Articulus 17
Utrum aliqua nomina dicantur de Deo ex tempore. 2. An hoc nomen, Deus, sit nomen naturæ, vel operationis. 3. An etiam sit nomen communicabile. 4. An dicatur univoce de Deo per naturam et de diis per participationem. 5. An hoc nomen, Qui est, sit proprium Dei nomen. 6. Et an possit aliqua propositio affirmativa formari de Deo.
RELATIO denique, quoniam duo extrema requirit, triplex est. Quandoque enim est tantum ens rationis: quando videlicet habitudo et ordo extremorum non fundatur in re, ut est relatio ejusdem ad se ipsum, vel non entis ad ens, vel entium rationis ut generum ac specierum. Quandoque relatio est ex utraque parte realis, ut quæ sequitur quantitatem, actionem vel passionem, ut duplum et dimidium, pater et filius: tunc enim est in ambobus extremis mutua realis habitudo. Quandoque vero relatio est realis ex una parte, et ex alia parte solum rationis: quando videlicet extrema non sunt ejusdem ordinis, sicut sensus ad sensibile, et scientia ad scibile. Sensibile enim et scibile, secundum naturale suum esse, non dependent a sensu neque scientia. Quum ergo Deus sit extra universorum ordinem ens perfectum a nullo dependens, relatio quæ est inter creaturas et ipsum, ex parte creaturarum realis est; sed in Deo est rationis dumtaxat, in quantum est terminus realis relationis eorum quæ ad ipsum referuntur. Tales ergo relationes ex tempore de Deo dici possunt. Non enim important mutationem factam in Deo, sed in creaturis: quemadmodum columna sine sui mutatione fit stanti dextra vel sinistra. Sciendum autem, quod nominum significantium relationem in Deo quædam important directe habitudinem ad creaturam, substantiam vero indirecte significant, ut dominus, rex, etc., in quantum videlicet dominium potestatem præexigit. Aliqua vero directe significant essentiam Dei, habitudinem autem ex consequenti: ut creator, salvator, significant actionem Dei, quæ est ejus essentia: et utraque de Deo dicuntur temporaliter, quantum ad habitudinem quam important; non autem in quantum essentiam aliquo modo designant. Item relationes consequentes actionem Dei ad intra, scilicet intellectus et voluntatis divinæ circa creata, æternaliter Deo conveniunt, ut prædestinator, amator, prævisor, etc.
Porro in his quæ secundum se nobis innotescunt, idem est id cui nomen imponitur et a quo nomen imponitur, ut sunt calor, albedo: nomina enim talium rerum ab essentia earum imponuntur. In his vero quæ non sunt nota secundum se, non idem sunt cui nomen imponitur et id a quo nomen imponitur. Quemadmodum enim hujusmodi innotescunt nobis ex aliqua operatione vel proprietate; sic id a quo nomen imponitur, est operatio sive proprietas; sed id cui nomen imponitur, est substantia rei. Lapidis enim nomen imponitur ab actione, videlicet læsione pedis; sed id quod significatur, substantia est. Itaque hoc nomen, Deus, est nomen naturæ, quoad id cui nomen imponitur. Et sic ait Ambrosius libro de Trinitate, quod Deus est nomen naturæ. Quantum vero ad id a quo nomen imponitur, est nomen operationis: imponitur nempe hoc nomen a quadam præcipua providentia. Hoc namque omnes Deum intelligunt, quod universalem de rebus providentiam habet. Propter quod Dionysius duodecimo capitulo de Divinis nominibus ait: Deitas est, quæ omnia videt providentia et bonitate perfecta. Et Damascenus dicit primo libro, quod Deus dicitur a θέειν, quod est curare vel fovere universa; vel ab αἴθων, quod est ardens. Deus namque est ignis malitiam omnem consumens.
Insuper, formarum quædam sunt communicabiles re et ratione, ut humanitas; quædam sola ratione, ut natura solis, quæ intelligi potest secundum se [ut exsistens in pluribus]; quædam nec re nec ratione, ut formæ immateriales in se subsistentes. Natura autem divina maxime incommunicabilis est secundum rem, ut ante ostensum est; sed secundum opinionem, communicabilis est, eorum videlicet qui multos asserunt deos, de quibus dicit divinus Apostolus:1 His qui natura non sunt dii serviebatis. Sed advertendum, quod aliquid communicabile dicitur dupliciter, scilicet: proprie seu secundum totam suam rationem, sicut natura specifica suis individuis communicabilis est; et secundum similitudinem, id est secundum aliquam suam proprietatem: quemadmodum aliquis dicitur leo propter audaciam, vel Achilles propter fortitudinem vel magnanimitatem. Itaque hoc nomen, Deus, quamvis non sit communicabile secundum totam suam rationem, est tamen secundo modo communicabile, prout creaturæ aliquid divinæ perfectionis eminenter participant: sicut Petrus apostolus, Ut simus, inquit, divinæ naturæ consortes;2 itemque in Psalmo, Ego dixi, Dii estis. Si vero aliquod nomen imponatur ad significandum Deum sub ratione suppositi, non naturæ, hoc erit omnibus modis incommunicabile substantialiter diversis.3
Præterea, hoc nomen, Deus, de Deo vero et aliis analogice dicitur. In analogis enim oportet ut nomen uno modo acceptum, prout videlicet alicui primo adscribitur, ponatur in definitione ejusdem nominis secundum aliam significationem qua aliis convenit: ut sanum primo convenit animali, et deinde ponitur in definitione sani, prout convenit vel medicinæ vel urinæ. Conformiter hoc nomen, Deus, primo convenit vero Deo, et insuper ponitur in definitione eorum qui vel opinative, vel participative dii vocantur.
Amplius, hoc nomen, Qui est, est maxime proprium Deo: Primo, propter suam significationem. Significat enim non aliquam formam, sed ipsum esse. Solus autem Deus est ipsum suum esse. Secundo, propter ejus communitatem. Alia enim nomina, vel sunt minus communia, vel minus absoluta, et sic quodammodo informant atque determinant esse: ideoque minus proprie nominant Deum, quum Deus sit simplicissimum ac separatissimum esse. Et ergo, quo aliquid absolutius atque communius est, eo Deum plenius repræsentat, quem in præsenti via cognoscere non valemus sicut in se ipso consistit. Idcirco, secundum Damascenum, Qui est, est principalissimum Dei nomen, tanquam pelagus quoddam comprehendens in se infinitum divinæ substantiæ: omnia vero reliqua determinant modum substantiæ rei. Tertio, propter consignificationem. Designat enim esse ut in præsenti: Deus vero æterna præsentia in se ipso invariabiliter est. Constat igitur quod hoc nomen, Qui est, sit magis proprium nomen Dei, quam hoc nomen, Deus, quantum ad id a quo nomen imponitur, et quantum ad significationem atque consignificationem. Sed quantum ad id cui nomen imponitur, sic hoc nomen, Deus, est magis proprium Dei nomen: imponitur enim ad significandum essentiam Dei: et sic est magis incommunicabile quam, Qui est, quod est communicabile. Et adhuc magis proprium Dei nomen est Tetragrammaton, quod est impositum ad designandum divinam essentiam et incommunicabilem et (ut ita liceat fari) singularem. Rursus, bonum, est maxime proprium Dei nomen, prout est causa rerum: esse enim præintelligitur ante rationem causæ. Unde Dionysius tertio capitulo de Divinis nominibus asserit, quod boni nominatio est omnium divinarum processionum manifestativa.
Præterea, quamvis Deus sit in se ipso penitus unus ac simplex, noster tamen intellectus hoc modo eum cognoscere nequit; sed sub diversis conceptionibus Deum in suis causatis intelligit, quamvis optime sciat quod in re unum simplex divinum esse omnibus suis conceptionibus correspondet. Et ita propositiones affirmativæ de Deo vere formantur, secundum quod subjectum et prædicatum ratione distinguuntur. In omni quippe propositione extranea materialiter identificantur et formaliter differunt: prædicata namque tenentur formaliter; subjecta, materialiter. Quod autem Dionysius adstruit secundo Cœlestis hierarchiæ capitulo, quod negationes de Deo dictæ sunt veræ, affirmationes vero incompactæ (loco cujus alia translatio habet, Inconvenientes), ideo dicitur quod nullum nomen Deo competit secundum modum significandi quem habet.
Footnotes
Chapter 19 of 761