Articulus 29
An in Deo sit amor. 2. An omnia amet. 3. An plus amet unum quam aliud. 4. An semper plus amet meliora.
AMOR præterea est primus motus voluntatis et appetitus.1 Quum enim appetitus sit immediate circa bonum, et secundario circa malum, actus qui respiciunt bonum sunt naturaliter priores actibus ad malum spectantibus, sicut amor est prior odio, gaudium tristitia. Actuum quoque voluntatis quidam concernunt bonum sub speciali conditione : ut gaudium et delectatio est de bono præsenti et habito ; spes et desiderium, de bono nondum adepto. Amor autem respicit bonum in communi, sive sit habitum, sive non : ideoque est primus motus omnis voluntatis ac appetitus ; et omnes alii motus eum supponunt tanquam radicem. Nil enim desideratur neque speratur nisi ametur ; nec aliquid contristat vel odio habetur nisi bono amato contrarietur. Quum ergo in Deo voluntas sit, sequitur quod in Deo sit amor, et etiam gaudium ; non autem proprie desiderium vel spes, quæ imperfectionem includunt, quum sint de bono absenti. Amor enim et gaudium non tantum sunt in parte sensitiva, sed etiam intellectiva. 2. Porro, quum Dei voluntas sit causa rerum, in tantum unumquodque est a Deo volitum atque amatum, in quantum habet esse et bonitatem. Deus ergo omnia amat in quantum bona sunt : et rationales quidem creaturas diligit amore amicitiæ, quæ fundatur in beatitudinis communicatione ; irrationabilia vero amat amore concupiscentiæ, non quoad se, sed quoad nos, ad quorum necessitatem ea creavit : ipse enim eis non eget, sed nos. Amator quippe non solum sibi, sed etiam aliis bonum utile concupiscit. Sic ergo Sapientiæ undecimo bene scriptum est : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti :2 videlicet quantum ad naturam. Sed propter culpam aliqua odit Deus, sicut in Psalmo habetur : Odisti omnes qui operantur iniquitatem.3 3. Denique, amare est alteri bonum velle. Aliquid ergo potest alio magis amari dupliciter. Primo, ratione actus : et sic illud magis amatur, in quod voluntas affectu magis intenso fertur. Secundo, ex parte rei seu boni quod quis alii vult : et sic plus amatur cui aliquis majus bonum vult. Deus autem primo modo non plus amat unum quam aliud, quum omnia amet uno simplici actu, qui est divina essentia. Sed secundo modo plus amat unum : nam quum amor ejus sit causa rerum, cui plus de bonitate communicat, hunc amplius amat.
Ex quibus innotescit, quod Deus meliora semper plus amat. Quod autem Sapientiæ sexto dicitur, Æqualiter ei cura est de omnibus, dictum est quoniam ex æquali sapientia et voluntate omnibus providet, non tamen omnibus æqualia bona providet.4 Imo Christum secundum quod homo est, plus diligit quam totum universum, quoniam majus bonum ei dedit, videlicet unionem cum Verbo.
Dubitatio autem qua quæritur, an Christus plus dilexit Petrum vel Joannem, diversimode solvitur. Augustinus enim refert ad mysterium: ut per Joannem plus amatum et minus amantem, designetur futura vita et contemplativa; per Petrum plus amantem et minus amatum, vita præsens et activa. Alii dicunt, quod Petrus plus dilexit Christum in suis membris, et sic fuit a Christo magis dilectus, quia commisit ei Ecclesiam; Joannes vero magis Christum dilexit in se ipso, et sic Christus eum magis dilexit, nam Matrem suam ei recommendavit. Alii dicunt, esse incertum quis eorum magis amavit Christum amore caritatis, et etiam quem eorum Christus magis dilexit quoad gloriam visionis. Sed Joannes magis erat dilectus quantum ad quædam caritatis indicia, propter familiaritatem quam sibi Christus exhibuit propter suam juventutem et puritatem. Petrus vero magis fuit dilectus a Christo quantum ad promptitudinem quamdam. Aliqui tamen dicunt Petrum plus dilectum quantum ad donum caritatis; Joannem quoad donum intellectus: et sic Petrus erat simpliciter melior magisque dilectus Joanne. Sed hoc dicere videtur præsumptuosum: spirituum enim ponderator est Dominus, et non alius.
Item, pœnitentes et innocentes se mutuo excedunt in aliquo: ille tamen simpliciter est melior, qui est in caritate ampliori; sed et innocentia secundum se amabilior est.
Footnotes
Chapter 31 of 761