Skip to the text

Articulus 18

  1. An in Deo sit scientia. 2. An Deus intelligat se. 3. An comprehendat se. 4. An suum intelligere sit sua substantia. 5. An intelligat alia a se. 6. Et utrum habeat de eis propriam cognitionem.

  2. CERNIMUS autem in ordine rerum, quia quo forma magis fuerit limitata et immersa materiæ, eo amplius distat ab intellectuali perfectione;1 et quo plus elevantur supra materiam, eo sunt magis cognitionis participes. Divina autem natura simplicissima est et actus purus, secundum præinducta, ideoque maxime intellectualis est: et sic Deo scientia convenit.

  3. Porro scire et intelligere, sunt actus in operante manentes: et ergo objectum eorum est in ipso agente. Deus autem est actus purus: in ipso igitur objectum cognitionis est semper actualiter intellectui conjunctum, imo unum, quum Deus sit penitus simplex: idcirco Deus semper et invariabiliter intuetur se ipsum. Sed et perfecte comprehendit se ipsum: nil enim ejus latet vel evadit suam notitiam; et sicut actualitas atque perfectio divinæ substantiæ est immensa, sic virtus cognoscitiva divina infinita est utique.

  4. Verumtamen ille proprie dicitur aliquid comprehendere, qui includit et quasi in se clausum tenet aliud: unde omne comprehensum est finitum. Sic ergo Deus non comprehendit se ipsum, quasi intellectus ejus sit aliud quam ipse, et claudat vel capiat ipsum infra se; sed tales locutiones negative sunt exponendæ. Quemadmodum enim Deus dicitur in se ipso, quoniam non continetur ab aliquo alio, sic dicitur Deus comprehendere se, quoniam nihil sui suam cognitionem excedit vel latet. Conformiter, quum Deus dicitur sibi ipsi finitus, intelligendum est secundum quamdam similitudinem proportionis. Nam sic se habet non excedendo suum intellectum, sicut se habet aliquod finitum non excedendo intellectum finitum; non autem est sibi finitus quasi intelligat se aliquod bonum vel esse finitum.

  5. Porro, quum intelligere sit intelligentis perfectio, si in Deo actus intelligendi non esset divina essentia, oporteret quod divina substantia haberet se per modum potentiæ et perfectibilis in ordine ad actum intelligendi: non ergo esset actus purus nec in se ipsa perfecta. Operatio ergo Dei est ejus natura. Intelligere vero non est actus foris progrediens, sed intus manens: et sicut esse consequitur formam, sic intelligere sequitur intelligibilem speciem. In Deo autem non est forma quæ sit a divino esse diversa. Quum ergo divina essentia sit intelligibilis species divini intellectus, de necessitate consequitur quod intelligere Dei est suum esse et sua essentia: imo in Deo identificantur omnino, intelligens, quod intelligitur, intellectus, species intelligibiles, et intelligendi actus.

  6. Denique Deus se ipsum ac propriam virtutem activam plene cognoscit: perfecte autem non cognoscitur virtus, nisi ea cognoscantur ad quæ se virtus extendit. Deus ergo illa cognoscit quæ suæ virtuti subduntur, videlicet alia a se. Iterum, quum divinum esse sit intelligere Dei, quidquid in Deo est, intelligibiliter in ipso consistit. Dupliciter vero cognoscitur aliquid, scilicet: in se ipso, id est per propriam suam speciem sibi adæquatam, ut dum lapis per propriam similitudinem intelligitur; et item in aliquo, in quo ejus imago relucet. Deus ergo cognoscit se ipsum in se ipso; alia autem cognoscit, non in ipsis, sed in se ipso, prout in divina essentia continentur: et idcirco dicit Augustinus, libro LXXXIII Quæstionum, quod Deus nihil intuetur extra se ipsum, id est per speciem extrinsecam.

  7. Præterea quorumdam erat opinio, quod Deus non cognoscat alia a se nisi in communi, in quantum sunt entia, non autem secundum quod a se invicem distinguuntur, et secundum speciales proprietates quas habent. Sed hoc irrationabiliter dictum est. Cognitio enim hujusmodi confusa est et imperfecta: habet enim se ad cognitionem distinctam, sicut potentia ad actum. Deus enim omnia noscit, etiam in particulari atque distincte: ipse enim est causa totius perfectionis et ordinis rerum, omnisque perfectio creaturarum in ipso fontaliter et supereminenter præexsistit. Omnia ergo plene et in singulari intelligit. Imo divina essentia comparatur ad res, non sicut commune ad propria, sed sicut actus perfectus ad actus imperfectos. Imperfecti autem actus per actus perfectiores perfecte cognosci possunt: nam qui hominem perfecte noscit, animal quoque perfecte intelligit. Item omnis natura creata per hoc est, quod aliquid divinæ bonitatis participat: non autem Deus se ipsum perfecte sciret, si ignoraret quantum sua perfectio participatur ab aliis; sed nec esse suum perfecte cognosceret, si non omnes modos et gradus essendi sciret.

Footnotes

  1. Quæstio 14. ↩

Chapter 20 of 761