibet rei. Unumquodque ergo in tantum est perfectum, in quantum est ens. Itaque bonum et ens sunt idem in re. Et ratione distincta sunt. Dicit enim Boetius libro de Hebdomadibus: Intuemur in rebus aliud esse quod bona sunt, et aliud quod sunt. Nam ratio entis est absoluta: et ergo unumquodque dicitur esse simpliciter, quando sortitur esse substantiale. Ratio autem boni superaddit enti rationem perfecti et appetibilis. Perfectum vero est aliquid, non per esse substantiale, sed per ultimam operationem, qua suo fini conjungitur. Unde per illud esse quo aliquid est ens simpliciter, est bonum secundum quid, scilicet per esse substantiale. Per illud quoque esse quo est bonum simpliciter, id est in suo ordine perfectum, est ens secundum quid. Operatio namque pertinet ad esse accidentale.

  3. Præterea ens est prius bono secundum rationem. Primum namque quod intellectus apprehendit, est ens: quia unumquodque in tantum est cognoscibile, in quantum est ens in actu, secundum Philosophum nono Metaphysicæ. Verumtamen Dionysius in libro de Divinis nominibus, prius determinat de bono quam ente. Tractat enim de divinis nominibus prout habitudinem causæ circa Deum insinuant, quoniam ex creaturis Deum agnoscimus et nominamus. Bonum autem includit rationem causæ finalis, quæ est prima causarum: efficiens enim non agit nisi motus a fine. Causalitas igitur boni prior est causalitate entis: quemadmodum finis prior est forma, secundum intentionem saltem et præconceptionem agentis. Rursus, secundum Platonicos, bonum est latius atque communius ente. Extendit se enim usque materiam, quæ bona est quum appetat bonum: non autem ens, secundum eos, quum sit pura potentia. Et idcirco Dionysius adstruit, quod participatio boni extenditur usque ad non exsistentiam. Quæ tamen extensio non est intelligenda secundum prædicationem universaliorem quam sit prædicatio entis, sed secundum causalitatem. Ens enim dicit solum habitudinem causæ formalis; bonum autem dicit ordinem causæ finalis; finis vero appetitur ab his quæ non sunt, id est, quæ actum adepta non sunt, sed sunt in potentia perveniendi ad actum.

  4. Præterea constat, quod omne ens est bonum. In quantum enim est ens, est aliquo modo perfectum, atque in actu, in quo ratio boni consistit. Bonum equidem nihil addit reale supra ens, sed rationem appetibilitatis, quæ est quædam relatio ad appetitum. Materia autem prima sicut est ens, sic est bonum : utrumque enim convenit ei in potentia. Tamen, secundum Platonicos, dicitur non ens, propter privationem adjunctam; et bonum, quoniam appetit bonum : omnis autem appetitus ex similitudine nascitur.

  5. Denique, licet bonum rationem finis sortiatur, præsupponit tamen rationem causæ efficientis atque formalis. Quamvis enim in ipso agente finis sit primum in intentione, tamen in causato forma est primum in exsecutione, quam non inducit nisi causa efficiens : et sic efficiens forma inducta operationis suæ finem acquirit, et effectus perfectionem quæ finem concernit, ultimo obtinet. Dicit autem Dionysius, quarto capitulo de Divinis nominibus, quod bonum laudamus ut pulchrum. Unde bonum et pulchrum sunt idem in re; ambo enim fundantur super formam. Sed ratione differunt. Nam bonum respicit appetitum; pulchrum vero vim cognoscitivam : pulchra sunt enim, quæ visui placent et debitam proportionem sortita sunt.

  6. Denique, teste Scriptura, omnia in numero, pondere et mensura sunt constituta : ad quæ, secundum Augustinum quarto super Genesim ad litteram, reducuntur modus, species, et ordo. Mensura enim omni rei modum præfigit, et numerus omni rei speciem præbet, pondus vero omnem rem ad finem seu quietem stabilitatemque contrahit : et ubi ista non sunt, nullum est bonum. Unumquodque namque est bonum, in quantum perfectum. Perfectio vero a forma est : forma autem quædam præsupponit, videlicet præparationem subjecti vel materiæ ad eam : quod significatur per modum. Ipsa quoque forma designatur per speciem : per formam nempe res collocatur in specie. Formam autem concomitatur inclinatio ad debitum finem : ad quem pertinet ordo seu pondus. Hæc autem tria non consequuntur ens, nisi in quantum est perfectum seu bonum. Unde ratio boni secundum quod in perfectione consistit, in his tribus ponitur.

  7. Amplius, bonum est triplex, videlicet : Honestum, ut quod est per se desiderabile, et terminans motum appetitus. Aliud est bonum utile, scilicet quod est quasi medium perveniendi ad bonum honestum. Tertium est bonum delectabile, in quo appetitus quiescit, vel potius ipsa formaliter quies aut complacentia appetentis.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 5. ↩

Chapter 8 of 761