Skip to the text

Articulus 11

  1. Quid sit æternitas. 2. An Deus sit æternus. 3. An esse æternum Deo sit proprium. 4. Quomodo æternitas distinguatur a tempore. 5. Quomodo ævum differat ab æternitate et tempore. 6. Et si sit dumtaxat unum ævum, sicut est solum una æternitas unumque tempus.

  2. QUEMADMODUM insuper in simplicium devenimus notitiam ex rebus compositis;1 sic in agnitionem æternitatis assurgimus ex notitia temporis, quod est mensura motus, in quo est successio unius partis post aliam : ex qua successione consideramus rationem temporis, dicendo quod sit numerus seu mensura motus secundum prius et posterius. Et per modum oppositum, considerando rem semper eodem modo se habentem ac uniformiter stantem, accipimus rationem æternitatis, dicentes cum Boetio : Æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Ex duobus autem notificatur æternitas : primo, quod illud cujus est mensura, est interminabile, carens tam termino ab ante, quam in post; secundo, quod æternitas est tota simul, tanquam successione carens.

  3. Adhuc autem, quum Deus sit prorsus incommutabilis, est maxime æternus, imo sua æternitas est suum esse. Aliæ autem res non sunt idem cum sua duratione, quoniam non sunt suum esse, ut habitum est. Dicitur autem nunc semper stans facere æternitatem, secundum nostram apprehensionem : nam in re nunc æternitatis est ipsa æternitas, quæ est Deus. Sæpe autem æternitas sumitur pro æternitate participata : sicut enim Deus communicat rebus suam immutabilitatem, ita et æternitatem. Unde in libro de Causis habetur, quod causa prima est ante æternitatem. Augustinus quoque libro LXXXIII Quæstionum : Deus, inquit, est auctor æternitatis. Quod vero in Exodo legitur, Dominus regnabit in æternum et ultra, intelligendum est sic, quod æternum ibi accipitur pro sæculo :2 sæculum autem est periodus cujuslibet rei, secundum Philosophum libro de Cœlo. Dominus igitur regnabit ultra æternum, id est ultra quamcumque durationem datam vel dabilem. Ideoque alia translatio pro æterno continet sæculum. Vel dicitur Deus regnare ultra æternum : quia etsi aliquid præter ipsum esset æternum, tamen ultra illud Deus regnare censetur, eo quod regimen ejus sit totum simul.

Demum, diversorum temporum verba æterno Deo attribuuntur, eo quod æternitas omne tempus comprehendat atque includat.

  1. Præterea, quoniam æternitas immutabilitatem consequitur, sicut secundum præostensa solus Deus est prorsus incommutabilis : sic ei est proprium esse æternum secundum perfectam rationem æternitatis ; creaturis vero competit, secundum modum quo immutabilitatem participant. Quarum quædam sic æternitatem participant, quod nunquam esse desinunt: et sic scriptum est in Ecclesiaste, Terra in æternum stat.3 Quædam vero dicuntur æterna, propter magnam durationem, quamvis corruptibilia sint : ut in Psalmo dicuntur montes æterni ;4 et in Deuteronomio, De pomis collium æternorum.5 Substantiæ autem separatæ altiori modo æternitatem participant, maxime secundum illam operationem qua Deo fruuntur, in qua vicissitudo non est, nec volubilitas aliqua.

  2. Præterea elucescit quod distinctæ mensuræ sint tempus atque æternitas, quamvis æternitas non sit realis mensura : tempus enim successivæ naturæ est ; æternitas vero non solum est permanentis naturæ, sed etiam est tota simul.

  3. Ævum autem inter æternitatem et tempus est medium : quum enim æternitas sit mensura esse permanentis ac fixi, quo aliquid amplius ab essendi permanentia elongatur, eo plus distans efficitur ab æternitate. Quædam ergo eatenus distant, quod tam esse eorum quam operationes corruptioni subduntur : et horum mensura est tempus. Aliqua autem minus ab æternitate recedunt, quorum videlicet esse substantiale intransmutabile est, ut corpora superiora et separatæ substantiæ. Sed aliqua eis transmutatio potest accidere : vel secundum situm, ut in orbibus ; vel secundum electionem, ut in angelis per naturam ; vel secundum intellectiones atque affectus. Horum igitur ævum mensura exsistit. Tempus itaque habet prius et posterius secundum se ; ævum autem non habet ea secundum se, sed ei adjungi possunt ; æternitas vero nec habet nec habere potest. Naturale ergo esse spiritualis substantiæ mensuratur ævo. Quantum vero ad affectiones intellectivas, in quibus successio est, mensuratur tempore. (Dicit namque Augustinus : Deus creaturam spiritualem movet in tempore. Sed ut ipsemet testatur, per tempus moveri, est in ipso secundum affectionem moveri.) Quantum autem ad visionem beatificam, participat æternitatem.

  4. Denique de unitate ævi sunt variæ opiniones, quibusdam dicentibus multa esse æva, aliis oppositum affirmantibus. Sed quoniam ex temporalium cognitione intemporalium indagamus notitiam, ideo secundum modum unitatis temporis investiganda est unitas ævi. Tempus autem est tantum numero unum. Tempus quippe est mensura motus ; sed comparatur ad primum motum cœlestem non solum ut mensura ad mensuratum, sed etiam ut accidens ad subjectum : accidens autem unitatem a subjecto sortitur. Ad alios vero motus tempus refertur solum tanquam mensura ; sed quoniam est mensura separata quoad eos, non multiplicatur propter illos. — Advertendum, quod quidam dixerunt omnes substantias spirituales esse unius speciei, ut Origenes ; vel multas earum, ut alii quidam. Aliorum autem opinio est, quod singulæ a se invicem specifice distinguantur. Quibus favere videtur Dionysius, ponens in eodem ordine angelorum, primos, medios et ultimos. Secundum primam ergo opinionem, oportet concedere multa æva prima atque æqualia; secundum aliam autem positionem, est tantum unum ævum. Unumquodque enim mensuratur simplicissimo sui ordinis vel generis, secundum Aristotelem decimo Primæ philosophiæ.

Itaque omnium æviternorum esse, mensuratur ævo primi æviterni: quod tanto est simplicius, quanto et prius. Et quoniam ista positio verior est, ut patebit, dicendum est tantum unum esse ævum. Interdum tamen accipitur ævum pro sæculo, et sic poni possunt plura æva: quemadmodum in apocryphis Esdræ dicitur: Majestas et potestas ævorum est apud te, Domine.6 Corporum quoque cœlestium substantiale esse mensuratur ævo primi æviterni, quamvis essent creata post angelos (quod tamen non dico): quemadmodum omnia temporalia uno tempore mensurantur, licet unum post aliud incipiat.

Footnotes

  1. Quæstio 10. ↩

  2. Exod. XV. 18. ↩

  3. Eccle. 1, 4. ↩

  4. Ps. lxxv, 5. ↩

  5. Deut. xxxiii, 15. ↩

  6. III Esdr. IV, 40. ↩

Chapter 13 of 761