Articulus 21
An in Deo sint ideæ. 2. An sint plures ideæ. 3. An sint omnium quæ cognoscuntur a Deo.
OPORTET vero in mente divina ideas Quæstio 15. rerum fateri. Idea enim Græce, Latine forma vocatur. Idea autem ad duo valet. Est enim principium cognoscendi, et est principium productionis rei ideatæ, quum sit exemplar rei cujus est idea. Deus autem est causa rerum per intellectum propter aliquem finem. Oportet ergo quod habeat in se rationes exemplares omnium quæ cognoscit et efficit: et hæ divini intellectus rationes nominantur ideæ. De quibus libro LXXXIII Quæstionum ait Augustinus : Tanta vis in ideis constituitur, ut nisi his intellectis, sapiens esse nemo possit. Quod autem Dionysius ait septimo capitulo de Divinis nominibus, quod Deus non cognoscit res secundum ideas, accipiendum est de ideis separatis, quas Plato posuisse narratur.
Præterea in omni effectu ultimus finis ab agente est summe intentus. Optimum autem in rebus est bonum ordinis universi, secundum Philosophum duodecimo Metaphysicæ. Deus ergo est causa ordinis universi. Ergo partes universi propriis rationibus cognoscit. Sic ergo in quantum Deus omnia propriis rationibus noscit atque producit, dicitur multas in se ideas habere : quæ tamen multitudo divinæ simplicitati non derogat. Non enim sunt in Deo multæ ideæ, nisi per comparationem ad creata, secundum quod Deus propriam essentiam concipit ut multis modis a creaturis imitabilem. De ideis istis ait Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum: Ideæ sunt principales quædam formæ, vel rationes quædam stabiles et incommutables, quæ ipsæ formatæ non sunt, ac per hoc æternæ sunt, semper eodem modo se habentes, quæ in divina intelligentia continentur; et quum ipsæ neque oriantur neque intereant, secundum ipsas tamen formatur omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit.
Porro, quum idea sit ratio cognoscendi, et exemplar ad cujus similitudinem aliquid fit: ideo omnia quæ a Deo fiunt, habent ideam in ipso secundum utrumque. Quæ autem nec sunt, nec fuerunt, nec erunt, non habent ideam in Deo nisi quoad unum istorum, videlicet prout idea est ratio cognoscendi. Et quia Plato posuit materiam non creatam, asseruit non esse ideam materiæ. Sed quia materia vere creata est, non tamen nuda aut per se stans, sed simul cum forma; ideo habet ideam in Deo non aliam ab idea compositi: nam secundum se nec habet esse, nec cognoscibilitatem. Mala quoque non habent ideam in Deo, quia non cognoscuntur propriis rationibus, sed per rationes boni oppositi. Rursus, quoniam genera extra species nec fieri possunt nec esse, non habent in Deo ideas distinctas ab ideis specierum, secundum quod idea est exemplar causale. Et similiter dicendum de accidentibus quæ subjectum inseparabiliter consequuntur: nam simul fiunt cum ipso. Accidentia vero quæ superveniunt, specialem habent ideam. Item individua non habent ideam aliam ab idea speciei, secundum Platonem: tum quia individuantur per materiam, quam posuit increatam; tum quia naturæ intentio sistit in speciebus: individua enim producit, quatenus species conservetur. Sed quoniam divina providentia usque ad singularia quoque extenditur, non ei est assentiendum; sed individua proprias habent ideas.
Chapter 23 of 761