Skip to the text

Articulus 30

1. An in Deo sit justitia. 2. An justitia Dei sit veritas ejus. 3. An in Deo sit misericordia. 4. Et an in omni opere Dei sint misericordia et justitia.

  1. QUAMVIS in Deo non sit justitia commutativa, quæ est circa humanas commutationes, scilicet emptionem et venditionem; est tamen in Deo distributiva justitia, per quam unicuique dat secundum propriam capacitatem et dignitatem, et omnia disponit et refert ad id ad quod ordinata sunt: quemadmodum octavo capitulo de Divinis nominibus asserit Dionysius. Justitia ergo Dei in ordinibus rerum resplendet tam naturalium quam voluntariarum. Quamvis ergo Deus nulli sit debitor proprie, quum ipse ad nihil ordinetur; tamen dicitur rebus debitum juste impendere, quum præstat quod rebus convenit: et hoc eis debitum est, quia ordinata sunt ad debitum finem. Rursus, quum Deus aliis se communicat, facit quod condecet eum: et sic juste agit. Ideo ait Anselmus ad Deum: Quum punis malos, justum est, quia illorum meritis congruit; et quum parcis malis, justum est, quoniam bonitatem tuam decet.

  2. Amplius autem, quoniam intellectus divinus est rerum causa, veritas divina est mensura et regula rerum, et in tantum aliquid est verum, in quantum divino intellectui adæquatur. Quum ergo hoc sit divinæ opus justitiæ, ut in rebus statuat ordinem divinæ sapientiæ correspondentem, ac divinæ rationi seu legi conformem; bene justitia Dei veritas ejus appellatur: nam in nobis quoque est veritas quædam justitiæ.

  3. At vero virtutes morales quæ sunt circa passiones, non conveniunt Deo nisi metaphorice propter similitudinem effectus; quæ autem sunt circa operationes, proprie Deo competere possunt, ut justitia, magnificentia, etc. Misericordia ergo maxime convenit Deo ratione effectus, non secundum passionis affectum. Dicitur namque misericors, quasi cor miserum habens: nam alterius miseriæ condolet tanquam propriæ. Et sic ponit Damascenus misericordiam esse tristitiæ speciem: nec sic convenit Deo. Sed ex compassione prædicta consequitur, ut misericors alterius miseriam relevet atque pro posse expellat: et sic Deus nostris defectibus subveniendo misericordiam habet. Subvenit autem nobis, suam bonitatem seu perfectionem communicando: quæ communicatio solet adscribi bonitati divinæ, et item justitiæ ac liberalitati atque misericordiæ: tamen secundum diversas rationes. Nam communicatio bonitatum absolute accepta, pertinet ad bonitatem; in quantum autem præstantur secundum proportionem capacitatemque rerum, pertinet ad justitiam; sed prout dantur a Deo non propter suam utilitatem, pertinet ad liberalitatem; ad misericordiam vero spectat, prout defectum atque miseriam tollunt.

  4. Adhuc autem, necesse est in omni opere Dei concurrere justitiam et misericordiam, quemadmodum scriptum est: Universæ viæ Domini misericordia et veritas:1 sumendo miseriam pro omni defectu. Deus enim nihil facere potest, nisi quod est suæ sapientiæ et bonitati conveniens; similiter nihil facit in creaturis, nisi secundum congruentem proportionem ac ordinem: nunc autem dictum est, quod debitum ex divina justitia datum, est vel debitum Deo, quia eum decet, vel debitum creaturæ, propter ordinationem ad finem. Opus demum justitiæ Dei semper supponit opus misericordiæ, et in eo fundatur: nam quidquid boni vel debiti in creaturis consistit, ex divina pietate originaliter fluxit, quia et nostra merita a Deo dependent. In omni ergo opere Dei invenitur misericordia quoad primam radicem, cujus virtus manet in omnibus quæ sequuntur, et amplius operatur, quoniam causa prima plus influit. Quædam tamen opera potius adscribuntur justitiæ, quia et magis apparet in eis justitia, sicut damnatio reproborum: quæ tamen misericordia temperatur, quia citra condignum puniuntur. Similiter in justificatione impii, magis apparet misericordia: in qua tamen est quædam justitia, dum Deus culpas dimittit propter dilectionem, quam ipsemet tunc clementer infundit, quemadmodum de Maria Magdalene dictum est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

Footnotes

  1. Ps. xxiv, 10. ↩

Chapter 32 of 761