Skip to the text

Articulus 8

  1. Utrum Deus sit infinitus. 2. An aliquid præter Deum possit esse infinitum, secundum essentiam, 3. vel magnitudinem, 4. aut multitudinem.

  2. FINITUR autem materia per formam, in quantum recipiendo unam formam, jam limitatur ad certum esse specificum, quæ secundum se ad omnes formas indifferenter se habet.1 Forma quoque finitur per materiam, in quantum communicabilitas ejus in materia determinatur. Tam ergo materia quam forma secundum se quodammodo infinita est. Sed infinitas ex parte materiæ, est imperfectio ejus. Materia enim per formam perficitur, infinitas vero formæ habet rationem perfecti. Deus autem est esse omnino separatum et simplex in se subsistens. Est ergo maxime infinitus infinitate ad perfectionem pertinente.

  3. At vero nihil creatum potest esse simpliciter infinitum: vel enim esse ejus contrahitur per materiam, sicut in rebus corporeis; vel esse ejus differt ab essentia: et ita habet in se actum et potentiam, seu quod et quo, quorum unum determinatur per aliud, ut in substantiis separatis. Aliquid tamen creatum infinitum dicitur secundum quid, ut intellectus in cognoscendo, et materia formam recipiendo.

  4. Insuper advertendum, quia non est idem esse aliquid infinitum secundum essentiam, et secundum magnitudinem. Dato enim quod esset ignis secundum dimensiones immensus; adhuc tamen esset in certa specie et determinata natura: unde secundum essentiam esset finitus. Est ergo inquisitio, an aliquid possit esse magnitudine quantitativa infinitum. Sciendum igitur, quod corpus seu magnitudo dupliciter consideratur, videlicet: mathematice, considerando ipsum secundum solam quantitatem per abstractionem a motu atque materia; et naturaliter, scilicet considerando ipsum prout esse habet in rerum natura, utpote sub aliqua forma atque materia. Quum ergo formæ naturales sint determinatæ ad maximum et minimum, constat non esse possibile aliquod corpus esse infinitum magnitudine secundum esse naturale. Item corpus mathematicum oportet esse figuratum. Figura autem est quæ termino clauditur. Rursus, corpus non potest esse actualiter, nisi per formam naturalem.

  5. Præterea, aliqui, ut Avicenna et Algazel, posuerunt posse esse multitudinem actu infinitam, non quidem per se, sed per accidens. Sed hoc inconvenienter est dictum. Omnis enim multitudo est in aliqua specie multitudinis; species autem multitudinis sunt secundum species numerorum, quæ semper finitæ sunt. Nam quilibet numerus unitate mensuratur. Item omne creatum sub aliqua Creatoris intentione comprehenditur: alias Deus aliquid in vanum operaretur. Omnis igitur multitudo creata sub certo numero continetur. Potest tamen aliquid esse infinitum in multitudine potentialiter, eo modo quo continuum in infinita dividi potest. Sed illa potentia non potest tota simul in actum reduci: sicut nec esse diei potest totum actualiter simul esse.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 7. ↩

Chapter 10 of 761