Skip to the text

Articulus 28

  1. An Deus velit mala. 2. An habeat liberum arbitrium. 3. An sint distinguenda in Deo voluntatis signa. 4. De quinque signis divinæ voluntatis.

  2. PALAM est nunc nil esse appetibile nisi sub ratione boni. Malum vero bono opponitur: non ergo est secundum se appetibile, sed solum per accidens ratione boni conjuncti vel inde provenientis. Itaque malum culpæ, quod privat ordinem ad bonum divinum, Deus nullo modo vult; sed malum pœnæ vult per accidens ratione justitiæ quæ in eo relucet; item malum naturalis defectus.

  3. Denique, quoniam declaratum est Deum non omnia necessario velle, sed quædam libere: sequitur in Deo esse arbitrium liberum. Est enim liberum arbitrium respectu eorum quæ non naturali instinctu aut ex necessitate, sed sponte volumus.

  4. At vero passiones Deo non adscribuntur nisi metaphorice, scilicet propter similitudinem effectus qui in nobis est signum passionis in animo exsistentis. Tale autem signum passionis in nobis, Deo adscribitur nomine passionis: sicut punitio signum est iræ in nobis, et ideo punitio in Deo ira vocatur. Similiter, præcipere in nobis signum est voluntatis: unde in Deo præceptum voluntas Dei nonminatur metaphorice, quasi signum divinæ voluntatis : sicut quum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in cœlo, etc. Et quoniam hæc signa sunt multa, dicuntur in Deo multæ voluntates, id est signa divinæ voluntatis : non quod significant Deum velle, sed quia in nobis solent esse signa volendi.

  5. Insuper, signa hujusmodi quinque sunt. Possumus enim demonstrare nos aliquid velle quinque modis, scilicet : per nos, vel per alios. Per nos dupliciter, puta directe, et indirecte seu per accidens : directe, dum aliquid agimus, et sic operatio ponitur signum ; indirecte vero, non impediendo operationem, et sic permissio signum est voluntatis. Item per alium declarat se homo aliquid velle, ordinando alium ad operandum : vel inductione necessaria, et sic præceptum est signum ; vel inductione persuasoria, et sic consilium ponitur signum. Prohibitio etiam signum est voluntatis, prout aliquid vetatur ne fiat quod est præcepto contrarium. His ergo nominibus velut signis divina voluntas sæpe exprimitur. De eadem vero re potest esse voluntas beneplaciti et voluntas signi ; sed operatio semper est de illo de quo est voluntas beneplaciti.

Chapter 30 of 761