Articulus 4
An Deus sit corpus. 2. An sit compositus ex forma atque materia. 3. An sit in ipso compositio ex esse et essentia. 4. An sit in eo compositio generis et differentiæ, vel naturæ atque suppositi. 5. An sit in eo accidens. 6. An sit omnino simplex. 7. An sit alicui commiscibilis.
PRÆTEREA Deus nequaquam est corpus.1 Primo, quoniam Deus est motor primus immobilis, ut dictum est: nullum autem corpus movet nisi motum. Secundo: nam primum ens oportet esse purum actum, et nullo modo in potentia. Quamvis enim in eodem potentia prior sit actu, simpliciter tamen actus est prior potentia, eo quod potentia non perducatur ad actum, nisi per id quod est in actu. Tertio: nam corpus non est ens perfectissimum, sed per formam perficitur, et anima est eo præstantior. Deus vero, juxta inducta, est nobilissimum entium. Subinde autem sacra Scriptura attribuit Deo quasi dimensiones corporeas; sed tunc per quantitatem molis, intelligenda est quantitas virtutis ac spiritualis magnitudinis. Sic quoque corporalia membra Deo adscribuntur non nisi propter conformitatem actus: quemadmodum oculi Dei designant intellectualem ejus visionem. Per profunditatem autem quæ Deo adscribitur, intelligenda est virtus ejus, qua omnia occulta cognoscit; per altitudinem, excellentia ejus; per longitudinem, suæ durationis æternitas; per latitudinem, affectus suæ dilectionis ad omnia. Vel, secundum Dionysium nono Cœlestis hierarchiæ capitulo, per profunditatem accipitur incomprehensibilitas Dei; per longitudinem, processus suæ virtutis omnia penetrantis; per latitudinem quoque, ostensio divinæ potentiæ omnia sub se continentis.
Denique ex simili causa ostenditur, quod non sit in Deo ex forma et materia unio. Quod enim materiam habet, imperfectum et mobile est, nec agit immediate per se ipsum. Deus autem est primum agens: agit ergo per suam essentiam. Forma vero est agendi principium: Deus igitur est forma dumtaxat. Insuper, quum Deus non sit corpus nec ens ex forma et materia formam individuante compositum, sed forma simplex in se stans, non distinguuntur in ipso natura seu essentia et suppositum. In materialibus vero differt natura a supposito: non enim includit nisi essentialia atque specifica rei principia: ut humanitas solum comprehendit quod ad essentialem hominis rationem spectat; Socrates autem includit materiam individualem, quæ non est de ratione naturæ secundum se consideratæ.
Amplius, idem sunt in Deo esse et essentia. Essentia enim quæ non est suum esse, non dat sibi ipsi esse, sed est in potentia ad ipsum, et recepit illud, et est ens per participationem. Hæc autem divinæ naturæ non congruunt, quum esse divinum sit simpliciter primum, et divina essentia sit purus actus, et Deus sit ens per essentiam. Propter quod Hilarius, septimo de Trinitate: Esse, inquit, non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis proprietas.
At vero dupliciter est aliquid in genere, scilicet: proprie, ut species; et per reductionem, ut principia specierum et privationes. Deus autem non est in genere ut species. In specie enim concurrunt genus et differentia. Genus vero sumitur ab eo quod est potentiale in re; differentia, ab illo quod est per modum actus se habens. Deus autem quum sit actus purus, nil habet potentiale admixtum : non ergo est species. Item, si Deus esset in genere, tunc ens esset genus ejus, quoniam esse Dei est sua essentia. Ens autem non est genus, ut probat Philosophus tertio Metaphysicæ, quum sit de intellectu omnium. Genus autem habet differentias, de quarum intellectu non est. Rursus, quidquid in genere est, habet esse aliud ab essentia. Omnia enim quæ in uno genere continentur, in quidditate generis communicant, et secundum esse distincta sunt. Aliud est enim esse hominis, aliud esse leonis, et aliud equi. Deus vero est suum esse. Deus quoque non est in genere per reductionem, quum non sit principium compositionem ingrediens, neque intrinsecum.
Ad hoc, non est in Deo aliquod accidens. Subjectum enim se habet ad accidens per modum recipientis et potentialis ac imperfecti. Item Deus est suum esse. Sed licet ipsi quod est aliquid posset adjungi extraneum, non tamen ipsi quo est, secundum Boetium libro de Hebdomadibus. Calido namque aliquid additur, non autem calori. Deus ergo, qui est esse simplex et purum, accidens nequit in sua natura habere.
Ex istis facile innotescit, quod Deus sit penitus simplex. Est enim esse divinum primum ac independens. Esse autem compositum ex partibus suis dependet, nec potest esse primum. Diversa enim non conveniunt ad constituendum unum, nisi per causam adunantem atque priorem. Compositum quoque non est primum nec penitus actuale, sed est posterius suis componentibus, et causatum ex ipsis.
Denique elucescit, quod Deus non est alicui commiscibilis; neque anima mundi vel primi cœli, ut quidam ponebant; nec esse formale omnium rerum, ut fertur fuisse Amalricianorum opinio; nec prima materia rerum, quemadmodum David de Dinando stultissime dixit. Deus enim est prima causa efficiens : causa autem efficiens est causa extrinseca, nec compositionem ingreditur. Dicitur autem Deus causa esse omnium effective et exemplariter, secundum Dionysium.
Footnotes
-
Quæstio 3. ↩
Chapter 6 of 761